BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 3r-3v

Lc. 2:15-20

Die XXV decembris

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Item in mane prima.

Sequentia sancti evangelii

secundum Lucam.

 

2:15

In illo tempore. Pastores loquebantur ad invicem: Transeamus usque Bethlehem et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis.

2:16

Et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio.

2:17

Videntes autem cognoverunt de verbo, quod dictum erat illis de puero hoc.

2:18

Et omnes, qui audierunt, mirati sunt et de his, quae dicta erant a pastoribus ad ipsos.

2:19

Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo.

2:20

Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus, quae audierant et viderant, sicut dictum est ad illos.