<<< authoris paginam



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A

 

 

 

 
Beda Venerabilis
ca. 673 - 735
 


 






 



D e   o r t h o g r a p h i a

________________________________


A     B     C     D     E

F     G     H     I     L

M     N     O     P     Q

R     S     T     V

________________________________


Incipit Venerabilis
Bedae presbyteri
liber de orthographia.


.A. littera etiam nota praenominis est cum Augustum sola significat.

.B. propinqua est .p. litterae qua saepe mutatur, ut supponit, opponit.

.C. nota est praenominis cum Gaium significat; item numeri, cum centum.

.D. littera propinqua est consonantibus his .c. .g. .l. .p. .r. .m. .t. quae succedunt in locum eius, ut accipere, aggere, alliga, appare, arripe, ammitte, attende. Nota praenominis cum Decium sola significat. Item numeri, cum quingentos.

.L. sola Lucium significat.

.M. sola Marcum.

.N. sola Numerum. Praeposita .G. Gnaeum.

.P. sola Publium; et cum .R. populum Romanum; et subiecta .R. rem publicam; et praeposita .C. litterae, patres conscripti sive post consulatum.

.Q. littera etiam nota est praenominis, cum Quintum sola significat; item honoris cum quaestorem; populum cum Quirites.

.T. nota est praenominis cum Titum sola significat.

.V. adiuncta .C., cum virga iacente superposita, vir clarissimus; .V. geminata, cum virga iacente superposita, verbi gratia; .V. geminata cum .C. duplice, viri clarissimi.

 
        A

Ante praepositio multa significat. nam et tempus significat cum dicitur, «Ante me non est formatus Deus et post me non erit»; et praesentiam, ut «Ante conspectum gentium revelavit iustitiam suam», id est «coram gentibus»; et dignitatem, ut «Posuit Effraim ante Manassen», et «Qui post me venit ante me factus est»,id est «mihi praelatus».

Aula latine domus regia est, aula graece «atrium» dicitur. Unde notandum quod in Psalmo ubi legimus, «Adorate dominum in aula sancta eius», non palatium aulae nomine sed atrium graeco vocabulo debet intellegi.

Ausculto suasori et ausculto praecepta magistri. «Ausculto» autem et «audio» ex uno graeco sermone vertuntur, quod est akouw.

Arra latine dicitur, «arrabon» graece; «agon graece, latine «certamen»; «aroura» graece, latine «arvum»; «asphaltos» graece, latine «bitumen».

Acer acerrimus, non acerissimus; agilis agillimus, non agilissimus. Et in adverbiis acerrime et agillime.

Audeo «audes», perfectum facit «ausus sum».

Adiuvo perfectae formae est; «adiuto» frequentativae.

Acervo, aggero, accumulo ex uno graeco verbo, swreuo.

Aeger animo, aegrotus corpore; utrumque per .ae. diphthongon scribendum.

Aboleo abolevi, arceo arcui.

Alibi alio loco, «alias» alio tempore, significat. At tamen invenimus «alias» nonnumquam pro «aliter» sive pro «alio loco» positum.

Abstineo me cibo, alienus sum crimine.

«Anteibat sapientia Salomon cunctis mortalibus», Iulianus ait.

Admoneo interfectorem caedis et caedem.

Aequalis alterius staturae par est; «aequabile» quod aequari potest.

Appetens cibum et appetens cibi. Ambrosius: «Cancer... ut appetens cibi ita prospiciens est periculi».

Accuso sacrilegum et insimulo ex uno graeco venit, kathgorw.

Animadverto in te et vindico in te, ex uno graeco, kolazw.

Aes singulari tantum numero gaudet; et quamvis «aera» dicamus, tamen ceteris casibus non utimur.

Autumnus genere masculino et «autumnum» dicitur neutro, utrumque numero singulari.

Aurichalcum et «orichalcum» dicimus et hoc singulariter tantum. Sic et cetera metallica.

Ab et ex praepositiones, si sequens verbum a vocali incipiat, integrae efferuntur, ut «ex oppido», «ab illo»; si consonantes sequantur, extremam litteram perdunt, ut «e foro», «a sacerdote». Hae autem praepositiones ita differunt: cum dicit quis «a theatro» se venire, non ex ipso theatro sed e loco qui est proximus theatro se venire significat; qui vero «ex theatro» se venire dicit, ex ipso theatro significat.

Ad et in praefatis praepositionibus pares, sed contraria potestate sunt, quia «in forum» ire est in ipsum forum intrare, «ad forum» autem ire ad locum foro proximum; ut «in tribunal» et «ad tribunal» venire non unum est, quia ad tribunal venit litigator, in tribunal vero praetor aut index.

Ancillor, blandior, et adulor unum significant, quod est graece kolakeuw, et dativum casum trahunt.

Aufero, eximo, adimo, demo, subtraho, subduco ex uno graeco transferuntur, id est afairoumai.

Abdico verbum potest accusativum nomen sive pronomen cum dativo trahere. Ambrosius: «Qui se abdicant saecularibus inlecebris».

Alius nomen dativum dupliciter effert, et «alii» et «alio». Habes in sacra scriptura, «Et dico huic: Vade et vadit; et alio: Veni et venit»; et rursum, «Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum».

Aegyptum, cum in scriptura dividere vis, .p. sequenti syllabae iungis; aspectum .c. sequenti syllaba; affectum similiter, et afflictum ceteraque huiuscemodi.

Assuere et assumentum panni per .s., non per .d. scribendum; similiter assumere per .s., appropriat per .p. scribendum, apponit similiter, accurri per .c., amministrat» per .m., «applicat» per .p., alligat per .l., assequor per .s., allevat per .l., assidue per .s., aggredior per .g..

Assarius ab antiquis dicebatur; nunc «as» dicitur, non «assis». Sane «assis» genetivus est.

Alium et dolium per .i. scribendum, non per .e., sicut «oleum». Vergilius, «alia serpyllumque», per .i. dixit.

Ambo et «duo» neutraliter, «ambos» et «duos» masculine; nonnulli tamen graecos secuti dicunt «hos duo» et «hos ambo», quia illi touV duo et touV amfw dicunt. Vergilius: «Verum ubi ductores acie revocaveris ambo».

Anguis cum sit masculini generis, dixerunt tamen et feminini Ovidius, Varro, et Acinius.

Acer facit pluralem «acri»; «acris» pluralem «acres».

Absconditus, non «absconsus».

Alter de duobus, unus ex pluribus, quamvis legamus «unus ex duobus».

Audacter latinum est; sed audaciter melius, quia nomina .x. littera terminata in adverbiis «iter» adsumunt, ut «atrox atrociter», «ferox ferociter».

Accersit qui evocat; arcessit qui accusat.

Acervus moles est; acerbus inmaturus aut asper.

Adficimur honore et adficimur iniuria.

Apparet qui videtur; «adparet» qui obsequitur, non regulae ratione sed discernendi gratia intellectus.

Arbor omne lignum dicitur; «arbusta» non nisi fructifera.

Avenae sterile germen; «habenae» retinacula iumentorum. Hoc de habendi potestate; illud de occupandi aviditate dictum.

Accidunt mala; contingunt bona; eveniunt utraque.

Advocatur daturus patrocinium; «evocatur» praebiturus obsequium; «invocatur» praestaturus auxilium.

Adportare est aliquid adferre; «conportare» in unum locum conferre; «deportare», deponere; «exportare», tollere.

Agnoscimus quae a nobis excederant; «cognoscimus» ignorata et invisa.

Altum et sursum et deorsum significat.

Aquatam potionem recte dicimus quae aquam aliunde recipiat; «aquosum» autem locum qui ex se aquam fundat.

Album naturae tantum est; «candidum» frequenter et studii, nam et corpori et animo aliquotiens adsignatur. «albos» ergo «capillos», «carnem candidam» recte dicimus.

Alvus virorum recte dicitur; uterus mulierum; venter in utroque sexu.

Acceptor et accipiter: Virgilius enim «accipiter» dicit, Lucilius autem «acceptoris et ungues».

Apud per .d. scribendum; «caput» per .t., quia facit «capitis».

Armarium locus ubi quarumcumque artium instrumenta ponuntur; «armamentarium» ubi tantum tela armorum.

Accedit per .e. ab ambulando; «accidit» per .i. ab eventu.

 
        B

Belzebub, non «Belzebul» aut «Belzebud». «Belial», non «Beliar».

Bursa graece, latine «corium».

Bellus bellissimus comparativum non habet, sed pro eo dicendum «magis bellus» et e contrario «minus bellus», id est minus pulcher.

Bucina est qua signum dat bucinator; «bucinus» ipse canor ex hac editus. «Bucina» pastoralis est et cornu recurvo fit, unde et keratinia graece vocatur. «Tuba» autem de aere vel argento efficitur et sollemnitatibus concrepat.

Baptismus baptismi genere masculino, et «baptisma baptismatis» neutro, et «baptismum baptismi» aeque neutro.

Barbam hominis, «barbas» pecudum dicimus.

Buxus arbor erit, «buxum» materia ipsa.

Balneum veteres dixerunt sive «balineum», nihil enim differt; sed in privatis. Publicis autem feminini generis, et quidem numero semper plurali - frequenter «balneas».

Baluae, id est thyrae, per .b. incipiant.

Baratrum singulariter tantum effertur. sic autem vocabant gentiles locum apud inferos.

Blanditiae et «bigae», sicut et «trigae» et «quadrigae», pluraliter tantum. Sed in nostrorum litteris scriptorum et bigam et quadrigam.

 
        C

Cana et «Simon Cananaeus» per simplicem .c.; «Chanaan» et «mulier Chananaea» adspiratione addita.

Cynomia per .y. scripta «caninam muscam» significat, kunoV enim graece «canis» dicitur; «coenomia» per diphthongon .oe. «communem muscam»; koinon enim graece «commune» est, unde «coenobium» a communi vita nomen accepit. Quod in Exodo et in Psalterio in primis translatum esse arbitramur, ut omnis generis musca significaretur; sed similitudine soni per incuriam contigisse ut «cynomia» pro «coenomia» scriberetur.

Coitus generaliter omnis coeuntia sive itineris sive concordiae sive conubiorum.

Carduus trium syllabarum est, ut «arduus», «fatuus», «mortuus», ideoque similiter declinandum est: «huius cardui», «huic carduo», et «hunc carduum», pluraliter «hi cardui», «carduorum», «carduis».

Cubicularius custos cubiculi; «cubicularis» vero lectus cubiculo aptus, ut «caligarius artifex», «caligaris clavus».

Clunes feminino genere dixit Melissus, sed Verrius Flaccus masculino genere dici probat.

Commodamus amico pro tempore equum, vestem, servum - hanc ipsam rem quam dedimus recepturi; «mutuo damus» pecuniam, triticum, vinum, et his similia, quae mutata recipi necesse est.

Canities, non «canitia», dicenda.

Camara dicitur, ut Verrius Flaccus adfirmat, non «camera» per .e.. Sed Lucretius, «cameris ex teretibus» dicendo, etiam «cameram» dici posse ostendit.

Curriculus masculine diminutio est «currus»; «curriculum» autem neutraliter spatium ad currendum aptum vel ipsum currendi officium.

Clipeus masculino genere in significatione scuti ponitur; neutro autem genere imaginem significat. Sed auctoritas utrumque variat.

Caseus masculini generis est, sed Pomponius neutraliter dixit, «caseum molle».

Cuspis cuspidis, non cuspes.

Capparim feminino genere dixit Varro; nam et graece feminino dicitur h kappariV.

Cassidem dicimus nos ab eo quod est haec cassis, sed multi cassidam dicunt, ut et Propertius: «Aurea cui postquam nudavit cassida frontem», et Virgilius, «aurea vati cassida».

Capo nunc, sed Varro, De sermone latino, ait: «Ex gallo gallinaceo castrato fit capus».

Cingula hominum generis neutri est; nam et animalium genere feminino «has cingulas» dicimus.

Capax qui facile capit; «capabilis» qui facile capitur.

Collocat per .l. scribendum, non conlocat per .n..

Calumnia est crimen falsum, cum nobis adversarius aut malum quod non fecimus obicit aut bonum quod fecisse probamur in contrarium interpretari conatur.

Consulo tibi, prospicio, provideo ex uno graeco veniunt, quod est pronow sou.

Contemno hostem, despicio, sperno, aspernor ex uno graeco veniunt, quod est katafronw.

Commeio lectum est et permeio; commixi et permixi.

Comitor amicum et amicis.

Corinthium civem dicimus, Corinthiacum vas.

Comminus gladiis pugnamus; eminus iaculis, quia illud a manibus non recedit, hoc e manibus emittitur.

Clipeum armorum; clupeum imaginis est.

Cadit quis etiam in plano; decidit ex alto.

Caerulus naturae color est, «caeruleus» fingitur; ita alterum est, alterum fit.

Claritas tam luminis est quam perspicuitatis; «claritudo» generis. Prior itaque splendoris, posterior nobilitatis est.

Cruciatus est dolor corporis, vel cum homo ab altero cruciatur; cruciamentum quod cruciat.

Cerno et cresco in eundem perfectum cadunt, crevi.

Caedo cecidi per .ae. diphthongon: «Caeditur et tilia ante iugo levis» - Virgilius; cedo cessi per .e. simplicem.

Cupio cupivi facit et cupii: Cicero in Pro Cluentio, «Et filium et hunc cum maxime filium interfectum cupit» - pro cupivit.

Calumnior innocenti, non innocentem; tametsi quidam interpretum graecam locutionem secuti accusativum posuerint dicentes, «Et orate pro persequentibus et calumniantibus vos».

Cur adverbium saepius indicativum verbum trahit: Gregorius, «Discutiendum est cur quadam die factum aliquid coram Domino dicitur».

Clavus singulariter, quae est purpurata vestis, et declinatur genere feminino.

Callum quoque et «caenum» et «crocum» neutro, sed Virgilius masculino, «crocumque rubentem».

Cani, cancelli, et casses singularem numerum non habent (casses autem «retia» dicuntur). Caulae similiter, caerimoniae, cunae, et compedes, et in neutro genere castra, cibaria, crepundia, cunabula.

Cruor pluralem non habet: Virgilius plurali cruores, «Atque atros siccabat veste cruores».

Contagium et contagia neutro genere dicenda; et haec contagio feminino.

Comoedia carmina quae in conviviis canuntur, quia comessatio graece h kwmoV dicitur.

Cartallos graece, latine fiscella. Calamos graece, latine arundo. Canon graece, latine regula. Cados graece, latine situla.

Cunabula sunt panni infantiae, sed Iohannes Constantinopolitanus episcopus scribit Lazarum in monumento cunabulis involutum.

Cantator et cantatrix a verbo canto, et cantor atque cantrix a verbo cano, recte dicitur.

Comburo per .m. scribendum, non per .n.; comparo similiter et compono ceteraque huiusmodi.

Conspectus, cum in scriptura dividendum est, .c. sequenti syllabae iungis.

Complaceo, non conplaceo; commoratus, non conmoratus; comprehendo per .m..

Camelus per unum .l. scribendum.

Commodat et commendat per .m.; computrescit per .m.; complures per .m..

Columna cum scripto dividenda est, .m. sequenti syllabae nectis; calumnia similiter.

Celo celas (id est, abscondo) per simplicem .e. scribendum; caelo caelas, cum picturam significat, per diphthongon .ae. proferendum. Unde caelum melius intellegitur dictum ab eo quod caelati instar multifaria sit siderum varietate depictum quam quod invisibilia et incerta mortalibus celet arcana.

Cantarus animal est; cantarum camara domus.

Clamo clamoris simplicis est; «conclamo» simul cum multis. Est etiam «acclamo», cum falso aliquem accuso, sicut Cicero, de Prasio, «Solis innocens acclamationibus punitus est»; «reclamo», aliquem exeuntem vocitans; «inclamo» et «succlamo», murmurandi est; «proclamo», laudandi vel deprecandi exaltatio; «declamo», rhetorizandi; «exclamo», quando pro viribus vocem elevo.

Curro hoc tantum significat, quod in itinere positus nullam facio comperendinationem; «curso» autem, paulo citius aliqua necessitate extorquente festinare cogor; «cursito» vero, quando hoste me insequente fugio.

Circa ad visibilem materiam vel locum pertinet; erga autem ad animum spectat, maxime cum aliquem propensiorem affectum gerat proximorum. Circa ad tempus refertur circiter ad numerum.

Carcer ubi homines coercentur singulariter semper; carcares unde currus effunduntur pluraliter dicuntur, utrumque masculine.

Cepit de capiendo scribimus; «coepit» de incipiendo.

Coepta per diphthongon; «incepta» per simplicem .e..

Columbae quae mansuefieri possunt et domibus adsuescere; palumbes ferae et saxis silvisque inhabitantes.

