<<< operis indicem  <<< retro  porro >>>



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
  Eugippius
ca. 465 - post 533

 
 
   
   



V i t a
s a n c t i   S e v e r i n i


C a p i t u l a

______________________________


I
Quomodo primum beatus Severinus in oppido, quod Asturis vocabatur, et saluberrima exhortatione bonorum operum et veracissima futurorum praedicatione claruerit.

II
De oppido, cui erat vocabulum Comagenis, per eum mirabiliter ab hostibus liberato.

III
Quod habitatoribus civitatulae Favianis diu fame laborantibus miro modo Deus eius oratione subvenerit.

IV
De praedonibus barbaris, qui etiam omnia arma sua cum praeda, quam extra muros Favianensium ceperant, amiserunt, vel de instituto eius atque humilitate praecipua.

V
In quanta reverentia eum Rugorum Rex Flaccitheus habuerit, vel qualiter ab insidiis inimicorum ipsius sit liberatus oraculo.

VI
De unico filio viduae gentis praedictae Rugorum, quem per annos XII dolor excruciaverat, viri Dei oratione sanato.

VII
Qualiter Odovacar adulescentulus, vilissimis pellibus opertus, ab eo praenuntiatus sit regnaturus.

VIII
Quod Feletheus, qui et Feva, Rugorum rex, antelati filius Flaccithei, pessimam coniugem rebaptizare catholicos metu sancti Severini vetuerit, vel quale periculum illa de parvulo filio suo Frederico quadam die, dum de quibusdam intercessionem eius contempsisset, incurrerit.

IX
De portitore reliquiarum sancti Gervasii et Protasii martyrum mirifica viri Dei revelatione monstrato, vel qua responsione, dum rogaretur, episcopatus declinaverit honorem.

X
De quodam ostiario uspiam egredi quidam die prohibito, mox a barbaris capto ab isdemque suppliciter restituto.
.
XI
De miraculo, quod in castello Cucullis factum est, ubi cereis divinitus accensis sacrilegi, qui se primitus occulerant, declarati sunt atque correcti.

XII
Quemadmodum de finibus praefati castelli locustae ieiunio et oratione atque elemosynis Deo propitiato depulsae sint, abrasa mirabiliter segete cuiusdam pauperis increduli contemptoris.

XIII
Quomodo cereus in manu servi Dei orantis accensus sit, dum vespertinae laudis officio ignis de more necessarius minime fuisset inventus.

XIV
De mirabili sanatione mulieris desperatae, quae post inmanem diutinumque langorem ita viri Dei oratione convaluit, ut ad opus agrale die tertio fortis accesserit.

XV
Quemadmodum in baiulos postes a parte fluminis ecclesiam sustentantes, quos aqua saepe superfluens transcendebat, orans Dei servus crucis signaculum securi scalpserit, quod signum numquam deinceps aqua penitus excedebat.

XVI
De Silvino presbytero defuncto, cuius cadaver feretro impositum celebratis nocte vigiliis mox ad vocem vocantis aperuit oculos, rogans Dei famulum, quo vocante revixerat, ne ulterius experta requie privaretur.

XVII
Quam sollicita pauperibus cura ministraverit, vel quod distributioni eius etiam Norici decimas dirigebant, quibus de more perlatis periculum his, qui dirigere distulerant, imminere praedixit.

XVIII
Quemadmodum rubigo, quae messibus nocitura paruerat, per virum Dei ieiuniis et oratione depulsa sit.

XIX
Quod Gibuldus, Alamannorum rex, coram servo Dei magno sit tremore concussus et reddiderit multitudinem captivorum.

XX
Quomodo ei militum fuerit interfectio revelata, propter quorum corpora sepelienda suos ignorantes direxit ad fluvium.

XXI
Paulinum presbyterum, qui de longinquo ad eum venerat, revertentem ad patriam praedixit mox episcopum ordinandum.

XXII
Quod, dum basilicae novae sanctuaria quaererentur, ultro sibi sancti Iohannis baptistae benedictionem praenuntiaverit deferendam et illi oppido cladem se absente futuram, qua in baptisterio presbyter vaniloquax interfectus est.

