B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Iohannes Scotus Eriugena
ca. 810 - ca. 877
     
   



D e   d i v i s i o n e   n a t u r a e   s i v e
P e r i p h y s e o n   l i b r i   V


L i b e r   I I I

_______________________________________________


C a p i t u l a :
I   II   III   IV   V   VI   VII   VIII   IX   X
XI   XII   XIII   XIV   XV   XVI   XVII   XVIII   XIX   XX
XXI   XXII   XXIII   XXIV   XXV   XXVI   XXVII   XXVIII   XXIX   XXX
XXXI   XXXII   XXXIII   XXXIV   XXXV   XXXVI   XXXVII   XXXVIII   XXXIX   XL

 
I I I

N U T R I T O R .

[...]

Sciendum quoque virtutem tripliciter intelligendam. Est enim virtus substantialis, omne namque quod subsistit naturali quadam trinitate subsistit, essentia virtute et operatione, de quibus in primo libro satis disputatum est. Secunda species virtutis est quae pugnat adversus corruptionem naturae ut sanitas adversus egritudinem, scientia et sapientia adversus ignorantiam et stultitiam. Tertia est quae opponitur malitiae ut humilitas superbiae, castitas libidini, quae species in tantum patet in quantum liberae voluntatis irrationabilis motus intellectualis naturae porrigitur. In quantum enim malitia vitiorum [632B] species multiplicat in tantum bonitas virtutum oppugnacula opponit. Et notandum quod participatio significantius expressiusque et ad intelligendum facilius a Graecis dicatur, in quorum lingua μετοχή vel μετουσία participationem significat, μετοχή autem quasi μεταέχουσα, hoc est post-habens vel secundo-habens, μετουσία quoque quasi μεταουσία, hoc est post-essentia vel secunda essentia. Hinc facillime datur intelligi nihil aliud esse participationem nisi ex superiori essentia secundae post eam essentiae derivationem et ab ea quae primum habet esse secundae ut sit distributio, et hoc exemplis naturae possumus argumentari.
I V 
Siquidem ex fonte totum flumen principaliter manat et per eius alveum aqua quae primo surgit [632C] in fonte in quantamcumque longitudinem protendatur semper ac sine ulla intermissione deffunditur. Sic divina bonitas et essentia et vita et sapientia et omnia quae in fonte omnium sunt primo in primordiales causas defluunt et eas esse faciunt, deinde per primordiales causas in earum effectus ineffabili modo per convenientes sibi universitatis ordines decurrunt, per superiora semper ad inferiora profluentia, iterumque per secretissimos naturae poros occultissimo meatu ad fontem suum redeunt. Inde enim est omne bonum omnis essentia omnis vita omnis sensus omnis ratio omnis sapientia omne genus omnis species omnis pulcritudo omnis ordo omnis unitas omnis aequalitas omnis differentia omnis locus omne [632D] tempus et omne quod est et omne quod non est et omne quod intelligitur et omne quod sentitur et omne quod superat sensum et intellectum. Summae siquidem ac trinae soliusque verae bonitatis in se ipsa immutabilis motus et simplex multiplicatio et inexhausta a se ipsa in se ipsa ad se ipsam diffusio causa omnium, immo omnia est. Si enim intellectus omnium est omnia et ipsa sola intelligit omnia, ipsa igitur sola est omnia quoniam sola [633A] gnostica virtus est ipsa quae priusquam essent omnia cognovit omnia et extra se non cognovit omnia quia extra eam nihil est sed intra se habet omnia. Ambit enim omnia et nihil intra se est in quantum vere est nisi ipsa quia sola vere est. Cetera enim quae dicuntur esse ipsius theophaniae sunt quae etiam in ipsa vere subsistunt. Deus itaque est omne quod vere est quoniam ipse facit omnia et fit in omnibus, ut ait sanctus Dionysius Ariopagita. Omne enim quod intelligitur et sentitur nihil aliud est nisi non apparentis apparitio, occulti manifestatio, negati affirmatio, incomprehensibilis comprehensio, ineffabilis fatus, inaccessibilis accesus, inintelligibilis intellectus, incorporalis corpus, superessentialis essentia, informis forma, [633B] immensurabilis mensura, innumerabilis numerus, carentis pondere pondus, spiritualis incrassatio, invisibilis visibilitas, illocalis localitas, carentis tempore temporalitas, infiniti diffinitio, incircumscripti circumscriptio et cetera quae puro intellectu et cogitantur et perspiciuntur et quae memoriae sinibus capi nesciunt et mentis aciem fugiunt. Et hoc exemplis nostrae naturae possumus coniicere. Nam et noster intellectus cum per se sit invisibilis et incomprehensibilis signis tamen quibusdam et manifestatur et comprehenditur dum vocibus vel litteris vel aliis nutibus veluti quibusdam corporibus incrassatur et dum sic extrinsecus apparet semper intrinsecus invisibilis permanet dumque in varias figuras sensibus comprehensibiles [633C] prosilit semper statum suae naturae incomprehensibilem non deserit et priusquam exterius patefactus fiat intra se ipsum se ipsum movet, ac per hoc et silet et clamat et dum silet clamat et dum clamat silet et invisibilis videtur et dum videtur invisibilis est et incircumscriptus circumscribitur et dum circumscribitur incircumscriptus perseverat et dum vult vocibus et litteris incorporatur et dum incorporatur incorporeus in se ipso subsistit et dum sibi veluti quaedam vehicula quibus ad aliorum sensus possit provehi de aeris materia vel sensibilibus figuris efficit mox ut ad sensus exteriores eorum pervenerit ipsa vehicula deserens solus per se ipsum absolutus intima corda penetrat aliisque intellectibus se miscet et fit unum cum [633D] his quibus copulatur, et cum peragat semper in seipso manet et dum movetur stat et dum stat movetur - est enim status mobilis et motus stabilis - et dum aliis adiungitur suam simplicitatem non relinquit. Et multa alia quae mirabiliter et ineffabiliter de natura quae ad imaginem dei facta est exagitari possunt. Sed haec exemplo sufficiunt ad insinuandam divinae bonitatis ineffabilem diffusionem per omnia a summo usque deorsum, [634A] hoc est per universitatem ab ipaa conditam, quae ineffabilis diffusio et facit omnia et fit in omnibus et omnia est.

A L U M N U S .
Sufficiunt sane et copiose affluunt in quantum res ineffabilis quibusdam similitudinibus fari potest dum omni similitudine remota est. Praedicta siquidem similitudo quam exempli gratia ab intellectu nostro suscepisti in hoc deficit ut opinor ab ea cuius similitudo est quod intellectus ut dicis vehicula illa in quibus ad aliorum sensus invehitur de materia extra se creata et facit et suscipit. Divina vero bonitas extra quam nihil est non de aliquo apparitionis suae materiem sumpsit sed de nihilo.