BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gregorius Magnus

ca. 540 - 604

 

Liber regulae pastoralis

 

Pars tertia

 

_________________________________________________________

 

 

 

Caput XVI.

 

Quomodo admonendi

mansueti et iracundi.

 

Aliter admonendi sunt mansueti, atque aliter iracundi. Nunnunquam enim mansueti cum praesunt, vicinum et quasi juxta positum torporem desidiae patiuntur. Et plerumque nimia resolutione lenitatis, ultra quam necesse est vigorem districtionis emolliunt. At contra iracundi cum regiminum loca percipiunt, quo impellente ira in mentis vaesaniam devolvuntur, eo etiam subditorum vitam dissipata quietis tranquillitate confundunt. Quos cum furor agit in praeceps, ignorant quidquid irati faciunt, ignorant quidquid a semetipsis patiuntur irati. Nunnunquam vero, quod est gravius, irae suae stimulum justitiae zelum putant. Et cum vitium virtus creditur, sine metu culpa cumulatur. Saepe ergo mansueti dissolutionis torpescunt taedio; saepe iracundi rectitudinis falluntur zelo. Illorum itaque virtuti vitium latenter adjungitur; his autem suum vitium quasi virtus fervens videtur. Admonendi sunt igitur illi ut fugiant quod juxta ipsos est, isti quod in ipsis est attendant; illi quod non habent discernant, isti quod habent. Amplectantur mansueti sollicitudinem, damnent iracundi perturbationem. Admonendi sunt mansueti, ut habere etiam aemulationem justitiae studeant; admonendi sunt iracundi, ut aemulationi quam se habere existimant, mansuetudinem subjungant. Idcirco namque Spiritus sanctus in columba nobis est et in igne monstratus, quia videlicet omnes quos implet, et columbae simplicitate mansuetos, et igne zeli ardentes exhibet.

Nequaquam ergo sancto Spiritu plenus est, qui aut in tranquillitate mansuetudinis fervorem aemulationis deserit, aut rursum in aemulationis ardore virtutem mansuetudinis amittit. Quod fortasse melius ostendimus, si in medium Pauli magisterium proferamus, qui duobus discipulis et non diversa charitate praeditis, diversa tamen adjutoria praedicationis impendit. Timotheum namque admonens, ait: Argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina (II Tim. IV, 2). Titum quoque admonet dicens: Haec loquere, et exhortare, et argue cum omni imperio (Tit. II, 15). Quid est quod doctrinam suam tanta arte dispensat, ut in exhibenda hac, alteri imperium, atque alteri patientiam proponat, nisi quod mansuetioris spiritus Titum, et Paulo ferventioris vidit esse Timotheum? Illum per aemulationis studium inflammat, hunc per lenitatem patientiae temperat. Illi quod deest jungit, huic quod super est subtrahit. Illum stimulo impellere nititur, hunc freno moderatur. Magnus quippe susceptae Ecclesiae colonus, alios palmites ut crescere debeant rigat; alios cum plus justo crescere conspicit resecat, ne aut non crescendo non ferant fructus, aut, immoderate crescendo, quos protulerint amittant. Sed longe alia est ira quae sub aemulationis specie subripit, alia quae turbatum cor et sine justitiae praetextu confundit. Illa enim in hoc quod debet inordinate extenditur, haec autem semper in his quae non debet inflammatur. Sciendum quippe est quia in hoc ab impatientibus iracundi differunt, quod illi ab aliis illata non tolerant, isti autem etiam quae tolerentur important. Nam iracundi saepe etiam se declinantes insequuntur, rixae occasionem commovent, labore contentionis gaudent; quos tamen melius corrigimus, si in ipsa irae suae commotione declinamus. Perturbati quippe quid audiant ignorant, sed ad se reducti tanto liberius exhortationis verba recipiunt, quanto se tranquillius toleratos erubescunt. Menti autem furore ebriae, omne rectum quod dicitur, perversum videtur. Unde et Nabal ebrio culpam suam Abigail laudabiliter tacuit, quam digesto vino laudabiliter dixit (I Reg. XXV, 37). Idcirco enim malum quod fecerat, cognoscere potuit, quia hoc ebrius non audivit.

Cum vero ita iracundi alios impetunt, ut declinari omnino non possint, non aperta exprobratione, sed sub quadam sunt cautela reverentiae parcendo feriendi. Quod melius ostendimus, si Abner factum ad medium deducamus. Hunc quippe cum Asael vi incautae praecipitationis impeteret, scriptum est: Locutus est Abner ad Asael, dicens: Recede, noli me persequi, ne compellar confodere te in terram. Qui audire contempsit, et noluit declinare. Percussit ergo eum Abner aversa hasta in inguine, et transfodit eum, et mortuus est (II Reg. II, 22, 23). Cujus enim Asael typum tenuit, nisi eorum, quos vehementer arripiens furor in praeceps ducit? Qui in eodem furoris impetu tanto caute declinandi sunt, quanto et insane rapiuntur. Unde et Abner, qui nostro sermone patris lucerna dicitur, fugit, quia doctorum lingua quae supernum Dei lumen indicat, cum per abrupta furoris mentem cujuspiam ferri conspicit, cumque contra irascentem dissimulat verborum jacula reddere, quasi persequentem non vult ferire. Sed cum iracundi nulla consideratione se mitigant, et quasi Asael persequi et insanire non cessant, necesse est ut hi qui furentes conantur reprimere, nequaquam se in furore erigant, sed quidquid est tranquillitatis ostendant; quaedam vero subtiliter proferant, in quibus ex obliquo furentis animum pungant. Unde et Abner cum contra persequentem substitit, non eum recta, sed aversa asta transforavit. Ex mucrone quippe percutere, est impetu apertae increpationis obviare. Aversa vero hasta persequentem ferire, est furentem tranquille ex quibusdam tangere, et quasi parcendo superare. Asael autem protinus occumbit, quia commotae mentes dum et parci sibi sentiunt, et tamen responsorum ratione in intimis sub tranquillitate tanguntur, ab eo quod et erexerant statim cadunt. Qui ergo a fervoris sui impetu sub lenitatis percussione resiliunt, quasi sine ferro moriuntur.