Conscribere est multa simul scribere; «exscribere» quod alibi scriptum sit transferre; «transcribere», cum ius nostrum in alium transit; «inscribere» accusationis est; «adscribere» adsignationis; «describere» dictionis vel ordinationis.

Consuescimus bona; insuescimus mala; adsuescimus utraque.

Crassari corporis est et saginae; «grassari» animi et crudelitatis.

 
        D

Dilibuit unguento, non delibuit.

Disertus orator est; desertus derelictus.

Delator qui defert ad accusandum; dilator qui differt ad proferendum.

Deluit purgat; diluit temperat.

Deduco de amico producendo; diduco autem est distraho.

Dimidiatum calicem bibi, non dimidium dicere debemus; non enim ipsum vas bibis sed quod intra vas est.

Donamus et illud quod damus et illum cui damus.

Delictum peccatum aliquod dicimus; delectum militiae aut alicuius examinis electionem appellabimus. Nam et diligi affectionis est, deligi iudicii.

Daemon per diphthongon notandus; deus per .e. solam.

Damnatus et addictus et absolutus: Virgilius, «Quem damnet labor» - id est, virtus sua absolvat aut victorem faciat.

Dolium per .i. scribendum, non doleum per .e..

Dilectio et diligo per .i. et quae declinantur sive derivantur ex his; delectatio et delector et quae declinantur ex eis per .e. scribenda.

Domuncula conclavium, domus domicilium, nidum avis.

«Descendo montes» dicere potes, id est, per montes vel in montes; «descendo scalas» aut «piscinam», id est per scalas et per piscinam. degredior monte dicimus recte et significamus «de monte».

Discrucior et crucior animi et animo et animum.

Decus honoris, decor formae est.

Deliciae et divitiae non habent numerum singularem.

Denarius latine masculini generis est; denarion graece neutri.

Dialogos graece; disputatio latine.

Drama graece neutri generis; latine fabula.

Defunctus cum scripto dividitur, .c. sequenti syllabae iugenda.

Didymus, id est geminus, prima syllaba per .i., secunda per .y. scribitur.

Deliramentum, non deleramentum, quia a verbo liro, id est sulco, originem trahit; et sicut boves, cum a recto sulcandi actu declinant, delirare dicuntur, sic et homines qui de bonis ad mala corda divertunt.

Diluculum, non deluculum, quia modicam diei lucem ostendit.

Desiderium est rerum absentium et nondum adeptarum, concupiscentia utrorumque; concupiscuntur enim quae habentur et quae non habentur. Nam concupiscendo fruitur homo rebus quas habet; desiderando autem absentia concupiscit.

Dito et divito idem et locupleto, graece ploutizw.

Decurio decuravi et decumo decumavi unum est, graece dekatw.

Dimittere est derelinquere; demittere deorsum mittere, velut, «Quis demisit lapidem angularem eius?»

Dominor tui et dominor tibi.

Dogmata graece; latine decreta. Dogmatizo, decerno, sive censeo.

Dum coniunctio aliquando indicativum verbum trahit: Gregorius, «Ne scientia, dum novit et non diligit, inflet, ut, dum intuetur quod illa aliquando non habuit, temperet dolorem, quod amisit».

Doleo vicem tui et tuam et doleo tibi: Gregorius papa de Benedicto patre, «Cum persecutorem suum amaret, magis illi quam sibi doluit».

Dum coniunctio aliquando modum coniunctivum, aliquando trahit indicativum, ut, «Dum anxiaretur cor meum», et, «Dum dicitur mihi cotidie: ubi est deus tuus?» et beatus papa Gregorius, «Amici ergo beati Iob, dum percussionum genera distinguere nesciunt, percussum pro culpa crediderunt». Item aliquotiens «dum ut» significat, ut poeta: «Tityre, dum redeo, brevis est via, pasce capellas».

Desperatus per .e. scribendum, dispersus per .i.. Discedo per .i., descendo per .e..

Diastole graece, latine interdictum. Est autem nota ad pedem litterae posita, quae male coniuncta separet, ne puer legens erret, ut: «Liber a,per,uit reos movit vestigia campos».

Domus ablativum casum dupliciter effert, et in .o. videlicet et in .u.. Sed a domo genetivus pluralis fit domorum, a domu domuum.

 
        E

Egeo victus et victum et victu.

Eripio flammae hominem.

Egredior domo et civitate.

Error est rei vitium, ut amor, dolor; erratio certae viae; erratrix personam respicit, ut venatrix; erratica hedera, vitis.

Eloquentia et eligantia singularia semper.

Exuvia, exequiae, excubiae, quae graece nuktofulakia dicuntur, exta quoque tantum pluralia.

Emporia feminino genere et est graecum; latine mercatus.

Emolumentum per .e. simplicem scribendum; aemulatio per .ae. diphthongon.

Equo sedeo dativo casu et ablativo sine praepositione dicendum; et equum sedeo accusativo, et in equo et super equum similiter.

Emanat fons sive terra aquam, id est gignit et producit; et emanat aqua de terra sive fonte, id est profluit. Gregorius: «Qui locus a romana urbe quadraginta fere milibus distans frigidas atque perspicuas emanat aquas». Et iterum: «De eodem sepulchro illius fraglantia suavitatis emanavit».

Exprobrat qui commemorat quae praestitit; obprobrat qui obprobrium obiectat, hoc est vitium.

Expectatur venturus; spectatur qui videtur vel probatur.

Exercitus laboribus, exercitatus studiis.

Exstruere est in altum struere; instruere aciem vel actionem; adstruere adfirmare; construere in struendo coniungere; substruere re aliqua supra posita subter struere.

Excubiae per .b., exuviae per .u. scribendae.

Eorundem et earundem per .n. exprimenda, non per .m..

 
        F

Fimbria genere feminino, et fimbrium dicitur neutro.

Fides fidei, de credulitate; fides fidis, de chorda. Utraque .es. longa.

Flemina sunt, ubi abundant crura sanguine; plemina, cum in manibus vel in pedibus callosis sulci sunt.

Fastus, de superbia, facit fastuum genetivo plurali; fastus, de libris, facit fastorum.

Fungi agere est; defungi peragere.

Fremor est murmur hominum; fremitus ferarum.

Flavum dicimus rubeum, sicut «flava Ceres»; furvum nigrum. Fulvum nigro rubeum, sicut fulvum leonem dicimus; fulvam aquilam et fulvum aurum et «fulva pugnas de nube tuentem», quae haberet igneum aliquid de caelesti et sordidum de lugubri. Fulvum certe aurum, cui ad decorem splendoris sui nigelli aliquid additur.

Forum neutro genere dicimus locum rebus agendis destinatum, vel cum commercium significamus; foros masculine tabulata navium, ubi remiges sedent, et semper pluraliter.

Fornax genere feminino dici debet, quia per deminutionem facit fornacula, non fornaculus.

Falanx militum dicitur; falanga fustis cui quid deligatur.

Fedus, quod est deformis, per .e. solam scribendum; foedus, quod est pactum, per .oe. diphthongon.

Formosus sine .n., sicut speciosus.

Fructum cum dicis sive scribis, .c. secundae syllabae iungis; factum et fictum similiter, ceteraque huiusmodi.

Falso et nomen et verbum et adverbium est. Nomen ablativi casus, ab hoc falso; verbum primae coniugationis, falso falsas; adverbium, ut falso loqueris.

Flagitia quae in deum peccamus; facinora quae in hominem.

Flagro amore et ardeo amore ex uno graeco venit kaiomai.

Fidens sum animi et animo: fidus amicus erit, fidelem famulum dicito. Item fidelis fit ut domino servus, fidus natura; ita alter tempore cognoscitur, alter semper invenitur.

Fimus et fumus pluralem numerum non habent; fames similiter, faenum, et fel.

Furfures et freni masculina semper pluralia, sed et frena et frenum invenimus.

Far, frumentum, et cetera frugum nomina semper singularia, quamvis frumenta et hordea legamus.

Fauces singularem non habent, quamvis et faux inveniamus.

Fidus fidissimus comparativum non habet, sed pro eo dicendum magis fidus itemque e contrario minus fidus.

Facilis facillimus, non facilissimus, sic et difficillimus; et in adverbiis facile facillime, difficile difficilius difficillime. Nec dicimus faciliter aut difficiliter, tametsi veteres dixerunt.

Fulgeo et fulcio eundem habent perfectum, fulsi. Frico fricas fricui, frigo frigis frixi.

Facinus et facinora non solum peccata, sed aliquando etiam bona opera designant. Nomen a faciendo figuratum.

Fratres dicuntur non solum mares ex isdem parentibus nati, sed etiam masculus et femina sive plures utriusque sexus eodem patre vel matre eadem generati fratres promiscue vocantur.

 
        G

Gula dicendum non gyla, quia .y. litteram nulla vox nostra adsciscit.

Gobius piscis nonnumquam gobio legitur.

Gaudium animi, laetitia et exultatio etiam verborum atque membrorum.

Gremium dicimus interius accinctae vestis secretum; sinum exterius sinuatae vestis receptaculum.

Gluten neutro genere, glutinis, glutini; sed et glutinum Sallustius dicit, glutini, glutino.

Git monoptoton et pluralem numerum non habet. Est autem neutri generis et per omnes casus declinatur.

Gracilis gracillimus, non gracilissimus.

Gaudeo gaudes perfectum habet gavisus sum.

 
        H

Hilarus facit pluralem hilari, hilaris pluralem hilares.

Hospes et qui recipit et qui recipitur.

Horrendum dicimus et despicabile aliquid et admirandum. Virgilius: «Oculos horrenda in virgine fixos».

Herbidum locum dicimus in quo herba est, etiamsi aridus esse consueverit; herbosum qui herbam facile generat, etiamsi ad tempus aridus sit.

Haurio et haustus per aspirationem scribendum.

Harena per adspirationem quia ab haerendo vel ab hauriendo aquam dicta est.

Hebescit quia naturae usu tepescit; hebetescit qui amittit aciem.

Hi pronomen plurale per unum .i. scribendum; his similiter per unum .i..

Holocaustoma numero singulari, holocaustomata plurali.

Hamo, hamas, et nomen hamus cum adspiratione scribenda; sic et inhamo et perfectum inhamavi.

Herbescit ager cum herbam generat, sicut adolescit et pubescit cum spicae proximant.

Humilis et contrarius superbo dicitur, quod est virtutis animi, et contrarius sublimi, quod est condicionis. Sed et locus humilior, qui inferius iacet, solet appellari. Humiliatus etiam in pressuris afflictus appellatur.

 
        I

Intempesta nox est media nox, quando quiescendum est, hinc utique dicta, quia inoportuna est actioni vigilantium; tempestivum enim veteres dixerunt oportunum et intempestivum inoportunum ducto a tempore vocabulo, non a perturbatione aeris, quae consuete tempestas vocatur, quamquam isto verbo licenter utantur historici, ut dicant «ea tempestate» quod volunt eo tempore intellegi. Inmaturitas nocturnum tempus est, quod non est maturum, id est oportunum ut agatur aliquid vigilando; quod etiam vulgo dici solet hora inportuna, graece awria. «praeveni inmaturitate» en awria. Nihil vero interest ad sententiam, utrum inmaturitate an in inmaturitate dicatur, quomodo nihil distat, utrum quis dicat egisse se aliquid galli cantu an in galli cantu.

Iuventus sicut et senectus plurali numero non flectitur. Iuvenis et iuvenior non recipiunt superlativum, sicut nec senex et senior; solent autem iunior et senior ad se invicem dici minor et maior, etsi neuter ipsorum senili accessit aut propinquavit aetati. Ambrosius: «Iunior est herbis sol, iunior faeno».

Interior et intimus non habent positivum gradum; inferior et infimus similiter.

Ipsum neutro genere dicendum non ipsud, ut illud et istud, quoniam veteres nominativum masculinum non ipse dicebant sed ipsus.

Inpingo facit perfectum inpinxi et inpegi.

Inmunes periculi et inmunes a periculo.

Indigus et prodigus per unum .u. scribenda; indiga et prodiga sine .u.. Augustinus: «Avaritia pecuniam congregat, luxuria spargit, ista indiga, illa prodiga».

Incredibile quod credi non potest; incredulus qui credere non vult.

In praepositio significat modo id quod est valde et vim verbi cui praeponitur auget, ut increpuit, insonuit, infregit; modo idem quod non, ut invalidus, infirmus; modo ponitur pro eo quod est inter, ut «Benedicta tu in mulieribus»; modo pro adversus ut, «Duo in tres et tres in duos dividentur»; modo pro spatio temporali, cum significat usque, ut dicimus, «A mane in noctem», at volumus intellegi «usque in noctem».

Interest et refert producta re unum idemque significat, quod graece dicitur diaferei. Dicimusque ita interest mea et refert mea, interest eius et refert illius, interest et refert nostra interest et refert illorum.

Impleor vini et vino.

Invado te et in te; intueor te et in te; incurro te et in te.

Incurri et incucurri.

Invideo divitem, invideo ei pulchritudinem.

Iratus ex offensa est, iracundus natura; itaque ira repentino motu nascitur, iracundia perpes vitium est.

Ignis ablativum casum et in .e. et in .i. mittit.

Iuga montium pluraliter semper, iugum enim iumentorum; sed Virgilius, «Hoc superate iugum».

Intestina et incunabula pluralia tantum. Ius, id est aequitas, non habet pluralem nisi iura tantum. Iocum singulariter neutrale, pluraliter hi ioci et haec ioca.

Instar illius rei dicere debemus, non ad instar.

Inluvies sordium est, ingluvies ventris: illud a non lavando, hoc ab ingluendo dictum.

Iuventus multi iuvenes dicuntur; iuventas unius hominis, aetas; Iuventa ipsa dea ut Graeci dicunt aut poetae Iunonis filia, uxor Herculis, a qua Iunium mensem appellatum in libris Fastorum legimus.

Insita arbor est cui incisae alienum germen includitur; adsita cui incolumi aliud quod sustineat adiungitur.

Invideo tibi divitiis, non divitias.

Inermus facit pluralem inermi, inermis pluralem inermes.

Illius similis ad mores refertur, illi similis ad vultum.

Invidus qui invidet; invidiosus qui invidiam sustinet.

Idem correpte neutrum; idem producte masculinum in utroque numero.

Interpretor, et quae derivantur sive declinantur ab eo, per simplicem .e. scribenda.

Inberbi dicuntur, non inberbes. sic etenim Varro, «inberbi iuvenes», sed et Cicero «inberbum» dixit, non inberbem; Titus Livius autem «inberbis» singulariter.

Imputribile per .m. scribendum, non per .n.; impono similiter et huiusmodi similia; immitto, non inmitto; irrigo, non inrigo; impleo, non inpleo; immundus, non inmundus.

Inquilini non habentes propriam domum, sed habitantes in alieno. Incolae sive advenae utique adventicii perhibentur, quae cuncta ex uno graeco, quod est paroikoV in sacris litteris interpretata habemus. Ex his derivantur nomina incolatus et inquilinatus. Trahit autem inquilinus, sicut et peregrinus, nonnumquam nomen dativi casus, ut Augustinus de reprobis, «Sunt autem et ipsi peregrini et inquilini non huic terrae, sed populo Dei».

Imponere est rem aliquam, sive corporalem seu incorporalem, alteri rei superponere; sed et imponere pro fraudem facere aliquando dicitur, unde impostura vocatur, cum argentum vel aurum viliori metallo adulteratur, et qui hoc facit impostor vocatur. Unde etiam vulgo qui aliquid fraudis facit aut simulationis impostor solet appellari. Gregorius papa: «Coepit illum simulatorem et verbo rustico impostorem clamare». Unde habes in sacra scriptura: «Quare imposuisti mihi? Nonne pro Rachel servivi tibi?» Et in Regum: «Quare imposuisti mihi? Tu es enim Saul», hoc est «Quare me simulatione decipere et fraudem facere voluisti?» Et Augustinus: «Et ideo sibi miser imponit; sibi enim fraudem facit qui perdit meliora amando peiora».

 
        L

Large et largiter: Iulius Modestus utrumque recte dici ait, sed large esse qualitatis, largiter quantitatis.

Libidinosus a libidine per .b.. Lividus a livore per .v. proferendus. Larba per .b..

Ludificor stultum et deludor, quod venit ex uno graeco empaizw. Praeterito perfecto ludificatus sum, veteres vero ludificavi dixerunt.

Labium superius dicitur, labrum inferius; rostrum nonnisi quod incurvum est.

Latere et absconsum esse aliquid dicimus et late patere. Virgilius: «Et scuta latentia condunt».

Lepus animal est, lepos iucunditas voluptatis; unde et gratum aliquid lepidum dicimus.

Limen aedium est, limes regionum.

Largitas humanitatis est, largitio ambitionis.

