B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Laidcenn
obiit 661
     
   



L o r i c a

Metrum: hendecasyllabus trochaeus

___________________________________________________





Suffragare, trinitatis unitas,
unitatis miserere trinitas!

Suffragare, quaeso, mihi posito
maris magni velut in periculo,
5
ut non secum trahat me mortalitas
huius anni neque mundi vanitas.

Et hoc idem peto a sublimibus
caelestis militiae virtutibus,
ne me linquant lacerandum hostibus,
10
sed defendant me iam armis fortibus,

et me illi praecedant in acie
caelestis exercitus militiae,
Cherubin et Seraphin cum milibus
Michael et Gabriel similibus.

15
Opto thronos virtutes archangelos
principatus potestates angelos,
ut me denso defendentes agmine
inimicos valeam prosternere.

Tum deinde ceteros agonithronos:
20
patriarchas, quattuor quater prophetas,
apostolos, navis Christi proretas
et martyres, omnes peto athletas,

uti me per illos salus saepiat
atque omne malum a me pereat,
25
Christus mecum pactum firmum feriat,
timor, tremor taetras turbas terreat.

      *

Deus, impenetrabili tutela
undique me defende potentia!

Mei gibrae pernas omnes libera
30
tuta pelta protegente singula,
ut non taetri daemones in latera
mea librent, ut solent, iacula:

gigram, cephalem cum iaris et conas,
patham liganam sennas atque michinas
35
cladum crassum madianum talias
bathma exugiam atque idumas.

Meo ergo cum capillis vertici
galea salutis esto capiti,
fronti oculis et cerebro triformi,
40
rostro labio faciei timpori

mento barbae superciliis auribus
genis buccis internaso naribus
pupillis rotis palpebris tautonibus
gingis anhelae maxillis et faucibus;

45
dentibus linguae ori uvae gutturi
gurgulioni et sublinguae cervici
capitali ceutro cartilagini
collo clemens adesto tutamini!

      *

Deinde esto lorica tutissima
50
erga membra, erga mea viscera,
ut retrudas a me invisibiles
sudum clavos, quos figunt odibiles.

Tege ergo, Deus, forti lorica
cum scapulis umeros et bracchia,
55
tege ulnas cum cubis et manibus,
pugnas palmas digitos cum unguibus!

Tege spinam et costas cum artubus,
terga, dorsum et nervos cum ossibus,
tege cutem, sanguinem cum renibus,
60
catacrinas, nates cum femoribus!

Tege gambas suras femoralia,
cum genuclis poplites et genua,
tege talos cum tibiis et calcibus,
crura, pedes plantarum cum basibus!

65
Tege ramos concrescentes decies,
cum mentagris ungues binos quinquies,
tege pectus iugulam pectusculum
mamillas stomachum et umbilicum!

Tege ventrem lumbos genitalia
70
atque alvum et cordis vitalia,
tege trifidum iecor et ilia
marsem renos fithrem cum obligia!

Tege toliam, toracem cum pulmone,
venas fibras fel cum bucliamine,
75
tege carnem, inguina cum medullis,
splenem tortuosis cum intestinis!

Tege vesicam, adipem et pantes
compaginum innumeros ordines,
tege pilos atque membra reliqua,
80
quorum forte praeterivi nomina!

Tege totum me cum quinque sensibus
et cum decem fabrefactis foribus,
uti a plantis usque ad verticem
nullo membro foris intus aegrotem,

85
ne de meo possit vitam trudere
pestis febris languor dolore corpore,
donec tandem Deo dante seneam
et peccata mea bonis deleam,

ut de carne iens imis caream
90
et ad alta evolare valeam
et miserto Deo ad aetheria
laetus vehar regni refrigeria!