BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hugeburc

ca. 730/40 - ca. 800

 

Vita et Hodoeporicon Willibaldi

 

Capitulum IV

 

____________________________________________________________

 

 

 

Capitulum IV

De transitu Willibaldi.

 

Postquam ille inluster clarusque Christi crucicolus magna mentis intentione et cordis contemplatione ad superna internis vitae speculatione provide circumspectione properabat et ad sublimioris rigidioris vitae virtutibus anhelando, iam non planam, sed arctam austerioris vitae viam per monachicalis vite normam inhiando desiderabat et maioram iam tunc peregrinationis ignotitiam adire optabat, quam illa fuit, in qua tunc stare videbatur; tunc ille strenuus, consilio amicorum contribulumque licentia flagitato, ut suorum opitulatione orationum illum sequere dignentur, rogabat, ut tutis itineris cursibus dilectabiles atque optabiles civitatis Hierusalem moenias peragrare speculareque per illorum pia precuum presidia possibiliter poterit. Cumque, transactis dominice paschalis sollemnitatibus, agile exercitus levavit se cum duobus suis sociis, et pergere ceperunt. Cumque perrexerunt et venerunt usque ad urbem dà Teratinam in oriente, et ibi manebant duos dies; et inde pergentes, venerunt ad urbem Gaitam; illa stat in litore maris. Et ibi tunc ascendentes in navem, transfretaverunt ad Neabulem. Et illic relicto nave, in quo pergebant, stabant ibi duos ebdomadas. Istas civitates sunt Romanorum, in Benefentis sunt, sed tamen Romanis sunt subditis. Statimque, sicut divina solet pietas incessanter agere, ut votiva vernaculorum desideria suorum implere properat, navem illi de Aegypto invenerunt, et illic intro ascendentes, navigaverunt in terram Galabriae ad urbem que dicitur Reggia. Et ibi manentes 2 dies, levaverunt se et venerunt in insulam Siciliam, quod est in urbe Cathinensia, ubi requiescit corpus sanctae Agathe virginis. Et ibi est mons Ethna; que et quando evenerit pro aliquis rebus, ut illa ignis dilatare se voluerit super regionem, tunc cito illi cives sumunt corpus sanctae Agathae et contra ignem ponunt, et cessat. Illic fuerunt 3 ebdomadas; et inde navigantes, venerunt Saracusam urbem in ipsa regione, et inde navigantes, venerunt ultra mare Adria ad urbem Manafasiam in Slawinia terrae; et inde navigantes in insulam nomine Choo, et demittebant Chorintheos in sinistra parte. Et inde navigantes in insulam Samao, et inde navigaverunt in Asiam ad urbem Effesiam secus mare 1 mil. Et inde ambulaverunt in illum locum ubi Septem dormientes requiescent. Et inde ambulaverunt ad Sanctum Iohannem euangeliste in loco specioso secus Effesum; et inde ambulaverunt 2 mil. secus mare ad villam magnam qui vocatur Figila; ibi erant 1 diem; et petito pane ibi, ibant ad fontem unum in medio villa, et sedentes ibi super marginem, tingebant panem in aqua et sic manducabant. Et inde ambulantes secus mare ad urbem Strobrolem. in montem excelsum. Et inde ibant in locum que dicitur Patera, et illic morabant, usque dum hiemis gelidi horrendus preteriret frigus. Et postea tunc inde navigantes, venerunt ad urbem que vocatur Milite; illa fuit quondam de aquis peritura. Ibi sedebant duo solitarii in stulice, id est fabricatum atque firmatum cum mura magna de lapideis valde summa, ut aqua illis nocere non possit. Et inde transfretabant ad monte Gallianorum, illud fuit totum transmigratum. Et ibi acri famis restrincti fuerunt illi asperitate, ita ut inedio intus lacerati letalem iam diem mortis inminere metuebant. Sed omnipotens populorum Pastor pabulum suis prestare dignatus est pauperibus. Et inde navigantes, venerunt in insulam Cyprum, quod est inter Grecos et Sarracinos, ad urbe Pampho, et ibi fuerunt 3 ebdomadas