Ligat quis vinculo, legat testamento.

Loqui hominis est, obloqui obtrectatoris, sicut obicit opponit; adloqui persuadentis hortantisque vel iubentis, eloqui oratoris.

Laurentius Caelius et talia plura, quae nominativum casum in .ius. habent, genetivum singularem et nominativum pluralem in duplicem .i. mittunt, vocativum singularem in simplicem .i., ut hic Laurentius Caelius, huius Laurentii Caelii, hi Laurentii Caelii, o Laurenti Caeli. Sic et hic filius, huius filii, hi filii, o fili. aut certe vocativum in .ie., ut hic impius, huius impii, o impie. Notandum sane in Actibus Apostolorum, ubi Cornelius vidit angelum Dei introeuntem ad se et dicentem sibi «Corneli». Hic vocativus in latino recte per simplicem .i. profertur, in graeco autem per .ie., «Cornelie», scriptum est.

Limus, lux, labes, letum, pluralem numerum non habent.

Liberi, quando filios significant, et «latebrae» singularem non habent.

Lac, liquamen, lenticula, lens, singularia semper.

Locus singulariter masculinum, pluraliter haec loca.

Luter graecum masculini generis, latinum labrum.

Luceo et lugeo in eundem perfectum deveniunt, luxi.

Libero te periculo, liberor molestia.

Lino facit perfectum linui et linivi.

 
        M

Margarita femino genere et margaritum neutro dicendum. In Proverbiis, «Inauris aurea et margaritum fulgens».

Malogranatum et malum granatum consuete dicimus, et utroque modo declinantur: hoc malogranatum, huius malogranati, et haec malogranata, horum malogranatorum, his malogranatis, et cetera; et rursum hoc malum granatum, huius mali granati, et haec mala granata, horum malorum granatorum, et cetera.

Miseret me senis, et misereor senis, et miseror senem. Misertus pauperis per genetivum, miseratus pauperem per accusativum. Misereor autem compatior significat. Denique graece dicitur sumpaskw.

Mereo honorem et mereor, et miles meret stipendium.

Memini et memor sum honoris et honorem.

Maritima sunt loca mari vicina, marina navis vel belua.

Metu tui et tuo.

Materies artificiorum est, materia consiliorum. Alii contra referunt materiem esse animi, materiam arboris; materiem qualitatem ingenii, materiam fabris aptam.

Mas in positione; masculus in diminutione, non mascellus, ut quidam.

Muscus, herba quae in parietibus vel in corticibus arborum haeret, singulariter tantum effertur; memoria, malitia, murmur, similiter.

Minae, manubiae, moenia, mapalia, quae sunt casae afrorum, pluralia semper.

Mare pluralem numerum non habet nisi tantum maria.

Mel et mulsum et muria (id est, garos), et cetera liquida pretiosa tantum singularia, quamvis mella et vina legamus.

Mature, maturius, maturissime dicendum; invenimus tamen apud auctores etiam maturrime dictum.

Munio munis perfectum facit munii et munivi.

Memini, meministi, meminit, meminimus, meministis, meminerunt; et praesenti tempore et praeterito perfecto uno eodemque modo declinatur. Ideo corruptum sive defectivum vocatur.

Mulceo et mulgeo in unum perfectum veniunt, mulsi.

«Maiestas» cum scribis aut dicis, .s. secundae syllabae complicari debet. Sic in similibus.

Miramur opera, admiramur virtutes.

Minores esse res aliquas aut homines dicimus; minoris emptum aut aestimatum quippiam recte scribimus.

«Memini me facere» dicere debemus, non «Memini me fecisse»; nam memini sermo est totus praeteriti temporis, qui ante actam rem in praesens revocat, et si dixeris, «Memini me fecisse», duo praeterita simul iungis. Virgilius uno tantum loco: «Namque sub Oebaliae memini me turribus altis / Corycium vidisse senem». Quod poetae pro necessitate metri usurpare licuit.

Meracam potionem dicimus quae merum aliunde recepit; merosum autem vinum appellamus.

Muliebre dicitur a mulieribus aliquid factum; mulierarium per mulieres ordinatum et per viros gestum.

Merula non merulus dicendum.

Matthaeus et matthias per duo .t. scribenda, quia Graeci per .t. et .q. scribunt.

Maestum animo, tristem aspectu dicimus.

Malus (navis) masculinum; «malus» (arbor frugifera) femininum est.

Mendum neutraliter. Varro in Admirandis dixit, «Magnum mendum»; sed Ovidius feminine, «Nocte latent mendae». Item: «Eximet ipse dies omnis e corpore mendas». Ergo mendum in mendacii significatione dicitur, menda in culpa operis vel corporis.

Munificus est tamquam beneficus et maleficus; «munifex» autem tamquam opifex et artifex. itaque munificus munera largitur; munifex autem munere fungitur. morticina non dicuntur nisi mortuorum;

Mortalia vero etiam viventium corporum nomen est.

 
        N

Nimis dicitur quicquid plus fuerit quam oportet; nam parum est quod minus est quam oportet, nimium plus quam oportet. Et horum in medio modus est, quod dicitur «satis est». Cum itaque utile sit in vita et moribus ut amplius quam oportet nihil omnino faciamus, profecto veram esse sententiam, «Ne quid nimis», fateri potius quam negare debemus. sed aliquando latina lingua hoc verbo sic abutitur ut «nimis» pro eo quod est valde, et positum inveniamus in litteris sacris, et ponamus in sermonibus nostris; nam et in Psalmo, «Tu praecepisti mandata tua custodire nimis», non nisi «valde» intellegimus, si recte intellegimus, et «Nimis te diligo», si alicui carissimo dicimus non utique plus quam oportet, sed valde nos diligere intellegi volumus. denique illa graeca sententia, «Ne quid nimis», non habet hoc verbum quod hic legitur. Ibi enim est agan, quod est «nimis», hic autem est sfodra quod est «valde». Sed aliquando, ut dixi, [«nimis»] pro eo quod est valde et dictum invenimus et dicimus. Unde etiam nonnulli latini non habent, «Tu praecepisti mandata tua custodire nimis».

Noceo, obsum, incommodo, malefacio, officio, in una significatione ponuntur, quod graece dicitur blaptw, et cuncta dativum casum trahunt.

Nullus est tam in re quam in persona; nemo in persona dicitur ut ne homo.

Natales (id est, nobilitates), nuptiae, Nonae, nares, nundinae, nugae, neniae, pluralia tantum. Et nar invenimus. Nenias autem dicunt epitaphia, id est carmina quae in memoriam mortuorum in tumbis scribuntur.

Nequam et nugas omnis generis et numeri sunt et per omnes casus currunt semper aequaliter dicta, quamvis Augustinus dicat nugae, nugarum, nugis. Ferunt autem quae nugas hebraeus sermo sit et idem apud eos quod apud nos significet, id est, levis et pravae mentis homines.

Novi, nosti, novit, novimus, nostis, noverunt: sic declinatur et praesenti et praeterito perfecto. Cui similia sunt odi et memini.

Noceor, noceris, recte dicitur, quamvis aliqui grammatici asseverent non debere dici noceor, sed nocetur mihi. Neque enim Hieronymus grammaticorum regulam ignorabat, qui in propheta Abacuc ita transferre non timuit, «Et non salvabis, dum noceor».

Necto nexi praeterito.

Noctu temporis est adverbium; nocte nomen est.

Nubunt feminae: vir enim ducit, mulier nubit, quia pallio obnubit caput genasque.

Nongentos, non nungentos, ab novem.

Nequam non malum significat sed inutilem.

Nubo, nupsi, nuptiae: cum vocalis sequitur, .b. debet esse; cum consonans .p..

Nascitur quod utero decidit; enascitur quod de terra aut de aqua exsurgit.

Nihil adverbium est, nihili nomen. Homo enim nullius momenti nihili dicitur.

Navis unius ratis nomen est; navigium omnis classica profectio; nauclerus omnis consortii navalis exercitus; navigator ipse primarius profectionis; nauta vero omnis qui laborem facit navigandi. Navis ablativum per .e. et per .i. effert.

 
        O

Organum unius musici proprie nomen est, sed generaliter omnia musicorum vasa organa possunt dici. Iohannes Constantinopolitanus episcopus: «In salicibus in medio eius suspendimus organa nostra», id est citharam, psalterium, lyram, et cetera. Organarius autem est qui utitur organo.

Obryza, obryzae genere feminino; et obryzum, obryzi neutro.

