BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Beda Venerabilis

ca. 673 - 735

 

De ratione temporum

 

Caput LXX

 

___________________________________________________

 

 

 

Caput LXX.

De die iudicii.

 

Adveniet autem dies Domini sicut fur, quia, sicut ipse testatur, nescimus quando veniat Dominus, sero, an media nocte, an galli cantum, an mane, in quo coeli, inquit, magno impetu transient, elementa vero a calore solventur. Qui autem sint coeli qui transient, paulo superius docet idem apostolus Petrus dicens: Coeli erant prius, et terra de aqua, et per aquam consistens verbo Dei, per quae ille tunc mundus periit. Coeli autem qui nunc sunt et terra, eodem verbo repositi sunt, igni reservati in die iudicii. Non ergo firmamentum coeli, in quo sidera fixa circumeunt, non coelum aethereum, hoc est, inane illud maximum a coelo sidereo usque ad aera turbulentum, in quo puro et quieto, diurnaeque lucis semper pleno, errantia septem sidera vaga ferri creduntur, sed coelum hoc aereum, id est, terrae proximum, a quo aves coeli, quod in eo volent, appellantur, quod aqua quondam diluvii, deletis terrestribus, transcendendo perdidit, hoc ignis extremi iudicii eiusdem mensurae spacio procrescens occupando disperdet. Nec sola haec beati Petri sententia, qua illos dicit coelos igne iudicii perdendos, qui aqua diluvii perierant, testatur sidereum coelum igne illo, quamvis maximo, non esse tangendum, sed etiam Domini sermo qui dicit: Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de coelo. Neque enim sol obscurari, luna suo lumine privari, stellae poterunt cadere de coelo, si coelum ipsum, locus videlicet eorum, igne voratum transibit. Nunc autem coelum quidem aereum igne marcescet, sidereum manebit illaesum. Porro sidera obscurabuntur non suo lumine vacuata, sed maioris vi luminis ad adventum superni iudicis, ne videantur obtecta, quod in hac vita lunam stellasque omnes a potiore lumine solis interdiu pati cunctis in promptu est. Cum autem, peracto iudicio, fuerit coelum novum, et terra nova, id est, non alia pro aliis, sed haec ipsa per ignem innovata, et quasi quadam resurrectionis virtute glorificata claruerint, tunc, ut Esaias praedixit, erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis septempliciter sicut lux septem dierum. Quod autem Ioannes in Apocalypsi cum dixisset: Vidi coelum novum, et terram novam, primum enim coelum et prima terra abierunt, adiunxit atque ait: Et mare iam non est, utrum maximo illo ardore siccetur mare, an et ipsum vertatur in melius non facile patet. Coelum quippe novum, et terram novam, non autem et mare novum uspiam legimus futurum. Nam et typice potest intelligi quod dictum est, et mare iam non est, quia iam tunc non erit hoc saeculum vita mortalium, turbulentum, quod saepissime in Scripturis maris nomine figuratur. Ubi autem ipsum extremi et universalis iudicii sit discrimen habendum, inter multos saepe quaeritur. Constat namque, quia cum, descendente ad iudicium Domino, in ictu oculi fuerit omnium resurrectio celebrata mortuorum, sancti confestim rapiantur obviam illi in aera. Hoc enim Apostolus intelligitur indicare, cum ait: Quoniam ipse Dominus in iussu et in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de coelo, et mortui qui in Christo sunt, resurgent primi; deinde nos qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in aera. Utrum autem et reprobi tunc sublimius a terra leventur obviam iudici venturo, an meritis peccatorum ita praegraventur, ut, quamvis immortalia corpora habentes, ad altiora nequeant elevari, et praesidente ad iudicandum Domino, sancti in sublimi a dextris eius, ipsi autem in inferioribus adsistant a sinistris, tunc potius apparebit. Si vero tunc ignis ille maximus et altissimus universae terrae superficiem operit, et resuscitati a mortuis iniusti nequeunt in sublime raptari, constat eos ut pote in terra positos igni circumdatos iudicis exspectare sententiam; sed an illo urantur qui non per illum castigandi, sed aeterno potius sunt igne damnandi, quis praeiudicare audeat? Namque aliquos electorum eo purgari a levioribus quibusdam admissis, et beatus Augustinus, in libro de Civitate Dei vigesimo, ex prophetarum dictis intelligit, et sanctus papa Gregorius, in Homeliis Evangelii, exponens illud Psalmographi: Ignis in conspectu eius ardebit, et in circuiti eius tempestas valida: «districtionem quippe, inquit, tantae iustitiae, tempestas ignisque comitantur, quia tempestas examinat quos ignis exurat.» Satis autem clarum est, quia, raptis ad vocem tubae obviam Domino in aera perfectis servis illius conflagratio mundana non noceat, si trium puerorum mortalia adhuc corpora circumpositus camini ignis tangere nequivit. Verum in his omnibus utilius est cuique castum se districti iudicis praebere conspectibus, quam de iudicii illius modo locove discutere. Sane quod Apostolus cum dixisset: Rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in aera, subdit dicens: Et sic semper cum Domino erimus, non sic accipiendum est, tanquam in aere nos dixerit semper cum Domino esse mansuros, quia nec ipse ibi utique manebit, quia veniens transiturus est. Venienti quippe ibitur obviam, non manenti, sed ita cum Domino erimus, id est, sic erimus habentes corpora sempiterna ubicunque cum illo fuerimus.