paschae post annis circulo. Et inde ibant ad urbem Constantiam, ubi requiescit sanctus Epiphanius; et ibi morabant usque post natale sancti Iohannis baptiste. Et inde navigantes, venerunt [in] regionem Sarracinorum in urbem Tharrathas secus mare. Et inde ambulabant super 9 aut 12 mil. ad castellum que dicitur Arche; et ibi fuit episcopus de gente Grecorum. Et ibi habebant letania secundum consuetudinem eorum. Et inde pergentes illi, ambulaverunt ad urbem que vocatur Emessa 12 mil.; ibi est aecclesia magna, quam fecit sancta Helena in honore sancti Iohannis baptiste; et caput illius fuit ibi diu, hoc est in Syrim. Tunc erant cum Willibaldo contribuli illius, et ille ipse fuit octavus. Confestimque illi pagani Sarracini repperientes, quod adveni et ignoti homines illic venti fuerunt, tulerunt eos et captivos habebant; qui nesciebant, de quale fuerant gente, sed speculatores esse illos estimabant, et captivos eos ducebant ad quendam senem divitem, ut videret et agnosceret, unde essent. Ast ille senex interrogavit illos, unde essent aut quale fungerentur legatione. Tunc illi respondentes, ab exordio totam intimaverunt ei iteneris sui causam. Et ille senex respondens ait: «Frequenter hic venientes vidi homines de illis terre partibus istorum contribulos; non querunt mala, sed legem eorum adimplere cupiunt». Tum illi inde pergentes, venerunt ad palatium, ut rogarent illis viam transire ad Hierusalem. Cum que illic veniebant, statim ille preses dixit, quod speculatores fuissent, et precepit illos in carcerem trudi usque ad illum tempus, quo repperiret rege, quid fecisset de illorum causa. Cumque illi fuerant in carcere, confestim miro omnipotentis Dei dispensatione, qui pius ubique suos inter tela et tormenta, inter barbaros et belligeros, inter carceres et contumacium catervas suo protegere parma tutosque conservare dignatus est, unus homo fuit ibi negotiator, qui sibi in elemosinam et animae suae redemptionem volebat illos redemere et de carcere eripere, ut liberi essent pergere in suam voluntatem, et non poterat. Sed econtra cottidię misit illis prandium et cenam, et in quarta feria et in sabbato misit filium suum in carcerem, et eduxit eos ad balneum et iterum introduxit; et dominica die ducebat eos ad aecclesiam per mercimonium, ut de rebus venalibus viderent, quid eorum mente delectaret, et ille tunc suo pretio illis opteneret, quidquid illorum mente aptum foret. Illi cives urbium curiosi iugiter illic venire consueverant illos speculare, qui iuvenes et decori et vestium ornatu induti erant bene. Tunc illis in carcere commorantibus, unus homo de Ispania venit et loquebat cum illis in carcere et diligenter ab illis inquisivit, quid essent aut unde essent. Et illi dixerunt ei omnia secundum ordinem de sua itinere. Ille Ispanius homo habebat fratrem in palatio regis, qui fuit cubicularius regis Sarracinorum. Cumque ille preses, qui eos in carcere mittebat, ad palatium veniebat, et ille Ispanius, qui cum illis in carcere loquebatur, et ille nautor in cuius nave fuerunt, quando pergebant de Cypro, omnes simul venerunt coram rege Sarracinorum cui nomen Myrmumni. Et cum locutio evenerat de illorum causa, ille Ispanius homo omnia que illi dixerunt ei in carcere suo intimavit fratre et illum rogavit, ut regi indicasset et in subsidia illis foret. Post haec itaque cumque omnes isti tres simul coram rege veniebant et omnia iuxta ordinem intimando illo indicabant de eorum causa, ille rex interrogavit, unde essent; et illi dixerunt: «De occidentale plaga, ubi sol occasum habet, isti homines veniebant, et nos nescimus ruram citra illis et nihil nisi aquam». Et ille rex respondit eis dicens: «Quare nos debemus eos punire? Non habent peccatum contra nos. Da