<<< operis indicem  <<< retro



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A

 

 

 

 
Beda Venerabilis
ca. 673 - 735
 


 






 



H i s t o r i a
E c c l e s i a s t i c a
g e n t i s
A n g l o r u m


C o n t i n u a t i o
B e d a e


________________________________



Anno DCCXXXI Ceoluulf rex captus et adtonsus et remissus in regnum; Acca episcopus de sua sede fugatus.

Anno DCCXXXII Ecgherct pro Uilfrido Eboraci episcopus factus.

Anno DCCXXXIll eclypsis facta est solis XVIIII kalt Sept. circa horam diei tertiam, ita ut pene totus orbis solis quasi nigerrimo et horrendo scuto videretur esse coopertus.

Anno DCCXXXIIII luna sanguineo rubore perfusa, quasi hora integra II kal. Febr. circa galli centum, dehinc nigredine subsequente ad lucem propriam reversa.

Anno ab incarnatione Domini DCCXXXII Ecgberct pro Uilfrido Eboraci episcopus factus; Cynibertus episcopus Lindisfarorum obiit.

Anno ab incarnatione Domini DCCXXXIII Tatuuini archiepiscopus, accepto ab apostolica auctoritate pallio, ordinavit Aluuich et Sigfridum episcopos.

Anno ab incarnatione Christi DCCXXXIIII Tatuuini episcopus obiit.

Anno ab incarnatione Domini DCCXXXV Nothelm archiepiscopus ordinatur, et Ecgberth episcopus, accepto ab apostolica sede pallio, primus post Paulinum in archiepiscopatum confirmatus est, ordinavitque Fruidubertum et Fruiduualdum episcopos; et Baeda presbyter obiit.

Anno DCCXXXVII nimia siccitas terram fecit infecundam; et Ceoluulfus sua voluntate attonsus regnum Eadberto reliquit.

Anno ab incarnatione Christi DCCXXXIX Edilhard Occidentalium Saxonum rex obiit, et Nothelm archiepiscopus.

Anno ab incarnatione Domini DCCXL Cudberth pro Nothelmo consecratus est. Aedilbaldus rex Merciorum per impiam fraudem vastabat partem Northanymbrorum, eratque rex eorum Eadberth occupatus cum suo exercitu contra Pictos. Aediluuald quoque episcopus obiit, et pro eo Cyniuulf ordinatur antistes. Arnuuini et Eadbertus interempti.

Anno DCCXLI siccitas magna terram occupavit. Karolus rex Francorum obiit, et pro eo filii eius Karloman et Pippin regnum acceperunt.

Anno DCCXLV Uilfridus episcopus et Ingualdus Lundoniae episcopus migraverunt ad Dominum.

Anno DCCXLVII Herefrid vir Dei obiit.

Anno DCCL Cuthredus rex Occidentalium Saxonum surrexit contra Aedilbaldum regem et Oengusum. Theudorus atque Eanred obiit. Eadberth campum Cyil cum aliis regionibus suo regno addidit.

Anno DCCLIII, anno regis Eadberti quinto, idus Ianuarias, eclipsis solis facta est, et nec mora postea, eodem anno et mense, hoc est nona kalendarum Februariarum, luna eclipsim pertulit, horrendo et nigerrimo scuto, ita ut sol paulo ante, cooperta.

Anno DCCLIII Bonifacius, qui et Uinfridus, Francorum episcopus, cum quinquaginta tribus martyrio coronatur; et pro eo Rehdgerus consecratur archiepiscopus a Stephano papa.

Anno DCCLVII Aedilbald rex Merciorum a suis tutoribus nocte morte fraudulenta miserabiliter peremptus occubuit; Beornred regnare coepit. Cyniuulfus rex Occidentalium Saxonum obiit. Eodem etiam anno Offa, fugato Beornredo, Merciorum regnum sanguinolento quaesivit gladio.

Anno DCCLVIll Eadbertus rex Nordanhymbrorum Dei amoris causa et caelestis patria violentia, accepta sancti Petri tonsura, filio suo Osuulfo regnum reliquit.

Anno DCCLnono Osuulf a suis ministris facinore occisus est, et Ediluuald anno eodem a sua plebe electus intravit in regnum; cuius secundo anno magna tribulatio mortalitatis venit et duobus ferme annis permansit, populantibus duris ac diversis egritudinibus, maxime tamen dysenteriae languore.

Anno DCCLXI Oengus Pictorum rex obiit, qui regni sui principium usque ad finem facinore cruentum tyrannus carnifex perduxit; et Osuuini occisus est.

Anno DCCLXV Aluchred rex susceptus est in regnum.

Anno DCCLXVI Ecgbertus archiepiscopus, prosapia regali ditatus ac divina scientia inbutus, et Frithubertus, vere fideles episcopi, ad Dominum migraverunt.
 
 
 
<<< operis indicem  <<< retro