BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Paulus Diaconus

ca. 720 - ca. 799

 

De verborum significatu

 

Littera B

 

________________________________________________________________

 

 

 

Excerpta

ex libris Pompei Festi

De significatione verborum.

 

B

 

Bona, id est substantia rerum, dicta sunt, quod digna sint bonis.

Bombizatio est sonus apium ab ipso sonitu dictus: ut mugitus boum, hinnitus equorum.

Boare, id est clamare, a Graeco descendit.

Boarium forum Romae dicebatur, quod ibi boves venderentur.

Bocas genus piscis a boando, id est vocem emittendo, apellatur.

Barrire elephanti dicuntur, sicut oves dicimus balare, utique a sono ipso vocis.

Ballenam beluam marinam ipsam dicunt esse pistricem, ipsam esse et cetum.

Bacchanalia dicebantur Bacchi festa.

Basilica a basileo, hoc est rege, est dicta.

Basilicum regale.

Bovinatur* conviciatur.

Bova serpens est aquatilis, quem Graeci ὕδρον vocant, a qua icti obturgescunt. Crurum quoque tumor viae labore collectus bova appellatur.

Batus genus herbae.

Bacrionem dicebant genus vasis longioris manubri. Hoc alii trullam appellant.

Bacar vas vinarium simile bacrioni.

Barathrum Graeci appellant locum praecipitem. unde emergi non possit, dictum ab eo, quod est βαθύς.

Ballenae nomen a Graeco descendit. Hanc illi φάλαιναν dicunt antiqua consuetudine, qua πυρρόν burrum, πύξονbuxum dicebant.

Burrum dicebant antiqui, quod nunc dicimus rufum; unde rustici burram appellant buculam, quae rostrum habet rufum. Pari inodo rubens cibo ac potione ex prandio burrus appellatur.

Basiliscus appellatur genus serpentis, vel quod in capite album habeat instar diadematis, vel quod reliqua serpentium genera vim eius fugiant.

Barbaricum appellatur clamor exercitus, videlicet quod eo genere barbari utantur.

Breve a Graeco descendit, quod est βραχύ.

Brutiani dicebantur, qui officia servilia magistratibus praestabant; eo quod hi primum se Hannibali tradiderant et cum eo perseverarant, usque dum recederet de Italia.

Bruma a brevitate dierum dicta.

Brutum antiqui gravem dicebant.

Brachium nos, Graeci dicunt βραχίων, quod deducitur a βραχύ, id est breve, eo quod ab humeris* manus breviores sint, quam a coxis plantae.

Brassica a praesecando est dicta.

Brutianae parmae dicebantur scuta, quibus Brutiani sunt usi.

Bubinare est menstruo mulierum sanguine inquinari †. Lucilius: «Haec», inquit, «te* inbubinat, at contra te inbulbitat.» Inbulbitare est puerili stercore inquinare, dictum ex fimo, quod Graeci appellant βόλβιτον.

Bucerum pecus de bubus dicimus.

Bustum proprie dicitur locus, in quo mortuus est combustus et sepultus, diciturque bustum, quasi bene ustum: ubi vero combustus quis tantummodo, alibi vero est sepultus, is locus ab urendo ustrina vocatur; sed modo busta sepulchra appellamus.

Buteo genus avis, qui ex eo se alit, quod accipitri eripuerit, vastitatisque esse causam his locis, quae intraverit, ut bubo, a quo etiam appellatur buteo.

Bucina quam nos appellamus, Graeci βυκάκην* a similitudine soni dicunt.

Bulimum* Graeci magnam famem dicunt, adsueti magnis et amplis rebus praeponere βου, a magnitudine scilicet bovis. Hinc est, quod grandes pueros βούπαιδας appellant, et mariscam ficum βούσυκον.

Bubleum* est genus quoddam vini.

Bucephalus vocatus est equus Alexandri regis propter quandam bubuli* capitis similitudinem.

Benna lingua Gallica genus vehiculi appellatur, unde vocantur conbennones in eadem benna sedentes.

Besem appellatum esse, quod bis triens sit, quamvis dura compositio fiat besis ex triente; besis novem sunt unciae, triens tres †.

Bellum a beluis dicitur, quia beluarum sit pernitiosa dissensio.

Barium urbem Italiae appellarunt conditores eius expulsi ex insula Barra, quae non longe est a Brundisio.

Brundisium quidam poetae brevitatis causa Brendum dixerunt.

