BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 77v-78r

Ih. 16:23-30

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Dominica V

Sequentia sancti evangelii

secundum Iohannem

 

23

In illo tempore. Dixit Ihesus discipulis suis: Amen, amen dico vobis: si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.

24

Usque modo non petistis quidquam in nomine meo: petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum.

25

Haec in proverbiis locutus sum vobis. Venit hora cum iam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis:

26

illo die in nomine meo petetis: et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis:

27

ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis, quia ego a Deo exivi.

28

Exivi a Patre, et veni in mundum: iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem.

29

Dicunt ei discipuli eius: Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis:

30

nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget: in hoc credimus quia a Deo existi.