BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 96r

Lc. 10:38-42

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

In adsumptione Sanctae Mariae.

Sequentia sancti evangelii

secundum Lucam.

 

10:38

In illo tempore. Intravit Ihesus in quoddam castellum: et mulier quaedam, Martha nomine, excepit illum in domum suam,

10:39

et huic erat soror nomine Maria, quae etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius.

10:40

Martha autem satagebat circa frequens ministerium: quae stetit, et ait: Domine, non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare? dic ergo illi ut me adiuvet.

10:41

Et respondens dixit illis Dominus: Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima,

10:42

porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea.