BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 44r-44v

Lc. 20:1-8

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Feria V

Sequentia sancti evangelii

secundum Lucam.

 

20:1

In illo tempore. Factum est in una dierum, docente illo populum in templo, et evangelizante, convenerunt principes sacerdotum, et scribae cum senioribus,

20:2

et aiunt dicentes ad illum: Dic nobis in qua potestate haec facis? aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem?

20:3

Respondens autem, dixit ad illos: Interrogabo vos et ego unum verbum. Respondete mihi:

20:4

baptismum Joannis de caelo erat, an ex hominibus?

20:5

At illi cogitabant intra se, dicentes: Quia si dixerimus: De caelo, dicet: Quare ergo non credidistis illi?

20:6

Si autem dixerimus: Ex hominibus, plebs universa lapidabit nos: certi sunt enim Iohannem prophetam esse.

20:7

Et responderunt se nescire unde esset.

20:8

Et Ihesus ait illis: Neque ego dico vobis in qua potestate haec facio.