BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hrabanus Maurus

ca. 780 - 856

 

De universo

 

Liber I

 

_______________________________________________________________________

 

 

 

CAPUT II.

De Filio Dei.

 

Multis etiam modis Christus in Scripturis invenitur divinis. Nam ipse Dei Patris unigenitus est Filius, qui dum esset aequalis Patri, propter salutem nostram formam servi accepit. Proinde quaedam nomina in illo ex divinitatis substantia, quaedam ex dispensatione susceptae humanitatis assumpta sunt. Christus namque Graece a chrismate appellatus est, hoc est unctus. Sacerdotes ergo et reges apud Iudaeos sacra unctione in Veteri Testamento ungebantur, et ideo Christus unctus appellatur, qui rex et sacerdos est; qui non oleo materiali, sed oleo laetitiae, hoc est Spiritu sancto, est unctus prae omnibus participibus suis. Christus vero Hebraice Messias dicitur. Iesus Hebraeum, Graece soter, Latine salutaris, vel salvator interpretatur, pro eo quod cunctis gentibus salutifer venit. Emmanuel ex Hebraeo in Latinum significat nobiscum Deus, scilicet quod per Virginem natus Deus hominibus in carne mortali apparuit. Deus dicitur propter unitam cum Patre substantiam; Dominus, propter servientem sibi creaturam: Deus autem et homo, quia Verbum et caro. Unigenitus autem vocatur per divinitatis excellentiam, quia sine fratribus: primogenitus, per susceptionem hominis, in qua per adoptionem gratiae habere fratres dignatus est, quibus esset primogenitus. Homousios Patri ab unitate substantiae appellatur: substantia enim vel essentia Graece usia dicitur; homos, unum. Utrumque enim coniunctum sonat una substantia.

Principium eo quod ab ipso sunt omnia, et quia ante eum nihil est. Finis, vel quia dignatus est in fine saeculorum humiliter in carne nasci et mori; vel quia quidquid agimus, ad illum referimus: et cum ad illum pervenerimus, ultra, quod quaeramus, non habemus.

Os Dei est, quia verbum est eius. Nam sicut pro verbis quae per linguam fiunt, saepe dicimus illa vel illa lingua: ita pro Dei verbo ponitur os, quia mos est ut ore verba formentur. Verbum autem ideo dicitur, quia per eum omnia Pater condidit sive iussit; veritas, quia non fallit, sed tribuit quod promisit; vita, quia omnia vivificat; imago dicitur propter parem similitudinem Patris; figura, quod suscipiens formam servi per operum virtutumque similitudinem Patris in se imaginem atque immensam magnitudinem designavit; manus Dei est, quod omnia per ipsum facta sunt. Hinc et dextera, propter effectum operis totius creaturae quae per ipsum formata est; brachium, quod ab ipso omnia continentur; virtus, quod omnem Patris potestatem in semetipso habeat, et omnia potest; sapientia, quod ipse revelet mysteria scientiae et arcana sapientiae; splendor, propter quod manifestat; lumen, quia illuminat; lux, quia ad veritatem contemplandam cordis oculos reserat; sol, quia illustrator; oriens, quia luminis fons, et quod oriri nos faciat ad vitam aeternam; fons, quia rerum origo est, vel quod faciat sitientes. Ipse quoque α et ω quia initium et finis.

Paraclitus, id est advocatus, quia pro nobis intercedit apud Patrem, et ad culpas nostras removendas curam gerit; sponsus, quia de coelo descendens adhaesit Ecclesiae, ut essent duo in carne una. Angelus dicitur propter annuntiationem paternae ac suae voluntatis; unde et apud prophetam magni consilii angelus legitur, dum sit Deus et Dominus angelorum. Missus dicitur, quia Verbum caro factum est. Homo dicitur, quia incarnatus est; mediator, quia de morte ad vitam nos perduxit; propheta, quod futura revelavit; sacerdos, quod pro nobis hostiam se obtulit; pastor, quia custos est; magister, quia ostensor; Nazaraeus vero a loco Nazareth; a merito, id est, sanctus, sive mundus, quia peccatum non fecit.