Origo, originis initium est; origo, origonis neutrum est, ut est velum navis, et habet in plurali numero origona.

Obtineo laudem et impetro ex uno graeco venit epitugcanw.

Obiurgo, increpo, corripio, ex uno graeco transferuntur epiplhssw.

Omelia graecum est; latine sermo vel colloquium.

Otium et silentium ex uno graeco venit, id est hsucia.

Ordibor et ordiar telam, utroque modo dixerunt.

Ostrea feminino genere, non ostreum neutrali.

Ocimum consuetudo neutraliter dicit; sed Aemilius Macer ait: «Inter praeteritas numerabitur ocimus herbas».

Ordior hanc rem, et ingredior, et incipio ex uno graeco venit, quod est arcomai.

Onus iumentorum, sarcina est hominum.

Optumates, qui graece dicuntur prwtopolitai, pluraliter solum proferuntur.

Oblitus nostri, non nos; veteres tamen et hoc modo dixerunt.

Oliva arbor est, olea fetus, oleum liquor.

Odi, odisti, odit, odimus, odistis, oderunt: et praesenti tempore et praeterito perfecto sic declinatur. Ideo defectivum dicitur.

 
        P

Petra et graecum et latinum nomen est, unum idemque in utraque lingua significans. Unde et Petri apostoli nomen in utraque lingua eandem invictae fidei significantiam a petra derivatam continet.

Platea similiter in utraque lingua unum idemque significat; sed ut etymologiae ratio probat, a graeca origine nomen tractum atque a latitudine derivatum, quoniam graece platu dicitur latum.

«Pro» praepositio significat et «ante», ut [Virgilius]: «Soli pro portis Messapus et acer Atinas / Sustentant aciem». Ponitur et «pro» praepositione «in», ut dicimus «pro rostris», «pro tribunali», et pro eo quod est anti apud Graecos, ut «Pro dulci Ascanio veniat», et pro eo quod est uper, ut [Virgilius] «Unum illud tibi, nate dea, proque omnibus unum / Praedicam».

Pudet me amoris; paenitet me muneris; piget me profectionis; patiens sum laboris; pertaesum est me iniuriae; plenus sum bonorum et bonis.

Praeeo illi; palpo et palpor equo; praecurro praetori.

Procuro pupillo et curo pupillum.

Potior fructus et fructu dicitur; apud antiquos potior hanc rem.

Praeda victos spoliat; rapina subito venit.

Pax singulariter solum effertur. Sallustius paces rettulit: «...iudicia, bella atque paces».

Prosapia, id est ingenuitas, quae graece vocatur eugeneia, singulari tantum numero gaudet. Pelagus similiter.

Pugillares, proceres, primores, posteri pluralia tantum, sed nostri auctores pugillarem singulariter dixerunt. Sic et in genere feminino plagae (id est, retes) et primitiae, et in neutro praecordia, palaria (cum milites ad palos exercentur), procastria (quae ante castra sunt).

Porrum singulariter neutrale; pluraliter hi porri.

Proverbium latine, graece paroimia generis feminini - inde nomen apud interpretes septuaginta libri Salomonis.

Pius et piissimus comparativum gradum non recipiunt.

Potior et potissimus positivum non habent.

Proprius non habet comparativum aut superlativum, sed pro his magis et maxime, magis proprius, maxime proprius. Sic et e contrario minus et minime.

Paveo et pasco in eundem concurrunt perfectum pavi.

Pendeo, pendes, pependi. Sin autem habuerit praepositionem non sic declinatur, sed suspendo, suspendis, suspendi.

Passim ubique significat; ex uno enim graeco declinantur, quod est pantacou.

Perinde aequaliter similiter ex uno graeco omoiwV.

Pello, pelli, et pepuli; depello, depuli.

Peto, petivi, et petii.

Prospiciens periculi. Vice nominis ponitur participium et prospiciens periculum.

Perendie dicitur, sicut hodie vel cras; perendinus dies, sicut hodiernus, hesternus, crastinus.

Potamus eum cui potum porrigimus, et potamus vinum quod bibimus.

Probo verbum duplicem significationem habet, probamus enim quae eligimus, id est approbamus, probamus quae qualia sint temptamus, ut «Proba me, Deus, et scito cor meum».

Pecto caput, non pectino; pexum, non pectinatum; «pexi memet» et «pectam cras».

Praesagio, praesagis, praesagiunt.

Pauperies damnum est; paupertas ipsa condicio.

Patrium dicis a patria, paternum a patre.

Pinnas murorum; pennas avium dicimus.

Pecus omne animal excepto homine vocitatum est.

Polenta, non pulenta, dicendum est, eo quod ad usus hominum poliatur.

Praemium cum diphthongo. Pretium, premo, precor per simplicem .e.; prehendo quoque et interpretor.

Precari est rogare; deprecari excusare vel purgare. Virgilius: «Equidem merui, nec deprecor inquit».

Pluris dicimus quod marioe summa taxatur; plures vero de multitudine. Plures comparativi gradus est, cuius positivus multi.

Poculum vas est, potio quod hauritur.

Pignera rerum, pignora filiorum et affectionum.

Procul et longe dicitur et prope: «...clipeo excussa sagitta proculque Antorem egregium».

Pertinacia malae rei perseverantia dicitur; constantia bonae.

Percussum corpore dicimus, perculsum animo.

Periculum ad discrimen pertinet, periclum ad experimentum.

Postulatur aliquid honeste, poscitur improbe. Cicero in Frumentaria: «...Incipiunt postulare, poscere, minari».

Pubes cum in iuventutis significatione et lanuginis et eius partis in qua pubertas est ponitur, huius pubis facit; at cum aetatem significat, huius puberis. Nec tamen adiecta praepositione dicimus inpuberis, sed inpubis: «...comitemque inpubis Iuli», Virgilius dixit. Sed Cicero ait, «Filiumque eius inpuberem».

Pulmentum et pulmentarium dicitur; nam Cato, Originum III, «laserpiceum» pro «pulmentario» habet; idem «multo pulmento usi».

Podagrosus a podagra dicitur, sed et podagricus a pedum aegrotatione.

Pugillares et masculino genere et semper pluraliter dicas, quia pugillus est qui plures tabulas continet. Item Laberius in Piscatore singulariter hoc pugillar dixit.

Pavus pavi, et pavo pavonis.

Paniculae prwtotupon pannus est. Lucilius: «Subteminis pannus».

Paropsides feminino genere dicuntur, a pulmentario videlicet, quod oyon vocant.

Palumbes Virgilius feminino genere dixit: «Aeriae quo concessere palumbes»; sed Lucilius masculine: «Macrosque palumbos». Varro autem, in Scauro, «palumbi» dicit, quod consuetudo quoque usurpavit.

Pometa dicimus ubi poma nascuntur, ut oliveta; pomaria autem ubi servantur.

Pene, quod est coniunctio, per .e.; poena, quod est supplicium, per .oe.. Similiter et Poenus, id est Afer.

Praegnantem cum scripto dividis, .g. secundae syllabae nectis; pignus et pugna similiter, et cetera huiusmodi.

Propter, in divisione scribendi, .p. secundae syllabae iungis; prospere, .s. secundae.

Partio, populo, praedo: activo genere nonnumquam proferuntur. Item haec ipsa communis generis verba saepius inveniuntur: partior, populor, praedor.

Pono simpliciter aliquid statuens. Dispono aliquid operis impensioris vel consilii facturus; est etiam disponere foederis ineundi. Propono nonnumquam ad interrogandum pertinet et quaestionem. Adpono adiectionis est; impono insuendi. Superpono aliquem consum vel laborem unicuique indicens. Praepono aliquid praeferens; sic et antepono. Postpono aliquid inferius iudicans. Compono ornandi aut eloquii aut artificii est; sepono separandi. Suppono aliquid subtus inducens. Depono labefactandi est vel vita excedendi.

Peregrinus nomen saepe socium habet et coniunctum sibi nomen aliud dativi casus, ut «Sancti dicuntur peregrini huic saeculo».

Praestolari, non praestulari, quia venit a verbo praesto sum.

Puppis accusativum casum in .em. et in .im. mittit, ablativum in .e. et in .i..

Psallo perfectum facit psallui.

Potior, potitus sum et perfruor, perfructus sum ex uno graeco venit, quod est apolauw.

Praecello aliis.

Pascuas genere feminino et pascua neutro pluraliter dicimus.

Primitiae numero tantum plurali dicuntur, sed aliquotiens singularis intellegentiae, ut in Psalmo, «primitias omnis laboris»; in graeco enim singulariter aparchn habes. Sic et in Apostolo, «primitiae Christus».

