BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 115v

Lc. 1:39-47

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Feria VI.

Sequentia sancti evangelii

secundum Lucam.

 

1:39

In illo tempore. Exsurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione, in civitatem Iuda:

1:40

et intravit in domum Zachariae, et salutavit Elisabeth.

1:41

Et factum est, ut audivit salutationem Mariae Elisabeth, exsultavit infans in utero eius: et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth:

1:42

et exclamavit voce magna, et dixit: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui.

1:43

Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me?

1:44

Ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo.

1:45

Et beata, quae credidit, quoniam perficientur ea, quae dicta sunt tibi a Domino.

1:46

Et ait Maria:

Magnificat anima mea Dominum:

1:47

et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo.