BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 93r-93v

Lc. 19:41-47

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Ebdomada IIII post octavas apostolorum.

Sequentia sancti evangelii

secundum Lucam.

 

19:41

In illo tempore. Cum adpropinquaret Ihesus Hierusalem, videns civitatem flevit super illam, dicens:

19:42

Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quae ad pacem tibi: nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis.

19:43

Quia venient dies in te: et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te: et coangustabunt te undique:

19:44

et ad terram prosternent te, et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem: eo quod non cognovisti tempus visitationis tuae.

19:45

Et ingressus in templum, coepit eicere vendentes in illo, et ementes,

19:46

dicens illis: Scriptum est: Quia domus mea domus orationis est: vos autem fecistis illam speluncam latronum.

19:47

Et erat docens quotidie in templo.