BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gregorius Magnus

ca. 540 - 604

 

Liber regulae pastoralis

 

Pars tertia

 

_________________________________________________________

 

 

 

Caput XXII.

 

Quomodo admonendi sunt

discordes et pacati.

 

Aliter admonendi sunt discordes, atque aliter pacati. Discordes namque admonendi sunt ut certissime sciant quia quantislibet virtutibus polleant, spiritales fieri nullatenus possunt, si uniri per concordiam proximis negligunt. Scriptum quippe est: Fructus autem spiritus est charitas, gaudium, pax (Gal. V, 22). Qui ergo servare pacem non curat, ferre fructum spiritus recusat. Hinc Paulus ait: Cum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis (I Cor. III, 3)? Hinc iterum quoque dicit: Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum (Hebr. XII, 14). Hinc rursum admonens ait: Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis: unum corpus et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae (Ephes. IV, 3, 4). Ad unam ergo vocationis spem nequaquam pertingitur, si non ad eam unita cum proximis mente curratur. At saepe nonnulli quo quaedam specialiter dona percipiunt, eo superbiendo donum concordiae quod majus est, amittunt; ut si fortasse carnem prae caeteris gulae refrenatione quis edomat, concordare eis quos superat abstinendo contemnat. Sed qui abstinentiam a concordia separat, quid admoneat Psalmista perpendat; ait enim: Laudate eum in tympano et choro (Psal. CL, 4). In tympano namque sicca et percussa pellis resonat, in choro autem voces societate concordant. Quisquis itaque corpus affligit, sed concordiam deserit, Deum quidem laudat in tympano, sed non laudat in choro. Saepe vero dum quosdam major scientia erigit, a caeterorum societate disjungit, et quasi quo plus sapiunt, eo a concordiae virtute desipiscunt. Hi itaque audiant quid per semetipsam Veritas dicat: Habete sal in vobis, et pacem habete inter vos (Marc. IX, 49). Sal quippe sine pace non virtutis est donum, sed damnationis argumentum. Quo enim quisque melius sapit, eo deterius delinquit; et idcirco inexcusabiliter merebitur supplicium, quia prudenter si voluisset, potuit vitare peccatum. Quibus recte quoque per Jacobum dicitur: Quod si zelum amarum habetis, et contentiones sunt in corde vestro, nolite gloriari, et mendaces esse adversum veritatem. Non est ista sapientia desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica. Quae autem desursum est sapientia primum quidem pudica est, deinde pacifica (Jac. III, 14, 15, 17). Pudica videlicet, quia caste intelligit; pacifica autem, quia per elationem se minime a proximorum societate disjungit. Admonendi sunt dissidentes, ut noverint quod tandiu nullum boni operis Deo sacrificium immolant, quandiu a proximorum charitate discordant. Scriptum namque est: Si offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens offeres munus tuum (Matth. V, 28, 24). Ex qua scilicet praeceptione pensandum est quorum hostia repellitur, quam intolerabilis culpa monstratur. Nam cum mala cuncta bonis sequentibus diluantur, pensemus quanta sint mala discordiae, quae nisi exstincta funditus fuerint, bonum subsequi non permittunt. Admonendi sunt discordes, ut si aures a mandatis coelestibus declinant, mentis oculos ad consideranda ea quae in infimis versantur aperiant; quod saepe aves unius ejusdemque generis sese socialiter volando non deserunt, et quod gregatim animalia bruta pascuntur. Quia si solerter aspicimus, concordando sibi irrationalis natura indicat, quantum malum per discordiam rationalis natura committat, quando haec a rationis intentione perdidit, quod illa motu naturali custodit.