Beneficiari* dicebantur milites, qui vacabant muneris † beneficio: e contrario munifices vocabantur, qui non vacabant, sed munus reipublicae faciebant.

Benignus proprie dicitur is, qui bonis et dignis largitur. Est autem compositum ex bono et gignendo.

Bellona dicebatur dea bellorum, ante cuius templum erat columella, quae bellica vocabatur, super quam hastam iaciebant, cum bellum indicebatur.

Bidental dicebant quoddam templum, quod in eo bidentibus hostiis sacrificaretur. Bidentes autem sunt oves duos dentes longiores ceteris habentes.

Bisaeta porca dicitur, cuius a cervice saetae bifariam dividuntur, cum iam esse incipit maior sex mensium.

Bignae geminae dicuntur. quia bis una die natae sunt.

Bigenera dicuntur animalia ex diverso genere nata, ut leopardalis ex leone et panthera; cicur ex apro et serofa domestica; muli ex equo et asina.

Billis apud Afros appellatur semen humanum humi profusum.

Blatterare est stulte et praecupide loqui, quod a Graeco βλάξ originem ducit. Sed et camelos, cum voces edunt, blatterare dicimus.

Balatrones et blateas bullas* luti ex itineribus, aut quod de calciamentorum soleis eraditur, appellabant.

Bilbit factum est a similitudine sonitus, qui fit in vase. Naevius: «Bilbit amphora» inquit.

Bibliothecae et apud Graecos et apud nos tam librorum magnus per se numerus, quam locus ipse, in quo libri conlocati sunt, appellatur.

Blitum genus holeris a saporis stupore appellatum esse ex Graeco putatur, quod ab his βλάξ dicatur stultus.

Bardus stultus, a tarditate ingenii appellatur. Caecilius: «Nimis audacem nimisque bardum barbarum.» Trahitur autem a Gneco, quod illi βαρδύς dicunt.

Bardus Gallice cantor appellatur, qui vivorum fortium laudes canit, a gente Bardorum, de quibus Lucanus: «Plurima securi fudistis carmina Bardi.»

Belutus bestiae similis.

Beneventum, colonia cum deduceretur, appellari coeptum est melioris ominis causa. Namque eam urbem antea Graeci incolentes Μαλόεντον* appellarunt.

Bulgas Galli sacculos scorteos appellant. 15

Bovem bitendem a dentium numero dicunt appellari.

Bellicrepam saltationem dicebant, quando cum armis saltabant, quod a Romulo institutum est, ne simile pateretur, quod fecerat ipse, cum a ludis Sabinorum virgines rapuit.

Bilingues Bruttaces Ennius dixit, quod Brutti et Osce et Graece loqui soliti sint. Sunt autem Italiae populi vicini Lucanis.

Bitienses dicuntur, qui peregrinantur assidue.

Baiulos dicebant antiqui, quos nunc dicimus operarios. Unde adhuc baiulari dicitur.

Blandicella verba blanda per deminutionem sunt dicta.

Bellarium et bellaria res bellis aptas appellabant.

Bellitudinem sicut magnitudinem Verrius dixit.

Boiae, id est genus vinculorum, tam ligneae, quam ferreae dicuntur.

Botulus genus farciminis propter conexionem a bolis sic appellatur.

Blennos stultos esse, Plautus indicat, qui ait: «Stulti, stolidi, fatui, fungi, bardi, blenni, buccones.»

Binominis, cui geminum est nomen, ut Numa Pompilius, Tullus Hostilius.

Barbari dicebantur antiquitus omnes gentes, exceptis Graecis. Unde Plautus Naevium poetam Latinum barbarum dixit. Fortasse et ob hoc noster apostolus Graecis ac barbaris se debitorem esse fatetur.

Bellule apud Plautum deminutivum adverbium est a bene, quod facit belle et bellule.

Burranicum genus vasis.

Bucar simliter genus est vasis.

Buttubatta Naevius pro nugatoris posuit, hoc est, nullius dignationis.

Bulla aurea insigne erat puerorum praetextatorum, quae dependebat eis a pectore, ut significaretur eam aetatem alterius regendam consilio (dicta est autem bulla a Graeco sermone βουλή, quod consilium dicitur Latine) vel quia eam partem corporis bulla contingat, id est pectus, in quo naturale manet consilium.

Boicus ager dicitur, qui fuit Boiorum Gallorum. Is autem est in Gallia citra Alpes, quae togata dicitur: in quibus sunt Mediolanenses.

Burranica potio appellatur lacte mixtum sapa a rufo colore, quem burrum vocant.