BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gregorius Magnus

ca. 540 - 604

 

Dialogi de vita et miraculis

patrum Italicorum

 

Liber II

 

_________________________________________________________

 

 

[0142A]

Caput IV

De monacho vagae mentis ad salutem reducto

 

In uno autem ex eis monasteriis quae circumquaque construxerat, quidam monachus erat qui ad orationem stare non poterat: sed mox ut se fratres ad studium orationis inclinassent, ipse egrediebatur foras, et mente vaga terrena aliqua et transitoria agebat. Cumque ab abbate suo saepius fuisset admonitus, ad virum Dei deductus est, qui ipse quoque stultitiam ejus vehementer increpavit, et ad monasterium reversus, vix duobus diebus viri Dei admonitionem tenuit: nam die tertia ad usum proprium reversus, vagari tempore orationis coepit. Quod cum servo Dei ab eodem monasterii Patre quem constituerat, nuntiatum fuisset, dixit: Ego venio, eumque per memetipsum emendo. Cumque vir Dei venisset [0142B] ad idem monasterium, et constituta hora, expleta psalmodia sese fratres 1) in orationem dedissent, aspexit quod eumdem monachum qui in oratione manere non poterat, quidam niger puerulus per vestimenti fimbriam foras traheret. Tunc eidem Patri monasterii Pompeiano nomine, et Mauro Dei famulo secreto dixit: Nunquid non aspicitis quis est qui istum monachum foras trahit? Qui respondentes dixerunt: Non. Quibus ait: Oremus ut vos etiam videatis quem iste monachus sequitur. Cumque per biduum esset oratum, Maurus monachus vidit; Pompeianus vero ejusdem monasterii Pater videre non potuit. Die igitur alia, expleta oratione vir Dei oratorium egressus, stantem foris monachum reperit, quem pro caecitate cordis sui virga [0142C] percussit: qui ex illo die nil persuasionis ulterius a nigro jam puerulo pertulit, sed ad orationis studium immobilis permansit: sicque antiquus hostis dominari 2) non ausus est in ejus cogitatione, ac si ipse percussus fuisset ex verbere.

 

――――――――

 

1) [0142D] Gemet., hora orationis psalmodiae sese fratres. 

2) [0142D] Additur, ulterius, in duob. Aud. Bec. et Lyr.