BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gregorius Magnus

ca. 540 - 604

 

Dialogi de vita et miraculis

patrum Italicorum

 

Liber II

 

_________________________________________________________

 

 

 

Caput XXIV

De puero monacho quem

sepultum terra projecit.

 

Gregorius. Quadam quoque die dum quidam ejus puerulus monachus parentes suos ultra quam deberet diligens, atque ad eorum habitaculum tendens, sine benedictione de monasterio exiisset, eodem die mox ut ad eos pervenit, defunctus est. Cumque esset sepultus, die altero projectum foras corpus ejus inventum est, quod rursus tradere sepulturae curaverunt. Sed sequenti die iterum projectum exterius [0180D] atque inhumatum sicut prius invenerunt. Tunc concite ad Benedicti Patris vestigia currentes, cum magno fletu petierunt ut ei suam gratiam largiri dignaretur. Quibus vir Dei manu sua protinus communionem [0182A] dominici corporis dedit 1) dicens: Ite, atque hoc dominicum corpus super pectus ejus cum magna reverentia ponite, et sic sepulturae eum tradite. Quod dum factum fuisset, susceptum corpus ejus terra tenuit, nec ultra projecit. Perpendis, Petre, apud Jesum Christum Dominum cujus meriti iste vir fuerit, ut ejus corpus etiam terra projecerit, qui Benedicti gratiam non haberet.

[0182B] Petrus. Perpendo plane, et vehementer stupeo.

 

――――――――

 

1) [0181D] Multis exemplis probat Menardus in notis ad Sacr. p. 267 et 258, nunc nota 680, olim sacrum corpus Christi super pectus quorumdam defunctorum in sepulcro fuisse positum. Solemnis hic mos erat in sepeliendis episcopis. Neque id interdicunt concilia Carthag. III, cap. 6, et Antissiodorense c. 12, cum prohibent eucharistiam dari mortuis; hoc enim intelligi debet de communione quae concedi [0182C] non debet mortuis, cum dictum sit a Deo: accipite; et manducate. Unde liquet eos solos accipere posse qui manducare valeant. Plurimi locum hunc illustrarunt, [0182D] Haeftenus, Mabillonius, Bultellus, etc., in suis ad Vitam S. Bened. lucubrationibus. Ex hoc facto, quod a S. Basilio quoque usurpatum fatetur Gussanvillaeus, demonstrari contendit, non omnium priscorum exempla in nostros mores indiscriminatim esse inducenda. Vide Basilii vitam ab Amphilochio, ut vulgo creditur, scriptam. Consule etiam Confessionem Gregorianam auctore Theodoro Petreio Campensi carthusiano Coloniensi lib III, cap. 6, num. 3, ubi egregie pugnat contra Petrum Martyrem scribentem adversus Gardinerum object. 38, Benedicti jussu eucharistiam in os mortui fuisse injectam. Censet autem laudatus auctor eucharistiam positam quidem fuisse supra pectus mortui, sed postea continuo ablatam.