BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gregorius Magnus

ca. 540 - 604

 

Sacramentarium Gregorianum

 

_________________________________________________________

 

 

 

10.

vii kalendas ianuarias id est xxvi die mensis decembris natale sancti Stephani

 

Da nobis quaesumus domine imitari quod colimus, ut discamus et inimicos diligere, quia eius natalicia celebramus qui nouit etiam pro persecutoribus exorare: per.

Super oblata. Suscipe domine munera pro tuorum commemoratione sanctorum, ut quod illos passio gloriosos, nos deuotio reddat innocuos: per.

Ad completa. Auxilientur nobis domine sunipta mysteria, et intercedente beato Stephano martyre tuo sempiterna protectione confirment: per.

Aliae orationes. Omnipotens sempiterne deus, qui primitias martyrum in beati leuitae Stephani sanguine dedicasti: tribue quaesumus ut pro nobis intercessor existat, qui pro suis etiam persecutoribus exorauit: per.

Alia. Deus qui nos unigeniti tui clementer incarnatione redemisti: da nobis patrocinia tuorum continuata sanctorum, quibus capere ualeamus salutaris mysterii portionem: per.