At contra admonendi sunt pacati, ne dum plus quam necesse est, pacem quam possident amant, ad perpetuam pervenire non appetant. Plerumque enim gravius intentionem mentium rerum tranquillitas tentat; ut quo non sunt molesta quae tenent, eo minus amabilia fiant quae vocant; et quo delectant praesentia, eo non inquirantur aeterna. Unde et per semetipsam Veritas loquens, cum terrenam pacem a superna distingueret, atque ad venturam discipulos ex praesenti provocaret, ait: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis (Joan. XIV, 27). Relinquo scilicet transitoriam, do mansuram. Si ergo in ea cor quae relicta est figitur, numquam ad illam quae danda est, pervenitur. Pax igitur praesens ita tenenda est, et ut diligi debeat et contemni; ne si immoderate diligitur, diligentis animus in culpa capiatur. Unde et admonendi sunt pacati, ne dum nimis humanam pacem desiderant, pravos hominum mores nequaquam redarguant; et consentiendo perversis, ab auctoris sui se pace disjungant; ne dum humana foras jurgia metuunt, interni foederis discissione feriantur. Quid est enim pax transitoria, nisi quoddam vestigium pacis aeternae? Quid ergo esse dementius potest, quam vestigia in pulvere impressa diligere, sed ipsum a quo impressa sunt, non amare? Hinc David dum totum se ad foedera pacis internae constringeret, testatur quod cum malis concordiam non teneret, dicens: Nonne qui te oderunt, Deus, oderam illos, et super inimicos tuos tabescebam? Perfecto odio oderam illos, inimici facti sunt mihi (Psal. CXXXVIII, 21, 22). Inimicos etenim Dei perfecto odio odisse, est et quod facti sunt diligere, et quod faciunt increpare; mores parvorum premere, vitae prodesse. Pensandum ergo est, quando ab increpatione quiescitur, quanta culpa cum pessimis pax tenetur, si propheta tantus hoc velut in hostiam Deo obtulit, quod contra se pro Domino pravorum inimicitias excitavit. Hinc est quod tribus Levi assumptis gladiis per castrorum media transiens, quia feriendis noluit peccatoribus parcere, Deo manus dicta est consecrasse (Exod., XXXII, 27, seq.). Hinc Phinees peccantium civium gratiam spernens, coeuntes cum Madianitis perculit, et iram Domini iratus placavit (Num. XXV, 9). Hinc per semetipsam Veritas dicit: Nolite arbitrari, quia venerim pacem mittere in terram. Non veni pacem mittere, sed gladium (Matth. X, 34). Malorum namque cum incaute amicitiis jungimur, culpis ligamur. Unde Josaphat, qui tot de anteacta vita praeconiis attollitur, de Achab regis amicitiis pene periturus increpatur. Cui a Domino per prophetam dicitur: Impio praebes auxilium, et his qui oderunt Dominum, amicitia jungeris; et idcirco iram quidem Domini merebaris, sed bona opera inventa sunt in te, eo quod abstuleris lucos de terra Juda (II Par. XIX, 24). Ab illo enim qui summe rectus est, eo ipso jam discrepat, quo perversorum amicitiis vita nostra concordat. Admonendi sunt pacati, ne si ad correptionis verba prosiliant, temporalem pacem sibi perturbare formident. Rursumque admonendi sunt, ut eamdem pacem dilectione integra intrinsecus teneant, quam per invectionem vocis sibi extrinsecus turbant. Quod utrumque provide se David servasse perhibet, cum dicit: Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus, cum loquebar illis, impugnabant me gratis (Psal. CXIX, 7). Ecce et loquens impugnabatur; et tamen impugnatus, erat pacificus, quia nec insanientes cessabat reprehendere, nec reprehensos negligebat amare. Hinc etiam Paulus ait: Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes (Rom. XII, 18). Hortaturus enim discipulos ut pacem cum omnibus haberent, praemisit, dicens: Si fieri potest, atque subjunxit: Quod ex vobis est. Difficile quippe erat ut si male acta corriperent, habere pacem cum omnibus possent. Sed cum temporalis pax in pravorum cordibus ex nostra increpatione confunditur, inviolata necesse est ut in nostro corde servetur. Recte itaque ait: Quod ex vobis est. Ac si nimirum dicat: Quia pax ex duarum partium consensu subsistit, si ab eis qui corripiuntur expellitur, integra tamen in vestra qui corripitis mente teneatur. Unde idem rursum discipulos admonet, dicens: Si quis non obedit verbo nostro, per epistolam hunc notate: et non commisceamini cum illo, ut confundatur (II Thess. III, 14). Atque illico adjunxit: Et nolite ut inimicum existimare illum, sed corripite ut fratrem (Ibid., 15). Ac si diceret: Pacem cum eo exteriorem solvite, sed interiorem circa illum medullitus custodite; ut peccantis mentem sic vestra discordia feriat, quatenus pax a cordibus vestris nec abnegata discedat.