BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gregorius Magnus

ca. 540 - 604

 

Dialogi de vita et miraculis

patrum Italicorum

 

Liber II

 

_________________________________________________________

 

 

[0126A]

Praefatio

 

Gregorius Magnus, Vita S. Benedicti (ca. 1050, Archives départementales du Loiret)

 

Fuit vir vitae venerabilis, gratia Benedictus et nomine, ab ipso suae pueritiae tempore cor gerens senile 1). Aetatem quippe moribus transiens, nulli animum voluptati dedit: sed dum in hac terra adhuc esset, quo temporaliter libere uti potuisset, despexit jam quasi aridum mundum cum flore. Qui liberiori genere ex provincia Nursiae 2) exortus, Romae liberalibus litterarum studiis traditus fuerat. Sed cum in eis multos ire per abrupta vitiorum cerneret, eum quem quasi in ingressu mundi posuerat, retraxit pedem: ne si quid de scientia ejus attingeret, ipse quoque postmodum in immane praecipitium totus iret. Despectis itaque litterarum studiis, relicta domo rebusque patris, soli Deo placere desiderans, sanctae conversationis habitum quaesivit. Recessit igitur [0126B] scienter nescius, et sapienter indoctus. Hujus ego omnia gesta non didici, sed pauca quae narro, quatuor discipulis illius referentibus agnovi: Constantino 3) scilicet reverentissimo valde viro, qui ei in monasterii regimine successit; Valentiniano 4) quoque, qui annis multis Lateranensi monasterio praefuit; Symplicio, qui congregationem illius post eum tertius rexit; Honorato etiam, qui nunc adhuc cellae ejus, in qua prius conversatus fuerat, praeest.

 

――――――――

 

1) [0125C] Simili loquendi modo utitur infra l. IV, c. 47. Joannes ... adolescens qui aetatem suam intellectu et humilitate, dulcedine et gravitate transibat. Et hom. 14 in Evang., ibi pueri qui hic annos suos moribus transcenderunt. 

2) [0125C] Nursia urbs olim episcopalis in Sabinis, intra montes sita et ad Apennini radices, sub frigido coelo; hinc de ea canit Maro l. VII Aeneid.: Quos frigida misit Nursia. 

3) [0126C] De Constantino et Simplicio hic memoratis Paulus Diac. de gestis Langob. l. IV, c. 18: Post beatum Benedictum Constantinus, post hunc Simplicius; post quem Vitalis; ad extremum Bonitus congregationem ipsam rexit. Quod confirmat abbatum S. Benedicti successorum seriem a S. Greg. hic assertam, contra Baronium, qui ad an. 581 primum S. Benedicti successorum instituit, simulque Lateranensis monasterii abbatem, Valentinianum, cum quatuor praecesserint. Primus tamen rexit Lateranense monasterium, quod post dirutum Cassinense coenobium sub Bonito abbate teste Paulo Diac. loco laudato, constructum est. 

4) [0126C] Germ., Valentiano, Big., Valentino. Consentit Graecus interpres.