BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 109v-110r

Mt. 9:18-22

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Dominica VI post S. Angeli.

Sequentia sancti evangelii

secundum [Matthaeum].

 

9:18

In illo tempore. Loquente Ihesu ad turbas, ecce princeps unus accessit, et adorabat eum, dicens: Domine, filia mea modo defuncta est: sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet.

9:19

Et surgens Ihesus, sequebatur eum, et discipuli eius.

9:20

Et ecce mulier, quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis, accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti eius.

9:21

Dicebat enim intra se: Si tetigero tantum vestimentum eius, salva ero.

9:22

At Ihesus conversus, et videns eam, dixit: Confide, filia, fides tua te salvam fecit. Et salva facta est mulier ex illa hora.