BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gregorius Magnus

ca. 540 - 604

 

Dialogi de vita et miraculis

patrum Italicorum

 

Liber II

 

_________________________________________________________

 

 

[0164A]

Caput XVI

De clerico a daemonio ad tempus liberato

 

Eodem quoque tempore quidam Aquinensis 1) Ecclesiae clericus daemonio vexabatur, qui a venerabili viro Constantio 2) ejusdem Ecclesiae antistite per multa fuerat martyrum 3) loca transmissus, ut sanari potuisset. Sed sancti Dei martyres noluerunt ei sanitatis donum tribuere, ut quanta esset in Benedicto gratia demonstrarent. Ductus itaque est ad omnipotentis Dei famulum Benedictum: qui Jesu Christo Domino preces fundens, antiquum hostem de obsesso homine protinus expulit. Cui sanato praecepit, dicens: Vade, et posthac carnem non comedas; et ad sacrum ordinem nunquam accedere praesumas; quacunque autem die sacrum ordinem temerare praesumpseris [0164B]  4) statim juri diaboli iterum mancipaberis. Discessit igitur clericus sanus, et sicut terrere solet animum poena recens, ea quae vir Dei praeceperat, interim custodivit. Cum vero post annos multos omnes priores illius de hac luce migrassent, et minores suos sibimet superponi in sacris ordinibus cerneret, verba viri Dei quasi ex longo tempore oblitus postposuit, atque ad sacrum ordinem accessit: quem mox is qui reliquerat diabolus tenuit, eumque vexare quousque animam ejus excuteret, non cessavit. [0164C]

Petrus. Iste vir Dei Divinitatis, ut video, etiam secreta penetravit, quia perspexit hunc clericum idcirco diabolo traditum, ne ad sacrum ordinem auderet accedere.

Gregorius. Quare Divinitatis secreta non nosset, qui Divinitatis praecepta servavit, cum scriptum sit: Qui adhaeret Domino, unus spiritus est 5) (I Cor. VI, 17)?

Petrus. Si unus fit cum Domino spiritus qui Domino adhaeret, quid est quod iterum idem egregius praedicator dicit: Quis novit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit (Rom. XI, 34)? Valde enim esse inconveniens videtur ejus sensum cum quo unus factus fuerit 6), ignorare.

Gregorius. Sancti viri in quantum cum Deo unum [0166A] sunt, sensum Domini non ignorant. Nam idem quoque apostolus dicit: Quis enim scit hominum quae hominis sunt, nisi spiritus hominis qui est in ipso? Ita et quae Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei (I Cor. II, 11). Qui, ut se ostenderet nosse quae Dei sunt, adjunxit: Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est (Ibid., 12). Hinc iterum dicit: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se; nobis autem revelavit per Spiritum suum (Ibid., 9).

Petrus. Si ergo eidem apostolo ea quae Dei sunt, per Dei Spiritum fuerant revelata, quomodo super hoc quod proposui 7), praemisit dicens: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam incomprehen­sibilia [0166B] sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus (Rom. XI, 33)! Sed rursum mihi haec dicenti alia suboritur quaestio. Nam David propheta Domino loquitur, dicens: In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui (Psal. CXVIII, 13). Et cum minus sit nosse quam etiam pronuntiare, quid est quod Paulus incomprehensibilia esse Dei judicia asserit, David autem haec se omnia non solum nosse, sed etiam in labiis pronuntiasse testatur?

Gregorius. Ad utraque haec tibi superius sub brevitate respondi, dicens, quod sancti viri inquantum cum Domino unum sunt, sensum Domini non ignorant. Omnes enim qui devote Dominum sequuntur, etiam devotione cum Deo sunt, et adhuc carnis corruptibilis gravati pondere, cum Deo non sunt. Occulta itaque [0166C] Dei judicia inquantum conjuncti sunt, sciunt; inquantum disjuncti sunt, nesciunt. Quia enim secreta ejus adhuc perfecte non penetrant, incomprehensibilia ejus judicia esse testantur: quia vero mente ei inhaerent, atque inhaerendo, vel sacris Scripturae eloquiis vel occultis revelationibus inquantum accipiunt agnoscunt, et noverunt haec et pronuntiant. Judicia itaque quae Deus tacet nesciunt, quae Deus loquitur sciunt. Unde et David propheta cum dixisset: In labiis meis pronuntiavi omnia judicia (Psal. CXVIII, 13), protinus addidit, oris tui, ac si aperte dicat: Illa ego judicia et nosse et pronuntiasse potui, quae te dixisse cognovi. Nam ea quae ipse non loqueris, nostris procul dubio cognitionibus abscondis. Concordat ergo prophetica apostolicaque sententia: quia et incomprehensibilia [0166D] sunt Dei judicia, et tamen quae de ore ejus prolata fuerint, humanis labiis pronuntiantur: quoniam sciri ab hominibus et prolata per Deum possunt, et occulta non possunt 8). [0168A]

Petrus. In objectione meae quaestiunculae patuit causa rationis 9). Sed quaeso te, si qua sunt adhuc de hujus viri virtutibus, subjunge.

 

――――――――

 

1) [0163D] Aquinum, urbs episcopalis cis Casinum 5 mill. pass. S. Thomae celeberrimi Ecclesiae doct. patria. 

2) [0163D] Colitur S. Constantius 1 Septembris. 

3) [0163D] Hoc est martyrum conditoria et monumenta, seu sacras aedes eorum reliquiis asservandis aut memoriae dicatas. 

4) [0163D] Editi pene omnes, ad sacrum ord. accedere praesumpseris, reluctantibus omn. mss. In secundo Carn., sacrum ord. temerarie praes. Caeterum tam minores quam majores ordines hic possunt intelligi: [0164D] nam in Sacramentorum libro legitur: Incipit ordo ad sacros ordines benedicendos; cui titulo subjungitur: Majores gradus ante Evangelium; minores vero post Commun. dantur, etc. Deinde sequitur: Ordinatio ostiarii, et ita de caeteris minoribus ordinibus. His succedunt ordinationes diaconi, presbyteri, et episcopi. 

5) [0164D] Vulgati addunt est cum eo. His non accensemus editionem Mabill., qui mss. codices magna fide repraesentat. Abest cum eo a mss. et a vers. Graeca. 

6) [0164D] In excusis, cum quo unus unum factus fuerit. Hic variant mss. Nam Prat. habet, cum quo unum fuerit. Consentiunt duo Gemet. At primus Theod. Lyr. et Becc., cum quo unum factus fuerit. 

7) [0166D] Ita Germ., duo Gemet. et plerique Norm. Suffragatur versio Graeca. In excusis ut in nonnullis mss. legitur, proposuit. 

8) [0166D] Gilot. Vatic. et vet. ed., prolata prodi possunt, et occultari non possunt. 

9) [0167D] In primo Aud., Bigot. et Lyr., rationis tuae.