BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gregorius Magnus

ca. 540 - 604

 

Liber regulae pastoralis

 

Pars tertia

 

_________________________________________________________

 

 

 

Caput II.

 

Quomodo admonendi sint

inopes et divites.

 

Aliter admonendi sunt inopes, atque aliter locupletes; illis namque offerre consolationis solatium contra tribulationem, istis vero inferre metum contra elationem debemus. Inopi quippe a Domino per prophetam dicitur: Noli timere, quia non confunderis (Isai. LIV, 4). Cui non longe post blandiens, dicit: Paupercula tempestate convulsa (Ibid., 11). Rursumque banc consolatur, dicens: Elegi te in camino paupertatis (Ibid., XLVIII, 10). At contra Paulus discipulo de divitibus dicit: Divitibus hujus saeculi praecipe non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum suarum (I Tim. VI, 17). Ubi notandum valde est, quod humilitatis doctor memoriam divitum faciens non ait, Roga, sed Praecipe, quia etsi impendenda est pietas infirmitati, honor tamen non debetur elationi. Talibus ergo rectum quod dicitur, tanto rectius jubetur, quanto et in rebus transitoriis altitudine cogitationis intumescunt. De his in Evangelio Dominus dicit: Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram (Luc. VI, 24). Quia enim quae sunt aeterna gaudia nesciunt, ex praesentis vitae abundantia consolantur. Offerenda est ergo eis consolatio, quos caminus paupertatis excoquit; atque illis inferendus est timor, quos consolatio gloriae temporalis extollit; ut et illi discant quia divitias quas non conspiciunt possident, et isti cognoscant quia eas quas conspiciunt nequaquam tenere possunt. Plerumque tamen personarum ordinem permutat qualitas morum, ut sit dives humilis, sit pauper elatus. Unde mox praedicantis lingua cum audientis debet vita componi, ut tanto districtius in paupere elationem feriat, quanto eam nec illata paupertas inclinat; et tanto lenius humilitatem divitum mulceat, quanto eos nec abundantia quae sublevat, exaltat. Nonnunquam tamen etiam superbus dives exhortationis blandimento placandus est, quia et plerumque dura vulnera per lenia fomenta mollescunt, et furor insanorum saepe ad salutem medico blandiente reducitur; cumque eis in dulcedine condescenditur, languor insaniae mitigatur. Neque enim negligenter intuendum est, quod cum Saulem spiritus adversus invaderet, apprehensa David cithara, ejus vesaniam sedabat (I Reg. XVIII, 10). Quid enim per Saulem, nisi elatio potentum; et quid per David innuitur, nisi humilis vita sanctorum? Cum ergo Saul ab immundo spiritu arripitur, David canente, ejus vesania temperatur; quia cum sensus potentum per elationem in furorem vertitur, dignum est ut ad salutem mentis quasi dulcedine citharae, locutionis nostrae tranquillitate revocetur. Aliquando autem cum hujus saeculi potentes arguuntur, prius per quasdam similitudines velut de alieno negotio requirendi sunt; et cum rectam sententiam quasi in alterum protulerint, tunc modis congruentibus de proprio reatu feriendi sunt; ut mens temporali potentia tumida contra corripientem nequaquam se erigat, quae suo sibi judicio superbiae cervicem calcat; et in nulla sui defensione se exerceat, quam sententia proprii oris ligat. Hinc est enim quod Nathan propheta arguere regem venerat, et quasi de causa pauperis contra divitem judicium quaerebat (II Reg. XII, 4, 5, seq.); ut prius rex sententiam diceret, et reatum suum postmodum audiret, quatenus nequaquam justitiae contradiceret, quam ipse in se protulisset. Vir itaque sanctus et peccatorem considerans et regem, miro ordine audacem reum prius per confessionem ligare studuit, et postmodum per invectionem secare. Celavit paululum quem quaesivit, sed percussit repente quem tenuit. Pigrius enim fortasse incideret, si ab ipso sermonis exordio aperte culpam ferire voluisset; sed praemissa similitudine, eam quam occultabat exacuit increpationem. Ad aegrum medicus venerat, secandum vulnus videbat, sed de patientia aegri dubitabat. Abscondit igitur ferrum medicinale sub veste, quod eductum subito fixit in vulnere, ut secantem gladium sentiret aeger antequam cerneret, ne si ante cerneret, sentire recusaret.