eis viam et sine illos abire!» Alii homines, qui in carcere habebantur, debebant censum reddere unum tremesem, illis fuit concessum. Illi Cypri sedebant inter Grecis et Sarracinis et inermes fuerant, qui pax multa fuit et conciliatio inter Sarracinis et Grecis. Magna et lata regio fuit illic, et 12 episcoporum parrochia est ibi. Confestimque illi cum licentia levantes se, perrexerunt in Damascum 100 milia; et sanctus Annanias requiescit ibi; illud est in terra Syrim; ibi erant unam ebdomadam. Et inde sunt duo milia, ibi fuit aecclesia; et in illo loco primum conversus est Paulus, et Dominus dixit ad illum: Saule, Saule, quid me persequeris? et reliqua. Et illic orantes, ambulabant in Galileam in illum locum, ubi Gabriel primum venit ad sancta Maria et dixit: Have Maria et reliqua. Ibi est nunc aecclesia; et ille vicus, in quo est aecclesia, id est Nazareth. Illam aecclesiam christiani homines sepe conparabant ad paganis Sarracinis, qui illi volebant eam destruere. Et ibi Domino se commendantes, ambulaverunt inde, et veniebant in villam Chanaan, ubi Dominus aquas in vino convertit. Illic est aecclesia magna, et in illa aecclesia stat in altare unum de 6 hydriis, quas Dominus iusserat implere aqua, et in vinum verse sunt; et de illo communicaverunt vinum. Unum diem fuerunt illic. Et inde pergentes, venerunt ad montem Thabor, ubi Dominus transfiguratus est; ibi est nunc monasterium monachorum et aecclesia Domino consecrata et Moysi et Helie; et illi cives nominant illum locum Age-mons. Illic orabant et inde pergebant ad urbe que dicitur Tyberiades; illa stat in litore maris, ubi Dominus supra ambulabat siccis pedibus, et Petrus super undas ambulans ad eum, demergatus est. Ibi sunt multe aecclesie et sinagoga Iudeorum, sed et magna honor dominica. Ibi fuerunt aliquantos dies; et ibi Iordanes transit per medium mare. Et inde ibant circa mare et pergebant secus vico Magdalene, et veniebant ad illo vico Capharnaum, ubi Dominus principis filiam suscitavit; ubi fuit domus et mura magna; et sic dixerunt illi homines, quod Zebedeus cum filiis suis Iohanne, Iacobo ibi fuerint conlocati. Et inde pergebant ad Bethsaidam, indes erant Petrus et Andreas. Ibi est nunc aecclesia, ubi prius erat domus illorum. Et illic manentes unam noctem, mane pergebant ad Corazaim, ubi Dominus demoniacos curavit et diabolos mittebat in gregem porcorum; ibi fuit aecclesia christianorum. Et ibi orantes, pergebant inde et veniebant ad locum illum ubi duos fontes de terra emanant Ior et Dan, et tunc venientes de monte deorsum, in unum collecti faciunt Iordanem. Ibi morabant unam noctem inter duabus fontibus, et pastores dabant nobis acrum lac bibere. Et ibi sunt armenta mirabilia longo dorso et brevis cruribus, magnis cornibus creati; omnes sunt unius coloris, ostreae. Paludes sunt profundi ibi; et quando estuale tempore magna solis caumatio de caelo terram urire solet, illa armenta tollentes se vadunt ad palude et demergant se toto corpore nisi caput solum. Et inde pergentes, venerunt ad Cesaream, ubi fuit aecclesia et multitudo christianorum. Et ibi requiescentes aliquantum tempus, iterum pergebant ad monasterio Sancti Iohannis baptiste; et ibi erant fere 20 monachorum; unam noctem ibi manebant; et inde ibant super unum mil. ad Iordanne, ubi Dominus fuerat baptizatus. Ibi est nunc aecclesia in columnis lapideis sursum elevata, et subtus aecclesia est nunc arida terra, ubi Dominus fuit baptizatus in ipso loco; et ubi nunc baptizant, ibi stat crux lignea in medio, et parva dirivatio aque stat illic, et unus funiculus extensus supra Iordannem, hinc et inde firmatus: tunc in sollempnitate ępiphaniae infirmi et egroti venientes et habent se de funiculo et sic demergant in