BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gregorius Magnus

ca. 540 - 604

 

Dialogi de vita et miraculis

patrum Italicorum

 

Liber II

 

_________________________________________________________

 

 

[0154A]

Caput IX

De ingenti saxo per viri Dei orationem levato

 

Quadam die dum fratres habitacula ejusdem cellae 1) construerent, lapis in medio jacebat quem in aedificium levare decreverant. Cumque eum duo vel tres movere non possent, plures adjuncti sunt, sed ita immobilis mansit, ac si radicitus in terra teneretur: ut palam daretur intelligi, quod super eum ipse per se antiquus hostis sederet, quem tantorum virorum manus movere non possent. Difficultate igitur facta, ad virum Dei missum est ut veniret, et orando hostem repelleret ut lapidem levare possent. Qui mox venit, et orationem faciens benedictionem dedit, et tanta lapis celeritate levatus est, ac si nullum prius pondus habuisset.

 

――――――――

 

1) [0154D] Cellae vocabulum hic pro ipso monasterio usurpari liquet, quod etiam in his dialogis saepissime occurrit.