BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hugeburc

ca. 730/40 - ca. 800

 

Vita et Hodoeporicon Willibaldi

 

Capitulum III

 

____________________________________________________________

 

 

 

Capitulum III

De transitu Willibaldi ad Romam.

 

 

Postquam ille adolescens Christi vernaculus, sicut supra diximus, ignotas peregrinationis vias probare volebat atque externas terminarum telluras adire speculareque optabat atque inmanissimas maris discriminare decreverat aequoras, statimque ille ista cordis sui clandestina, cunctis occulta, carnale suo revelavit patre, ast illum obnixis flagitabat precibus, ut votive suae voluntatis desiderio pergendi consilium seu consensum preberet et ut illo transire licentiam daret, et ille secum pergeret pater eius, poscebat. Cumque illum ad tanti operis initio tantique vitae conversatione invitando seculi voluptatibus, mundi diliciis, temporalis vitae falsis divitiarum prosperis suggerendo segregare volebat et illos opitulante Domino ad recte constitutionis formam et ad caelestis militiae tirocinio divinum inchoare servitium, propriamque deserere patriam et patulas secum peregrinationis perquirere ruras rogabat, et sic illum primitus blandis oraculorum studiis alloquendo invitabat, ut comitatu filiorum eius fungens egregias adiret Petri apostolorum principis presagia. Tunc ille ad primitus illo postulante petitum negaverat transitum excussando, ut coniugis et liberorum inolevitarum parvitate et fragilitate illos orbare et alienis dereliquere inhonestum et crudele esse respondit. Tunc ille belliger Christi miles iteratis ortationum oraculis magnisque precuum perdurationibus totiens per asperioras rigidioris vitae documenta metu et minis obiurgabat et totiens placidis vitae aeternae sponsionibus amoenitate paradisi et amore Christi mulciendo illum instigabat. Et ita omnibus modis ortando, alloquendo ad suae voluntatis consensu animum provocare conatus est. Et tum tandem omnipotentis Dei auxilio petentis et provocantis invalescebat voluntas, sic ut ille, saus pater et frater Wynnebaldus adoptatam et ortatam se inchoasse metam pollicebant.

Post haec itaque cumque temporum intervallo et annorum vergente curriculo estatis iam inmineret tempus, pater suus et frater celeps predistinatum et adoptatum inchoaverunt iter et congrua estatis tempore prumpti ac parati, sumpturis secum vitaeque stipendiis, cum collegum cetu comitantes ad loca venerunt destinata que prisco dicitur vocabulo Hamel-ea-mutha, iuxta illa mercimonio que dicitur Ham-wih; et non multo transacto temporis intercapidine et navigio parata, nautus ille cum classis suoque nauclerio, naulo inpenso, circio flante, ponte pollente, remigiis crepitantis, classis clamantibus, celocem ascenderunt. Cumque, transmeatis maritimis fluctuum formidinibus periculosisque pelagii pressuris, vastum per aequorum citato celocis cursu, prosperis ventis, velata nave, tuti aridam viderunt terram, et statim obantes de nave ascenderunt et illic castraverunt et tentoria fixerunt in ripa fluminis que nuncupatur Sigone, iuxta urbe que vocatur Rotum. Ibi fuit mercimonia. Et illic aliquantes dierum curriculis requiescentes, iterum pergere ceperunt et multa sanctorum illic oratoria, que illis in commodu fuerunt, orando petiverunt, et sic inante Gorthonicum gradatim ex parte peragrantes supervenerunt. Cumque pergentes venerunt ad urbe que vocatur Luca, Willibaldus et Wynnebaldus patrem eorum in comitatu iteneris pariter cum illis ducebant. Statimque sic subitaneo preventus est corporis infirmitate, ut preteritis temporum intercapidinis prope iam instaret exitus sui dies. Et invalescente in eo egritudinis gravitate, fessa ac frigida illius iam tabescebant corporis artus, et sic ultimum vitae suae exalabat spiritum. Statimque illi germani filii eius corpus patris eorum exanimem paternae pietatis affectu percipientes, venuste volverunt et terra tumaverunt, et in urbe Luca ad Sanctum Pricianum ibi requiescit corpus patris eorum. Confestimque illi pergentes usque dum per vastam Italie telluram perniciter, per concava vallium, per abrupta montium, per plana campestrium ad ardua Alpium arces pedestrim scandendo gressum dirigebant in altum. Cumque, lustratis Alpium cacuminis glacialique nivium nebulosa turbidine, almi Dei adminiculo sanctorumque sustentaculo cum cunctis contribulum clientello omnique collegum cetu tuti toti tumida militum evaserunt versutias, inlustraque extimplo adierunt limina egregiasque Petri apostolorum principis petiverunt presidia, inmensasque ibidem omnipotenti Deo ac gratas referebant gratias, quod, magnis transmeatis mari discriminis variisque peregrinationis externarum ignominiis, per omnia prosperi, scolasticam scandere meruerunt scalam et preclaram petivere sancti Petri basilicam. Tunc illi duo germanii ibi manentes nativitate sancti Martini usque ad aliam sollemnitatis pascham. Et interim, dum ille gelidus frugalisque hiemps transiendo preteriit, hibernaliaque iam incumbendo instaret germen, et paschalis per totum mundum fulgendo inradiaret tempus, illi duo germanii felicem monasterialis discipline vitam sub sacre legis moderamine ducebant. Tum etiam decrescente dierum calculo, et crescente estatis chaumate, que presaga futuri solet esse febris, magna corporis ilico arrepti sunt molestia, ita ut acriter anhelando, febricitando, totiens algore frigans et totiens calore estuans, atrox per artos diffusa fuit pestis. Et sic inreti et retenti, magna mortis exitio constricti, febri fatigati, ut vix iam in illis vitae alitus per lassas luentium artos volitando vergebat. Sed tamen indefessa paternae pietatis providentia suis consulere suffragareque dignatus est, ita ut unus de duobus unam ebdomadam et alter unam in subsidium ministrandi illis requiem habebat. Et tamen, prout corporis infirmitas perpetrare poterat, sacre instituti norma non recedebant, sed propensius sacre lectionis studio perseverantes inherebant iuxta veritatis voce dicentis: Qui autem persevera verit usque in finem, hic salvus erit.