aquam, sed et mulieres que sunt stereles venient ibi. Episcopus noster Willibaldus balneavit se ibi in Iordanne, unum diem fuerant ibi, et pergebant inde, tunc et veniebant ad Galgala; ibi sunt inter 5 milia; et 12 lapides illic sunt in aecclesia; illa est lignea et non magna. Illic sunt 12 lapides, quos tulerunt filii Israel de Iordanne et portaverunt ad Galgala super 5 milia et ponebant ad testimonium transmigrationis illorum. Et tunc illic orantes, pergebant ad Hiericho super 7 milia Iordanne. Ibi erumpebat fons, qui erat sterelis, in oneo montis et fuit inutilis hominibus, antequam venit Heliseus propheta et sanctificavit illum, et postea emanavit; atque omnis civitas illa partiebat illum in agros, in ortos et in omnia ubicumque illis necessarium erat; et omne quod umidat ille fons crescendo proficit ad salutem propter sanctificationem Helisei prophete. Et inde pergebant ad monasterium Sancti Eustochii, illud stat in medio campo inter Hiericho et Hierusalem. Et inde venit ad Hierusalem, in illum locum, ubi inventa fuerat sancta crux Domini; ibi est nunc aecclesia in illo loco que dicitur Calvarie locus; et haec fuit prius extra Hierusalem; sed Helena, quando invenit crucem, collocavit illam locum intus intra Hierusalem. Et ibi stant nunc tres cruces ligneas foris in orientale plaga aecclesie secus pariete ad memoriam sanctae crucis dominicae et aliorum qui cum eo crucifixi erant; illa non sunt nunc intus in aecclesia, sed foris stant sub tecto extra aecclesia; et ibi secus est ille hortus, in quo erat sepulchrum Salvatoris. Illa sepulchra fuerat in petra excisa, et ille petra stat super terram et est quadrans in imo et in summo subtilis; et stat nunc in summitate illius sepulchri crux, et ibi supra nunc edificata est mirabilis domus, et in Orientale plaga in illo petro sepulchri est ostia facta, per quam intrabunt homines in sepulchrum orare; et ibi est intus lectum, ubi corpus Domini iacebat; et ibi stant in lecto 15 crateras aureas cum oleo ardentes die noctuque. Illud lectum, in quo corpus Domini iacebat, stat in latera aquilonis intus in petra sepulchri et homini est in dextera manu, quando intrat in sepulchrum orare; et ibi ante ianua sepulchri iacet ille lapis magnus quadrans in similitudine prioris lapidi, quęm angelus revolvit ab ostium monumenti. Et illic veniebat in festivitate sancti Martini episcopus noster, et cito ut illic veniebat, coepit egrotare et iacebat infirmus, usque una ebdomada erat ante natale Domini. Et tunc, quando aliquid vegitatus fuerat et de infirmitate melius habebatur, surgit et abiit ad illam aecclesiam que vocatur Sancta Sion, illa stat in medio Hierusalem. Illic orabat et inde ibat in porticum Salamonis; ibi est piscina, et illic iacent infirmi exspectantes remotionem aque, quando angelus veniret et moveret aquam, et tunc qui primum in illum ascenderet, sanaretur; ubi Dominus dixit paralytico: Surge, tolle grabattum tuum et ambula. Similiter et ipse dixit, quod ante portam civitatis staret magna columna, et in summitate columne stat crux ad signum et ad memoriam, ubi Iudei volebant tollere corpus sanctae Mariae. Cumque illi 11 apostoli tollentes corpus sanctae Mariae portaverunt illum de Hierusalem, et statim cumque ad portam venerunt civitatis, Iudaei voluerunt conprehendere illum. Statimque illi homines qui porrigebant ad feretra et eam tollere conabant, retentis brachiis quasi glutinati inherebant in feretro et non poterant se movere, antequam Dei gratia et apostolorum petitione iterum resoluti fuerant, et tunc eos reliquerunt. Sancta Maria in illo loco in medio Hierusalem exivit de seculo, qui nominatur Sancta Sion; et tunc apostoli 11 portaverunt illum, sicut prius dixi, et tunc angeli