BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gregorius Magnus

ca. 540 - 604

 

Liber regulae pastoralis

 

Pars prima

 

_________________________________________________________

 

 

 

Caput VIII.

 

De his qui praeesse concupiscunt,

et ad usum suae libidinis instrumentum

Apostolici sermonis arripiunt.

 

Plerumque vero qui praeesse concupiscunt, ad usum suae libidinis instrumentum Apostolici sermonis arripiunt, quo ait: Si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat (I Tim. III, 1); qui tamen laudans desiderium, in pavorem vertit protinus quod laudavit, cum repente subjungit: Oportet autem episcopum irreprehensibilem esse (Ibid., 2). Cumque virtutum necessaria subsequenter enumerat, quae sit irreprehensibilitas ipsa manifestat. Et favet ergo ex desiderio, et terret ex praecepto, ac si aperte dicat: Laudo quod quaeritis, sed prius discite quid quaeratis; ne dum vosmetipsos metiri negligitis, tanto foedior vestra reprehensibilitas appareat, quanto et a cunctis conspici in honoris arce festinat. Magnus enim regendi artifex favoribus impellit, terroribus retrahit, ut auditores suos et descripto irreprehensibilitatis culmine restringat a superbia, et officium laudando quod quaeritur, componat ad vitam. Quamvis notandum quod illo in tempore hoc dicitur, quo quisquis plebibus praeerat, primus ad martyrii tormenta ducebatur. Tunc ergo laudabile fuit episcopatum quaerere, quando per hunc quemque dubium non erat ad supplicia graviora pervenire. Unde ipsum quoque episcopatus officium boni operis expressione definitur, cum dicitur: Si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat (I Tim. III, 1). Ipse ergo sibi testis est quia episcopatum non appetit, qui non per hunc boni operis ministerium, sed honoris gloriam quaerit. Sacrum quippe officium non solum non diligit omnino, sed nescit, qui ad culmen regiminis anhelans, in occulta meditatione cogitationis caeterorum subjectione pascitur, laude propria laetatur, ad honorem cor elevat, rerum affluentium abundantia exsultat. Mundi ergo lucrum quaeritur sub ejus honoris specie quo mundi destrui lucra debuerunt. Cumque mens humilitatis culmen arripere ad elationem cogitat, quod foris appetit, intus immutat.