Siquidem et de aliis inferioribus rebus nominum species ad se trahit Christus, ut facilius intelligatur. Dicitur autem panis, quia caro; vitis, quia ex sanguine ipsius redempti sumus; flos, quia electus; via, quia per ipsum ad Deum imus; ostium, quia per ipsum ad Deum ingredimur; mons, quia fortis; petra, quia firmitas est credentium; lapis angularis, vel quia duos parietes e diverso, id est de circumcisione et praeputio, in unam fabricam Ecclesiae iungit: vel quod pacem angelis et hominibus in se facit; lapis offensionis, quia veniens humilis, offenderunt in eum increduli homines, et factus est petra scandali. Fundamentum autem ideo vocatur, quia fides in eo fundata est, vel quia super eum catholica Ecclesia constructa est. Agnus dicitur propter innocentiam; ovis, propter mansuetudinem; aries, propter principatum; haedus, propter similitudinem carnis peccati; et vitulus, pro eo quod pro nobis est immolatus; leo pro regno et fortitudine; serpens pro morte et sapientia.

Idem et vermis, quia resurrexit; aquila, pro eo quod post resurrectionem ad astra remeavit. Nec mirum si vilibus significationibus figuretur, qui usque ad nostrarum passionum seu carnis contumelias descendisse cognoscitur, qui dum sit Dei Patris coaeternus ante saecula Filius, postquam venit plenitudo temporis, propter salutem nostram formam servi accepit, et factus est Filius Dei filius hominis. Unde quaedam de illo in Scripturis secundum formam Dei, quaedam secundum formam servi dicuntur. Quorum exempli gratia duo quaedam commemorantur, ut singula ad singula referantur. Secundum formam enim Dei de seipso dicit: Ego et Pater unum sumus [Ioan. X]; secundum formam hominis dicit: Pater maior me est [Ioan. XIII]. Homines autem, minus intelligentes quid et ad quid dicantur ea quae propter formam servi dicta sunt, volunt transferre ad formam Dei; et rursus ea quae dicta sunt ad formam Dei, ut ad se invicem personae referantur, volunt nomina esse naturae atque substantiae, et faciunt errorem in fide. Sic enim Dei Filio coniuncta est humana natura, ut ex duabus substantiis fieret una persona. Solus igitur homo pertulit crucem, sed propter unitatem personae et Deus dicitur pertulisse. Hinc est quod scribitur: Si enim cognovissent, nunquam Deum gloriae crucifixissent [I Cor. II]. Filium enim Dei crucifixum fatemur, non ex virtute divinitatis, sed ex infirmitate humanitatis: non ex suae naturae permansione, sed ex nostrae susceptione.

Inveniuntur ergo membra corporalia ipso Filio Dei ascribi, necnon et habitus corporis, de quo iam supra aliqua posuimus, et adhuc alia subiiciemus. Nam caput Christi Deus esse in Apostolo legitur, et caput Ecclesiae Christus, ut est illud: Nam caput mulieris est vir: caput autem viri Christus, caput vero Christi est Deus [I Cor. XI]. Corpus quidem Christi sancta est Ecclesia, sicut etiam idem Apostolus ostendit. Capilli namque Christi candidi multitudinem sanctorum dealbatorum in Apocalypsi exprimunt, ubi scriptum est: Caput autem eius et capilli erant candidi tanquam lana alba et tanquam nix [Apoc. I]. Antiquitas et immortalitas maiestatis in capitis candore ostenditur. Cui praecipue iusti quique velut capilli adhaerentes, propter oves ad dexteram futuras instar lanae, et propter dealbatorum innumerabilem turbam et electorum e coelo datorum, instar nivis effulgent.

Oculi Christi praecepta sunt evangelica; unde in Genesi legitur: Pulchriores sunt oculi eius vino [Gen. XLIX], hoc est, veteris legis doctrinis. Item oculi Christi doctores sunt, per quos Ecclesia videt quae recta sunt, ut est illud in Cantico canticorum: Oculi eius, sicut columbae super rivulos aquarum [Cant. V]. Qui bene, columbae, propter simplicitatem, et rivulis aquarum, propter charismata divina, comparantur. Dentes Christi apostoli sunt et praedicatores Novi Testamenti; unde scriptum est: Dentes eius lacte candidiores [Gen. XLIX]. Qui praecidunt ab erroribus homines, et eos quasi comedendo in Christi corpus transferunt. Nomine autem lactis doctrina legis significatur. Lingua Christi evangelicus sermo est: Lingua mea adhaesit faucibus meis [Psal. XXI]. Fauces Christi praedicatores sunt Evangelii. Nam de gutture illius ita legitur in Cantico canticorum: Guttur illius suavissimum est [Cant. V]. In gutture interna dulcedo verborum illius memoratur: quam qui sapit, non esurit. Labia Christi, annuntiatores verbi, ut in Cantico canticorum: Labia illius distillantia myrrham primam [Cant. V]. Barba Christi, homo assumptus a Verbo, vel perfecti omnes, ut est in psalmo: Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam Aaron [Psal. CXXXII].