venientes tulerunt illum de manibus apostolorum et portaverunt in paradiso. Et inde discendens episcopus Willibaldus, venit ad valle Iussabat, illa stat iuxta Hierusalem civitate in Orientale plaga; et in illa valle est aecclesia sancte Mariae, et in aecclesia est sepulchrum eius, non de eo quod corpus eius ibi requiescat, sed ad memoriam eius. Et ibi orans, ascendit in montem Oliveti, que est ibi iuxta valle in Orientale plaga; illa vallis est inter Hierusalem et Oliveti. Et in monte Oliveti est nunc aecclesia, ubi Dominus ante passionem orabat et dixit ad discipulos: Vigilate et orate, ut non intretis in temptationem. Et inde venit ad aecclesiam in ipso monte, ubi Dominus ascendit in caelum. Et in medio aecclesiae stat de aere factum sculptum ac speciosum et est quadrans, illud stat in medio aecclesie, ubi Dominus ascendit in caelum; et in medio aereo est factum vitreum quadrangulum, et ibi est in vitreo parvum cisindulum, et circa cisindulum est illud vitreum undique clausum, et ideo est undique clausum, ut semper ardere possit in pluvia sed et in sole. Illa aecclesia est desuper patula et sine tectu; et ibi stant duas columnas intus in aecclesia contra parietem aquilonis et contra parietem meridialis plage. Illa sunt ibi in memoriam et in signum duorum virorum qui dixerunt: Viri Galilei, quid aspicitis in caelum; et ille homo, qui ibi potest inter parietem et columnas repsere, liber est peccatis suis. Inde venit in locum, ubi angelus pastoribus apparuit, dicens: Adnuntio vobis gaudium magnum et reliqua. Et inde venit in Bethlem, ubi Dominus natus est, 6 milia ab Hierusalem. Illa locus ubi Christus natus est quondam fuit spelunca sub terra, et nunc est quadrangulus domus in petra excisum, et est terra circumquaque exfossa et inde proiecta, et ibi supra nunc est aedificata aecclesia, et ibi Dominus natus est. Ibi supra stat nunc altare, et alius altarius minor factus est, adeo quod ut illi, quando volunt ibi intus missam celebrare in spelunca, tollentes illum altarem minorem portant ibi intus illum tempus, quando missam celebrant, et iterum levant illum foras. Illa aecclesia, ubi Dominus natus est, quae ibi supra stat, illa est in similitudine crucis aedificata, gloriosa domus. Et ibi orantes, pergebant inde et venerunt in villam magnam qui vocatur Thechua, ad illum locum, ubi infantes quondam occisi fuerant ab Herode; et ibi est nunc aecclesia. Ibi requiescit unus de prophetis. Et tunc venit inde in valle Laura, ibi est monasterium magnum, et ibi sedit abbas ad aecclesia et ille ianuarius aecclesiae; alii monachi multi, qui ibi sunt in ipso monasterio, et sedent circa vallem in oneo rupis montis et habent illis excisum in saxosa rupe montis parvas receptaculas ubi et ubi. Ille mons est in giro circa vallem et monasterium aedificatum in valle; et ibi requiescit sanctus Saba. Inde venerunt ad locum, ubi Philippus baptizavit eunuchum; et ibi est aecclesia parva in valle magna inter Bethlem et Gazam. Et inde ibant ad Gazam; ibi est sancta locus; et illic orantes, ibant ad Sanctum Mathian; ibi est magna gloria dominica. Cumque sacra missarum sollemnia ibi fuerant celebrata, episcopus noster Willibaldus stans ibi ad missam lumen oculorum amisit et cecus fuit duos menses. Et inde ibant ad Sanctam Zachariam prophetam, non pater Iohannis, sed alius prophete. Et inde tunc ibat ad castellum Aframia; ibi requiescent tres patriarche, Abraham, Isac et Iacob, cum uxoribus suis. Et inde venit iterum in Hierusalem, et introiens in aecclesiam ubi sancta crux Domini inventa fuerat, aperti sunt oculi eius, et visionem recipit. Et ibi aliquantulum temporis manens, pergebat inde et venit in locum Diospole ad Sanctum Georgium, illud est 10 milia ab Hierusalem; et