<<< operis indicem  <<< retro  porro >>>



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A

 

 

 

 
Beda Venerabilis
ca. 673 - 735
 


 






 



H i s t o r i a
E c c l e s i a s t i c a
g e n t i s
A n g l o r u m


L i b e r   q u i n t u s

________________________________



I n c i p i u n t   c a p i t u l a :


1. Ut Oidiluald successor Cudbercti in anachoretica vita laborantibus in mari fratribus tempestatem orando sedaverit.

2. Ut episcopus Iohannes mutum benedicendo curaverit.

3. Ut puellam languentem orando sanaverit.

4. Ut coniugem comitis infirmam aqua benedicta curaverit.

5. Ut item puerum comitis orando a morte revocaverit.

6. Ut clericum suum cadendo contritum aeque orando ac benedicendo a morte revocaverit.

7. Ut Ceadualla rex Occidentalium Saxonum baptizandus Romam venerit, sed et successor eius Ini eadem beatorum apostolorum limina devotus adierit.

8. Ut Theodoro defuncto archiepiscopatus gradum Berctuald susceperit, et inter plurimos, quos ordinavit, etiam Tobiam virum doctissimum Hrofensi ecclesiae fecerit antistitem.

9. Ut Ecgberct vir sanctus ad praedicandum in Germania venire voluerit, nec valuerit; porro Uictberct advenerit quidem, sed quia nec ipse aliquid profecisset, rursus in Hiberniam, unde venerat, redierit.

10. Ut Uilbrord in Fresia praedicans multos ad Christum converterit, et ut socii eius Heuualdi sint martyrium passi.

11. Ut viri venerabiles Suidberct in Brittaniis, Uilbrord Romae sint in Fresiam ordinati episcopi.

12. Ut quidam in provincia Nordanhymbrorum a mortuis resurgens multa et tremenda et desideranda, quae viderat, narraverit.

13. Ut econtra alter ad mortem veniens oblatum sibi a daemonibus codicem suorum viderit peccatorum.

14. Ut item alius moriturus deputatum sibi apud inferos locum poenarum viderit.

15. Ut plurimae Scottorum ecclesiae instante Adamnano catholicum pascha susceperint, utque idem librum de locis sanctis scripserit.

16. Quae in eodem libro de loco dominicae nativitatis, passionis et resurrectionis commemoraverit.

17. Quae item de loco ascensionis dominicae et sepulchris patriarcharum.

18. Ut Australes Saxones episcopos acceperint Eadberctum et Eollan, Occidentales Danihelem et Aldhelmum; et de scriptis eiusdem Aldhelmi.

19. Ut Coinred Merciorum et Offa Orientalium Saxonum rex in monachico habitu Romae vitam finierint, et de vita vel obitu Uilfridi episcopi.

20. Ut religioso abbati Hadriano Albinus, Uilfrido in episcopatum Acca successerit.

21. Ut Ceolfrid abbas regi Pictorum architectos ecclesiae, simul et epistulam de catholico pascha vel de tonsura miserit.

22. Ut Hiienses monachi cum subiectis sibi monasteriis canonicum praedicante Ecgbercto celebrare pascha coeperint.

23. Qui sit in praesenti status gentis Anglorum vel Brittaniae totius.

24. Recapitulatio chronica totius operis; et de persona auctoris. Incipit ipse liber. Lege felix.
 
 
 
<<< operis indicem  <<< retro  porro >>>