 
        Q

Quod et quia et cur et quare verbis subiuncta aliquando indicativum verbum trahunt, aliquando coniunctivum. Gregorius: «Noverat quia sine culpa esse vix possunt». Et rursum: «Noverat quia diluendi sunt sacrificiis». Et rursum: «Recessit a malo, non quod faciendo contigit, sed quod inveniendo reprobavit». Item: «Dictum est quod hoc numero requies designatur». Item: «Nonnulli sese intrinsecus, quod per eos purgationis gratia derivatur, extollunt».

Quoties, toties, septies - sine .n..

Quicquid in priore syllaba per .c. scribendum; quanquam in priore per .n..

Querela per unum .l..

Quatenus adverbium loci vel temporis (id est, quousque) per .e.; quatinus coniunctio causalis (id est, ut) per .i. scribendum.

Quaeritur de inquirendo, queritur de plorando; quaestus lucri, questus lacrimarum.

Querimonia quoque per simplicem .e. scribenda.

Quicquam per .c., non quidquam scribendum per .d..

Quorundam, sicut eorundem, per .n. scribendum, non per .m..

Queror de te, queror tibi de illo; item conqueror.

«Quo vadis?» ad quem locum significat; «qua vadis?» qua via dicitur.

Quo aliquando pro ubi ponitur. Augustinus: «Invenis domum famosam, quo boni habitant», id est ubi habitant.

Quot ad numerum pertinet, sicut et tot; quanti et tanti ad mensuram. Sed nostri auctores aliquoties quantos pro numero ponunt: Gregorius, «Sed cum rete magnis piscibus plenum dicitur, additur et quantis, scilicet centum quinquaginta tribus».

Quantus quam magnus dicitur, quotus cuius aetatis; unde et quota luna dicitur. Augustinus: «Quotus quisque apparere et existere potest, qui non convincatur esse peccator?» id est in qua aetate, quo dierum vel annorum numero.

 
        R

Radius masculino, non radium neutro.

Rubor coloris est; robur virtutis; robor arboris.

Rapio tibi pecunias.

Redoleo unguentum.

Regium dicitur quod regis fuit; regale quod rege dignum est.

Rabies tantum numero singulari.

Reliquiae et rostra, ubi contionantur, tantum pluraliter.

Remedium submovet imminentia pericula; medicamentum sanat inlata. Remedium itaque ne periclitemur; medicamentum ad subita pericula aptatur.

Roseum per se, rosaceum mixtum.

Rudis comparativum et superlativum non habet, sed pro his utimur adverbio magis et maxime: «magis rudis», et «maxime rudis».

«Recens feci» dicimus, non recenter - utentes nomine pro adverbio.

Rhythmus graece, latine modulatio (rhythmizo, modulor).

 
        S

«Super» praepositio modo ponitur pro «de», ut «Multa super Priamo rogitans, super Hectore multa». Modo et pro praepositione «pro», ut «Nihil super imperio moveor...». Et pro «insuper» et «amplius», ut [Virgilius] «Cui neque apud Danaos usquam locus et super ipsi / D[ardaniae]. i[nfensi]. p[oemas]. c[um]. s[anguine]. p[oscunt].?» Et pro «desuper», ut [Virgilius] «Haec super e vallo conspectant Troes». Et pro «superest», ut [Virgilius] «Ille autem, neque enim fuga iam super ulla pericli». Interdum et ultra significat, ut [Virgilius] «Super et Garamantas et Indos / Proferet imperium».

«Sub» praepositio significat modo «supra», ut [Virgilius] «Corpora saltu / Subiciunt in equos» (id est, «supra iaciunt»); modo praepositionem «in», ut [Virgilius] «Namque sub ingenti lustrat dum singula templo» (id est, «in templo»). Significat et «prope», ut [Virgilius] «...classemque sub ipsa / Antandro». Ponitur nonnumquam et pro «clam», ut «subripuit» (id est, «clam rapuit»).

Similis sum tui moribus, similis tibi facie.

Studio tui feci, id est dum studeo tibi; studio tuo feci, id est te studente.

Sartrix vel sertrix est quae sarcit; sarcinatrix quae sarcinas servat.

«Subigo hostem» perfectae formae est; subigito frequentitivae.

Salubre ad locum refertur et ad cibum; salutare consilium est. Ita salubre non necet, salutare prodest.

Supellex, sanies, socordia, sitis, et in neutro sulphur, scrupulum, sinapi, siler, singularia tantum sunt; sed Virgilius, «sulphura viva», et Terentius, «masculine scrupulum», rettulit.

Sentes (id est, spinae) et sarcinae (cum vasa significant) et sarcinae (id est, auxilia) et scopae et scalae et salinae et in neutro sponsalia semper pluralia; sed nostri «scalam» dixerunt.

«Sponte mea venio» non habet plurales casus.

Si amem, ames, amet declinatio est verbi coniunctivi, sicut cum dicimus «cum amen», ames, amet.

Scylla habet nomen a spoliando sive vexando nautas; spolio enim et vexo latine, graece dicitur scyllo.

Sanno, sannis, sannui. hoc sannium, querela.

Sors, sortis et sors, sordis dicitur. Ambrosius: «Mundat vasa, ne sors aliqua vini gratiam decoloret», tametsi negant quidam sordem nominativum singularem habere.

Si vel etsi nonnumquam indicativum verbum trahunt. Gregorius: «Frusta miraculum foris ostenditur, si deest quod intus operetur». Item: «Quae etsi ad perfectionem non permanent, fidem tamen tenent».

Sensus nomen est quartae declinationis; et sensus participium est praeteriti temporis a verbo passivo, quod est sentior. Cuius etiam perfectum est sensus sum, es, est - non sentitus.

Secturus, non secaturus, a verbo quod est seco.

Scamna sunt quae lectis altioribus apponuntur; scabelli qui lectis parulis vel sellis ob ascensum apponuntur. Scabellum autem et subpedaneum dicitur, quod sub pedibus sit.

Sterceratos agros, non stercoratos dicas, quibus stercus ad fecundandum infertur.

Sollemne cum dicis sive scribis, .m. sequenti syllabae conectis. Somnium similiter.

Saevus, saevio, saevi, saevisti, per .ae. diphthongon; sero, sevi, sevisti, per .e. simplicem.

Sagena per .e. cum retia significat; sagina per .i. pastum et pinguedinem.

Sol utroque numero declinatur. Sed singulariter sol ipsum luminare significat; at soles ipsos dies nominamus in quibus sol totum inluminat polum. Nonnulli tamen veterum ipsa carmina «soles» nominavere, sicut Horatius in principio cuiusdam voluminis ita exorsus est: «Soles meos omni ecclesiae vestrae commendo». Et Maro: «/...Saepe ego longos / Cantando puerum memini me condere soles».

«Secundum» praepositio est imitationis, post temporis sive ordinis.

Segnities vitii est, segnitia frigoris.

Subscribo epistolis; supplico similiter, ut supplico divinae pietati.

Simplex ablativum et in .i. et in .e. mittit, genetivum pluralem in .um. et in .ium.; ut ab hoc simplice et simplici, horum simplicum et simplicium. suavis ablativum casum in .e. at in .i. mittit.

Stachys graece, latine spica.

Sandalin graece, neutro genere; caliga latine.

Sertum et corona ex uno graeco transferuntur, id est stefanoV.

Solium proprie sedes regalis est, unde graece basilicos, «thronos», vocatur.

Senex et senior superlativum gradum non habent.

Sobrius nec comparativum recipit nec superlativum, sed pro his dicimus «magis sobrius» et «maxime sobrius».

Senecta et senium duo nomina senectutis sunt et discernuntur a Graecis, apud quos aliud nomen habet gravitas post inventutem, aliud post ipsam gravitatem veniens ultima aetas. Nam presbyter dicitur gravis, et geron senex. Quia vero in latina lingua duorum istorum nominum distinctio deficit, de senectute ambo sunt posita, senecta et senium. Haec Augustinus. At Gregorius, «Undecima vero», inquit, «est aetas quae decrepita vel veterana dicitur, unde Graeci valde seniores non gerontas, sed presbyteros appellant, ut plusquam senes esse insinuent quos provectiores vocant».

Suspiro verbum trahit nomen dativi casus et accusativi, ut «Suspiramus patriae caelesti», et «Suspiramus regnum Dei», et praepositione addita, «Suspiramus ad vitam immortalem».