inde venit ad alio villa; ibi est aecclesia sancti Petri apostoli, et illic suscitavit viduam sanctus Petrus, qui fuit nominata Dorca. Et ibi orans, pergebat et venit ad mare Adrian, longe ab Hierusalem, ad urbes Tyro et Sidone; 6 milia sunt inter illis duabus urbibus, et stant in litore maris. Et inde venit ad urbe Tripole in litore maris; et inde pergit super Libanum montem et venit in Damasco; et inde venit ad Cesaream; et inde venit tertia vice ad Hierusalem et ibi fuit totum hiemem. Et inde pergit super 300 milia ad urbem Emesam in Syriae; et inde venit ad urbe Salamaitha, illa est in extremis finibus Syrium, et ibi erat ille totum quadragensimi tempus, quia infirmus fuit et non poterat pergere. Socii eius, qui cum eo erant in comitatu illius, pergerunt ad regem Sarracinorum nomine Myrmumni et voluerunt rogare illis epistolam, ut pergerent, et non poterant invenire regem, qui ipse fugerat foras extra regionem illam infirmitatem atque cladem, quae erat super regionem illam. Cumque illi non invenientes regem, veniebant iterum, et illic morantes simul in Salamaitha usque dum una ebdomada ante pascha. Tunc venerunt iterum ad Emesam et rogaverunt illum presem dare illis epistolam, et dedit illis epistolam duobus et duobus. Illic non poterant simul pergere, sed duos et duos, quia facilius sic potuerunt alimenta obtinere illis. Et tunc venerunt in Damasco et inde quarta vice ad Hierusalem, et ibi manentes aliquantum tempus, venerunt ad urbe Sebastia, que prius erat Samaria vocata; sed postquam illa confracta fuerat, construebant iterum unam castellam, ubi prius erat Samaria, et vocabant illam castellam Sebastia; et ibi requiescent nunc sanctus Iohannis baptista et Abdias et Heliseus propheta; et ibi est puteus ille prope castella, ubi Dominus postulavit aquam bibere Samaritana muliere. Et super illum puteum nunc est aecclesia, et illa mons est ibi, in quo adorabunt Samaritani, et illa mulier dixit ad Domino: Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et tu dicis, quod in Hierosolimis est locus, ubi adorare oportet. Tunc illic orantes, pergerunt super Samaritanorum regionem in extremis finibus illorum, in villam magnam unam, ibi erant unam noctem. Et inde pergebant super campum magnum, olivarum plenum; et pergit cum illis unus Ethiops cum duobus camellis et uno mulo ducebat unam mulierem per silvam. Cumque perrexerunt, obviavit illis unus leo, qui aperto ore rugiens rancusque eos rapere ac devorare cupiens, valde minavit illis. Tunc ille Ethiops dixit ad illos: «Nolite timere vos, sed pergamus inante». Statimque illi pergentes, adpropinquaverunt ad illo, ast ille cito omnipotentis alti throni Dei adminiculo in aliam partem devertit et latabat illis viam, ut pergerent. Et sic dixerunt, ut posteaquam inde pergebant, post pusillum audiebant illum leonem magnum mugitum dare, ita ut rancus multos devoraret illorum hominum qui pergebant olivarum collegere fructos. Cumque pergentes venerunt ad urbe que vocatur Thalamaitha in litore maris; et inde ambulantes, venerunt ad caput Libani, ubi ille mons in mare vadit et est promontorium; ibi est turris Libani. Et qui illic venit non habens cartam, non pertransiret locum, qui in custodia est ille locus et est claustrum; sed cito, si venerit sine carta, tollent illum cives et mittunt ad urbe Tyro. Illa mons est inter Tyro et Thalamaitha. Et tunc venit iterum episcopus ad Tyro. Episcopus Willibaldus prius, quando erat in Hierusalem, emebat sibi balsamum et replevit unam munerbam, tollit unam cannam, que fuit concava et habuit imum, illam replevit de petre oleo et fecit intus in munerbam et secavit illam cannam parem munerba, ita ut in margine ambo erant similes plane, et sic claudebat os