BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gregorius Magnus

ca. 540 - 604

 

Dialogi de vita et miraculis

patrum Italicorum

 

Liber II

 

_________________________________________________________

 

 

[0202A]

Caput XXXVII

De prophetia sui exitus

fratribus denuntiata.

 

Eodem vero anno quo de hac vita erat exiturus, quibusdam discipulis secum conversantibus, quibusdam longe manentibus, sanctissimi sui obitus denuntiavit diem: praesentibus indicens ut audita per silentium 1) tegerent; absentibus indicans quod vel quale eis signum fieret quando ejus anima de corpore exiret. Ante sextum vero sui exitus diem aperiri sibi sepulturam 2) jubet. Qui mox correptus febribus, acri coepit ardore 3) fatigari. Cumque per dies singulos languor ingravesceret, sexta die portari se in oratorium a discipulis fecit, ibique exitum suum dominici corporis et sanguinis perceptione munivit, atque inter discipulorum manus imbecillia membra sustentans, [0202B] erectis in coelum manibus stetit, et ultimum spiritum inter verba orationis efflavit. Qua scilicet die duobus de eo fratribus, uni in cella commoranti, alteri autem longius posito, revelatio unius atque indissimilis visionis apparuit. Viderunt namque quia strata palliis atque innumeris corusca lampadibus via 4) recto orientis tramite ab ejus cella in coelum usque tendebatur. Cui venerando habitu vir desuper clarus assistens, cujus esset via quam cernerent, inquisivit. Illi autem se nescire professi sunt. Quibus ipse ait: Haec est via qua dilectus Domino coelum Benedictus ascendit. Tunc itaque sancti viri obitum sicut praesentes discipuli viderunt, ita absentes ex signo quod eis praedictum fuerat, agnoverunt. Sepultus vero est in oratorio beati Joannis Baptistae, quod destructa [0202C] ara Apollinis ipse construxit. Qui et in eo specu 5) in quo prius Sublacus habitavit, nunc usque si petentium fides exigat, miraculis coruscat.

 

――――――――

 

1) [0201D] Pratel., pro silentio. 

2) [0201D] Pratel. et primus Gemet., sepulcrum. 

3) [0201D] Secundus Gemet., dolore. 

4) [0202D] Secundus Carnot., Bigot. et Becc., viderunt namque viam stratam .... quae, etc. 

5) [0202D] Ita Germ., Val-cl., duo Carnot. et uterque Theoder. Aliorum codicum non una est lectio. In Compend. Bigot., Lyr. et primo Aud. legitur: in quo prius Sublacu habitavit. In primo Gemet., in quo prius cui vocabulum est Sublacis, hab. In altero Gemet., in quo prius hab. cui Sublacus vocab. est.