XXIII
Qualiter sanctuaria praedicta susceperit.

XXIV
De mansoribus alterius oppidi, qui spreto mandantis oraculo mox ab Herulis interfecti sunt, quia locum praemoniti relinquere noluerunt.

XXV
Quemadmodum scriptis ad Noricum destinatis castella ieiuniis atque elemosynis praemunierit, quibus praenuntiata hostis irruptio nocere non potuit.

XXVI
De leproso mundato, qui reverti ad propria, ne lepram peccati magis incurreret, evitavit.

XXVII
De victoria, quam apud Batavis de Alamannis oratione sancti Severini sumpsere Romani, et quod post triumphum, qui praedicentem sequi spreverant, sint perempti.

XXVIII
Quemadmodum ministrante famulo Dei pauperibus oleum crevisse provenerit.

XXIX
De his, quibus colle vestes egenis erogandas a Norico deferentibus ursus media hieme ducatum per nives heremi usque ad humana habitacula praebuit, quos tali duce venire solita vir Dei revelatione cognovit.

XXX
Qualiter ad civitatem Lauriacum hostes futura nocte venturos praesenserit et male securis civibus vigilare vix suaserit, quod mane probantes infidelitati veniam cum gratiarum actione poscebant.

XXXI
Quomodo Fevae, regi Rugorum, ad Lauriacum cum exercitu venienti occurrerit et in sua fide populos susceperit, ut eos ad inferiora oppida, id est Rugis viciniora, deduceret.

XXXII
Quemadmodum Odovacar rex aliqua a se sperari poscens Ambrosium quendam de exilio ad servi Dei litteras revocaverit et, quot annis regnaturus foret, laudatoribus eius idem Dei servus praedixerit.

XXXIII
De filio cuiusdam ex optimatibus regis Rugorum in oppido Comagenis viri Dei oratione sanato.

XXXIV
Qualiter elefantiosus quidam, nomine Teio, curatus sit.

XXXV
De Bonoso monacho, qui, dum oculorum imbecillitatem quereretur, audivit ab eo: «Ora magis, ut corde plus videas», mox mirabiliter effectum iugiter orandi promeruit.

XXXVI
De tribus superbientibus monachis, quos tradidit satanae, ut eorum spiritus salvaretur, de qua re prolatis duorum patrum exemplis verissimam loco suo reddidit rationem.

XXXVII
Quemadmodum horam tribulationis Marciani et Renati monachorum suorum, quam in alia provincia positi pertulerunt, oratione praesentibus ceteris fratribus indicta sígnaverit.

XXXVIII
De periculis letalis papulae, quod ante quadraginta dies Urso monacho futurum et revelatione praedixit et oratione curavit.

XXXIX
De habitaculo eiusdem beati viri, stratu quoque vel cibo pauca tenuiter indicantur.

XL
Qualiter, dum propinquare transitum suum Deo sibi revelante sensisset, regem Fevam noxiamque reginam fuerit adlocutus nec suos ex filo praemonere destiterit, generalem populi migrationem propinquare praenuntians suumque corpusculum pariter portari praecipiens.

XLI
Quomodo etiam diem transitus sui sancto Lucillo presbytero manifestius indicarit.

XLII
Quemadmodum Ferderuchum, fratrem praedicti regis Fevae, contestatus sit et suos monuerit.

XLIII
De obitu eius vel qualibus monitis ultima suos et prolixa pius exhortatione fuerit prosecutus.

XLIV
Qualia post discessum eius monasterio Ferderuchus intulerit qualiterve punitus sit, vel quatenus eius oraculum prospera populi fuerit migratione completum vel corpusculum eiusdem levatum, carpentoque devectum.

XLV
De multorum tunc sanatione debilium, qua de singulis omissa unius tantum muti loquela refertur orando sub carro, quo adhuc erat corpusculum, reddita.

XLVI
De fide inlustris feminae Barbariae susceptricis et occursu Neapolitani populi, ubi cum nihilominus multi tunc a diversis fuerint sanati langoribus, trium tantum sanatio memoratur.

 
 
 
 
<<< operis indicem  <<< retro  porro >>>