munerbe. Cumque veniebant illi ad urbe Tyro, illi cives urbis tollentes eos constringebant et omnem scirfam eorum exquirebant, ut repperirent, si aliquid habuissent absconditum, et si aliquid invenissent, cito illos punientes martyrizarent. Cumque omnia exquirentes nihil invenerunt nisi unam munerbam, quam habuit Willibaldus, illamque aperientes, odorabant, quid intus fuisset. Cumque odorabant petre oleam, qui intus in canna fuerat supra, et balsamum, qui intus erat in munerba subtus petre olea, non repperierunt, et sic eos reliquerunt. Multos dies erant ibi exspectantes navem, quando parata fuerat. Et postea tunc navigaverunt totum gemem natale sancti Andreae apostoli usque una ebdomada ante pascha. Tunc venerunt in Constantinopole urbe, ubi requiescent tres sancti, Andreas et Timotheus et Lucas euangelista, in uno altare, et Iohannes ille Os-aureus requiescit ibi coram altare, ubi presbiter stat, quando missam facit, ibi est sepulchrum eius. Ibi esset episcopus noster 2 annos et habebat receptacula intus in aecclesia, ut cottidie potuit aspicere ubi sancti requiescebant. Et inde venit ad urbe Nicena, ubi olim habebat cesar Constantinus synodum, et ibi fuerunt ad synodo 318 episcopi, illi omnes habebant synodum. Et illa aecclesia similis est ille aecclesiae in Oliveti monte, ubi Dominus ascendit in caelum; et in illa aecclesia erant imagines episcoporum, qui erant ibi in synodo. Et ille Willibaldus pergebat illic Constantinopoli, ut videret, quomodo esset facta illa aecclesia, et iterum remeavit ad Constantinopoli. Et post duobus annis navigaverunt inde cum nuntiis papae et cesaris. in insulam Sicilia ad urbe Saracusam; et inde venit ad urbem Catenam, et inde venit ad Regiam civitatem in Galabria. Et inde navigaverunt ad insulam Vulcana; ibi est infernus Theodrichi. Cumque illic veniebant, ascendebant de nave, ut viderent, qualis esset infernus. Statimque Willibaldus curiosius et volens videre, qualis esset intus ille infernus, et volebat ascendere in montis cacumen, ubi infernus subtus erat, et non poterat, qui faville de tetro tartaro usque ad marginem ascendentes glomerati illic iacebant et ad instar nivis, quando de caelo nivans canditas nivalesque cadentes catervas de aereis etherum arcibus arcis coacervareque solet, ita faville coacervati in apice montis iacebant, ut ascensum Willibaldo prohibebant. Sed tamen tetrum atque terribilem horrendumque eructuantem de puteo flammam erumpere videbat, ad instar tonitrui tonantis sic flammam magnum et fumi vaporem valde supblime in alto ascendentem terribiliter intuebat. Ille fomix, quem scriptores habere solent, illum videbat de inferno ascendentem et cum flamma proiectum atque in mare arcitum et tunc iterum de mare proiectum in aridam, et homines tollent eum et inde ducent. Statimque post istis horribilis seu terribilis ignis flagrantiae vaporibus flammivomisque fumi fetidis mirabilis visionum spectaculis exploratis, inde levantes se, navigaverunt ad aecclesiam sancti Bartholomei apostoli, que stat in litore maris, et venerunt ad illis montibus que sunt nominati Didimi; et ibi orantes, manebant unam noctem illic. Et inde navigantes, venerunt ad urbem que vocatur Neapule; ibi esset multos dies. Ibi est sedis archiepiscopi, et magna dignitas eius illic habetur. Et ibi est prope castella, ubi requiescit sanctus Severinus. Et inde venit ad urbe Capua; et ille archiepiscopus misit eum ad alio urbe ad illo episcopo, et ille episcopus misit illum ad urbe Tiana. ad illum episcopum, et ille episcopo misit illum ad Sanctum Benedictum. Illud erat autumnus, quando venit ad Sanctum Benedictum, et tunc fuerant annos, quod de Roma transire coepit, et omnium erant 10 annos, quod de patria sua transibat.