Subducimus et quae retro subtrahimus et quae in promptu offerimus.

Supremus, summus, et ultimus et superiorem et inferiorem significat.

Super est quod eminet; supra quod substratum aliquid habet; subter est quod re aliqua superiore premitur; subtus quod demissum altius non tangitur.

Servitium multitudo est servorum, servitus condicio serviendi. Sed veteres indifferenter servitium et pro servitute posuerunt.

Sinapi, sicut et gummi, graecum est; et Plautus dixit, «Teritur sinapi», cuius genetivus cum .s. profertur. Ceteri casus similes sunt nominativo.

Sibilus dici oportet. Virgilius: «Nam neque me tantum venientis sibilus austri». Sed et neutro genere quidam dixerunt, ut Cornelius Severus, «Et sua concordant sibila saeva dracones», et Macer, Theriacon, «Longo resonantia sibila collo».

Sal et masculino genere et neutro dicitur.

Saturitas in cibo tantum dicitur, in ceteris vero satietas; sed Virgilius: «Odiis exsaturata quievit».

Simiam auctores dixerunt etiam in masculino genere.

«Strigem hanc» in significatione avis dicas; striga autem castrense vocabulum est, intervallum turmarum significans in quo equi stringuntur. Unde etiam strigosi dicuntur corpore macilento.

Stirps in significatione subolis feminino genere dicitur; sed cum materiam significat, masculino modo: «stirpem recisum». Dixerunt tamen etiam in significatione subolis masculino genere, ut Pacuvius: «Qui stirpem occidit meum».

Sero rumores (id est, divulgo) [serui]; sero fruges, sevi; sero (id est, claudo), unde sera dicta, seravi. Terentius: «Tutavi atque obseravi ostium».

Suffragor, non suffrago; et suffragatus sum, non suffragavi.

Sorbeo, sorbui, non sorpsi.

Somnio, non somnior; et somniavi, non somniatus sum.

Sanguis est dum manet; effusus vero «cruor».

Sumimus ipsi, accipimus ab alio. Sic cui damus, dicendum «Accipe»; cum permittimus ipsi tollere, dicendum «Sume».

Scorpio bellica res est, at «scorpius» animal.

Scribo, scripsi, scriptum: cum vocalis sequitur, .b. debet esse; cum consonans, .p..

Sacer et venerandus et execrandus. Virgilius: «Auri sacra fames».

Suffragia populi et quae honorant dicuntur et quae damnant.

 
        T

Testor aliquid confirmans sententia; contestor cum quadam auctoritate adfirmans; protestor manifeste cavenda denuntians; obtestor aliquem iurare compellens; adtestor ad testimonium vocans, qui sit dignitate vel auctoritate eminens; detestor aliquid execrandum respuens.

Trux ablativum in .i. et in .e. mittit, genetivum pluralem in .um. et in .ium.: ab hoc et ab hac truce et truci, horum et harum trucum et trucium.

Therion graece, latine fera; unde theriaca, quia feraliter occidit.

Taciturnitas loquelae contraria est; silentium confusis vocibus sive tumultibus. Verum sciendum quia sileo et taceo et reticeo et conticeo ab uno graeco veniunt siwpw.

Tenax beneficii, id est memor gratiae.

Torques nomen generis communis, nam et in Mario Livius genere masculino et Cicero feminino torquem posuere.

Triumphat hostem qui superat; triumphat nos Deus cum superandi hostes auxilium tribuit. «Deo», inquit [Apostolus], «gratias, qui semper triumphat nos in Christo Iesu». Et iterum, «Expolians principatus et potestates, triumphans illos in semetipso».

Transmigro verbum duplicem significationem habet. Transmigro enim cum de loco ad locum iter facio; item transmigro dicitur cum additamento accusativi casus cum aliquem de loco ad locum transfero ut, «Nabuchodonosor transmigravit Iudaeos de Hierusalem», et «Emigrabit te de tabernaculo tuo». Porro exemplum verbi superioris, «Transmigravi in montem sicut passer». Transmigrans participium aeque dupliciter et de loco ad locum transiens aliquis et alium de loco ad locum transferens intellegitur.

Turtur et masculino genere et feminino profertur.

Tunc temporis adverbium est, tum ordinis.

Terga hominum sunt tantum, singulariter tergum; tergus quadrupedum, pluraliter facit tergora, id est coria.

Tinguere dicendum, non tingere.

Temeritas sine consilio, audacia post consilium.

Temperantia animorum, temperatio rerum, temperies aurarum.

Tapete, tapetis, tapeti a tapeti; et pluraliter tapetia, tapetium, tapetibus. Virgilius: «Qui forte tapetibus altis». Sed et hoc tapetum, huius tapeti, huic tapeto; pluraliter haec tapeta, tapetorum, tapetis. Virgilius: «Instratos ostro alipedes pictisque tapetis». Sed et masculino genere dicit: «Pictosque tapetos».

Turbo, si sit proprium, Turbonis facit; si appellativum, turbinis. Nam sive ventus sive quo ludunt pueri, hic turbo dicitur. Virgilius: «Torto sub verbere turbo».

Tumulus et tumens tellus et mons brevis et sepulcrum aeque vocatur.

Teloneum, non theloneum, id est per .t. simplicem, non aspiratione addita. Est autem graece telon, latine vectigal.

Tabes tantum singulariter dicitur, tendiculae et tenebrae tantum pluraliter.

 
        V (U)

Usquequaque omnimodo significat, pro quo in Psalmis in graeco ewV sfodra legimus, quod significantius latine potest «usque valde» interpretari.

Ut, adverbium, est modo temporis et significat «postquam», modo qualitatis et significat «quemadmodum»; modo optandi et significat «utinam», modo mirandi et significat «O quam»; modo coniunctio causalis: «Volo ut ubi ego sum et ipsi sint mecum».

«Vacat mihi» graece scolazw. Vaco militia, perfectum vacui.

Vulgus neutri generis est et pluralem numerum non habet; sed Virgilius et masculine vulgum extulit: «Hinc spargere voces / In vulgum ambiguas».

Vas, vadis generis masculini de vadimonio; vas, vasis neutri de vasculo.

Vis duplicem habet significationem: et virtutis videlicet, quae graece dunamiV dicitur, et violentiae, quae graece bia vocatur.

Vecordia et virus tantum singulariter efferuntur.

Vepres et verbera et viscera non habent singularem declinationem nisi tantum verbere et viscere. Virgilius et, «Torto volitans sub verbere turbo», et Ovidius, «Viscere diviso»

Utor divitiis de divitias.

Ver semper singulariter.

Verbex, id est ovis, ab .v. littera incipiendum.

Ulterior et ultimus positivum gradum non habent.

Verus ad naturae tantum veritatem refertur; verax autem dicitur qui non mentitur. Unde et verus daemon dici potest; verax autem non potest.

Vallestria agrorum, sicut et campestria, dicuntur.

Veto culpam et veto culpa, id est prohibeo a culpa. Sedulius, «Pomisque vetaret acerbis», id est a pomis; et Fortunatus, «Non veto coniugium, sed praefero virginis alvum».

Vultus mutatur, facies manet.

Vae dativus et accusativus sequi debent, non alius, ut «Vae populo Maurorum», et «Vae populum Maurorum».

Uterque de duobus dicimus; utrique de binis aut de pluribus ex utraque parte positis: uterque venit, utrique venerunt.

Veniunt qui vendunt; veneunt qui venduntur.

Ultus: et vindicatus et punitus.

Velocitas pedum et corporum; celeritas animorum et factorum.

Ulcus quod nascitur; vulnus quod per alium fit.

«Vultur» dixit Virgilius in Sexto, sed et «vulturius» Lucilius in Primo.

Urgeo, non urgueo. Virgilius: «Quibusve urgentur poenae».

Ungo, unxi, quomodo pingo, pinxi, utrumque sine .u.; attamen ad nomen derivatum .u. addit, ut «Pinguis unguine ceras». Ita unguentum, non ungentium dicatur.

Verbum est omne quod lingua profertur et voce; sermo autem, cuius nomen ex duobus verbis compositum est «serendo» et «monendo», comptior ac diligentior fit. Sententia vero quae sensu concipitur; porro loquela, quando cum quadam eloquentia dictionis ordo protexitur; oratio, quando usque ad manuum artem describendus oratoris sermo pervenit.


________________________________


Textus:
Venerabilis Bedae Opera Didascalica
ed. C. W. Jones, Turnholti 1975


 
 
 
<<< authoris paginam