BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gregorius Magnus

ca. 540 - 604

 

Dialogi de vita et miraculis

patrum Italicorum

 

Liber II

 

_________________________________________________________

 

 

[0196D]

Caput XXXV

De mundo ante oculos ejus collecto,

et de anima Germani Capuanae civitatis episcopi.

 

Alio quoque tempore Servandus 1) diaconus atque abbas ejus monasterii quod in Campaniae partibus a [0198A] Liberio quondam patricio fuerat constructum 2), ad eum visitationis gratia ex more convenerat. Ejus quippe monasterium frequentabat; ut quia idem quoque vir doctrina gratiae coelestis influebat, dulcia sibi invicem vitae verba transfunderent, et suavem cibum coelestis patriae, quia adhuc perfecte gaudendo non poterant, saltem suspirando gustarent. Cumque hora jam quietis exigeret 3), in cujus turris superioribus se venerabilis Benedictus, in ejus quoque inferioribus se Servandus diaconus collocavit: quo videlicet in loco inferiora superioribus pervius continuabat ascensus. Ante eamdem vero turrim largius erat habitaculum in quo utriusque discipuli quiescebant. Cumque vir Dei Benedictus, quiescentibus adhuc fratribus, instans vigiliis, nocturnae orationis [0198B] tempora praevenisset, ad fenestram stans, et omnipotentem Deum deprecans, subito intempesta noctis hora respiciens, vidit fusam lucem desuper cunctas noctis tenebras effugasse, tantoque splendore clarescere, ut diem vinceret lux illa quae inter tenebras radiasset. Mira autem res valde in hac speculatione secuta est 4): quia, sicut post ipse narravit, omnis etiam mundus velut sub uno solis radio collectus, ante oculos ejus adductus est. Qui venerabilis Pater, dum intentam oculorum aciem in hoc splendore coruscae lucis infigeret, vidit Germani Capuani episcopi animam in sphaera 5) ignea ab angelis in coelum ferri. Tunc tanti sibi testem volens adhibere miraculi, Servandum diaconum iterato bis terque ejus nomine, cum clamoris magnitudine vocavit. Cumque [0198C] ille fuisset insolito tanti viri clamore turbatus, ascendit, respexit, partemque jam lucis exiguum vidit. Cui tantum hoc obstupescenti miraculum, vir Dei per ordinem quae fuerant gesta narravit, statimque in Cassinum castrum religioso viro Theoprobo mandavit ut ad Capuanam urbem sub eadem nocte transmitteret, et quid de Germano episcopo ageretur agnosceret et indicaret. Factumque est, et reverentissimum virum Germanum episcopum is qui missus fuerat jam defunctum reperit, et requirens subtiliter agnovit eodem momento fuisse illius obitum quo vir Domini ejus cognovit ascensum 6).

Petrus. Mira res valde, et vehementer stupenda. [0198D] Sed hoc quod dictum est, quia ante oculos ipsius quasi sub uno solis radio collectus omnis mundus adductus est, sicut nunquam expertus sum, ita nec [0200A] conjicere scio quonam ordine fieri potest, ut mundus omnis ab homine uno videatur.

Gregorius. Fixum tene, Petre, quod loquor: quia animae videnti Creatorem angusta est omnis creatura. Quamlibet etenim parum de luce Creatoris aspexerit, breve ei fit omne quod creatum est: quia ipsa luce visionis intimae, mentis laxatur sinus, tantumque expanditur in Deo, ut superior existat mundo: fit vero ipsa videntis anima etiam super semetipsam. Cumque in Dei lumine rapitur super se, in interioribus ampliatur; et dum se sub se 7) conspicit exaltata, comprehendit quam breve sit quod comprehendere humiliata non poterat. Vir ergo Dei, qui intuens 8) globum igneum, angelos quoque ad coelum redeuntes [0200B] videbat, haec procul dubio cernere nonnisi in Dei lumine poterat. Quid itaque mirum si mundum ante se collectum vidit, qui sublevatus in mentis lumine extra mundum fuit? Quod autem collectus mundus ante ejus oculos dicitur, non coelum et terra contracta est, sed videntis animus est dilatatus, qui in Deo raptus videre sine difficultate potuit omne quod infra Deum est. In illa ergo luce quae exterioribus oculis fulsit, lux interior in mente fuit, quae videntis animum cum ad superiora 9) rapuit, ei quam angusta essent omnia inferiora monstravit.

[0200C] Petrus. Videor mihi utiliter non intellexisse quae dixeras, quando ex tarditate mea tantum crevit expositio tua. Sed quia haec liquido meis sensibus infudisti, quaeso ut ad narrationis ordinem redeas.

 

――――――――

 

1) [0196D] Servandus diaconus et abbas cujus hic mentio praefuit monasterio S. Sebastiani in urbe Alatrina, quae quinto lapide Verulis, Cassino triginta distat, ex actis S. Placidi num. 11. De Liberio patricio legesis Haeftenum in hunc locum. MABILL. 

2) [0197D] Primus Theod., constitutum. 

3) [0197D] In edit. Gussanv. post exigeret, legitur: ut se [0198D] sopori dare debuissent; turris erat eodem in loco constituta, quae super totius cellae habitaculum imminebant; in cujus turris, etc. Haec absunt a mss. et ab aliis editis. In Graeca quoque vers. non leguntur. 

4) [0198D] Compend., Mira autem valde res eamdem speculationem secuta est. 

5) [0198D] Germ., in spera. Colitur autem S. Germanus die 30 Octobris. 

6) [0198D] Primus Aud., Lyr., Becc., Prat., Bigot., habent abscessum. 

7) [0200D] Prat. et primus Gemet., et dum sub se mens conspicit. Sequimur Germ. et alios melioris notae. 

8) [0200D] Germ. et Val-cl., qui intueri ..... ex quibus forsan editoribus conflare placuit, qui in turri; quod tamen legitur in primo Carn. Sequimur mss. Angl. Norm. primum, Theod. secundum Carn., etc. 

9) [0200D] Pler. cum Germ., quia ad sup.