BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 8v-9r

Lc. 4:14-22

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Feria VI

Sequentia sancti evangelii

secundum Lucam.

 

4:14

In illo tempore. Et regressus est Ihesus in virtute Spiritus in Galilaeam, et fama exiit per universam regionem de illo.

4:15

Et ipse docebat in synagogis eorum, et magnificabatur ab omnibus.

4:16

Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetu­dinem suam die sabbati in synagogam, et surrexit legere.

4:17

Et traditus est illi liber prophetae Isaiae; et ut revolvit librum, invenit locum ubi scriptum erat:

4:18

Spiritus Domini super me; propter quod unxit me, evangelizare pauperibus, misit me, sanare contritos corde,

4:19

praedicare captivis remissionem et caecis visum, dimittere confractos in remissionem, praedicare annum Domini acceptum, et diem retribu­tionis.

4:20

Et cum plicuisset librum, reddidit ministro, et sedit. Et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum.

4:21

Coepit autem dicere ad illos: Quia hodie impleta est haec Scriptura in auribus vestris.

4:22

Et omnes testimonium illi dabant: et mirabantur in verbis gratiae, quae procedebant de ore ipsius.