Manus Christi, operarii iustitiae, ad omne opus bonum parati, ut est illud in Cantico canticorum: Manus eius tornatiles aureae. Digiti mei pleni sunt myrrha [Cant. V]. In manibus enim opera, in digitis discretio designatur: in myrrha continentia et passiones, quae tunc probatissima est, cum solummodo pro charitate Dei et proximi, vel continentia vel passiones fiunt. Dextera Domini, Testamentum Novum; sinistra, Vetus. Item dextera, beatitudo perpetua; sinistra, vita praesens; sicut in Cantico canticorum Ecclesia dicit: Laeva eius sub capite meo, et dextera eius amplexabitur me [Cant. II]. Item dextera, electi; sinistra, reprobi omnes, ut in Evangelio: Statuet oves a dextris, haedos autem a sinistris [Matth. XXV]. Ubera Christi, evangelica doctrina; ut in Cantico canticorum: Meliora sunt ubera tua vino [Cant. I]. Mamillae Domini, duo Testamenta; unde legitur in Apocalypsi: Et zona aurea circa mamillas [Apoc. I]. Venter Christi, lavacrum regenerationis, ex quo electos suos per adoptionis gratiam in filios generat. Hinc in Cantico canticorum dicitur: Venter tuus eburneus [Cant. V]. Intestina Domini, secretum divinitatis, sive in sacra Scriptura occulta sacramenta; hinc in Exodo scriptum est: Caput cum pedibus et intestinis vorabilis [Exod. XII]. Crura eius, apostoli vel caeteri praedicatores, totum Ecclesiae corpus sustinentes; de quo in Cantico canticorum dicitur: Crura eius sicut columnae marmoreae [Cant. V]. Pedes Domini, assumptus homo a Verbo, vel sancti apostoli; de quo in Deuteronomio scriptum est: Qui appropinquant pedibus eius, accipient de doctrina illius [Deut. XXXIII]; et in psalmo: Adorabimus in loco ubi steterunt pedes eius [Psal. CXXXI]. Ossa Christi, fortes in Ecclesia, quae est corpus eius; de quo in psalmo scriptum est: Dispersa sunt omnia ossa mea [Psal. XXI]. Carnes Christi infirmi in Ecclesia; de quo dicitur in psalmo: Dum appropinquant super me nocentes, ut edant carnes meas [Psal. XXVI]. Vestimenta Domini, caro assumpta; unde in Ezechiele propheta scriptum est; Ecce vir vestitus lineis [Ezech. IX], id est, carne munda. Item vestimenta Christi, electi omnes, ut in Iob: Circumda tibi decorem tuum, et speciosis induere vestibus [Iob XL]. Tunica Christi, eius Ecclesia, cuius figuram tunica illa habuit de qua in Evangelio scribitur: Non scindamus illam, sortiamur de illa cuius sit [Ioan. XIX]. Stola Christi, caro assumpta, passionis vino mundata; hinc in Genesi scriptum est: Lavabit vino stolam suam [Gen. XLIX]. Unde pallium Christi, sancta Ecclesia, eius aspersa cruore; unde et supra: In sanguine uvae pallium suum [Ibid.]. Lumbare Domini, populus Iudaeorum, superbiae vitio putrefactum; de quo in Ieremia scriptum est: Sicut lumbare adhaeret corpori, sic appellavi populum istum ad me, dicit Dominus [Ier. VII]. Cingulum Christi, iustitia sive fides eius. Hinc in Isaia legitur: Iustitia cingulum lumborum eius, et fides cinctorium renum eius [Isa. XI]. Calceamenta Domini, mysterium incarnationis, de quo Ioannes Baptista in Evangelio ait: Cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamenti eius [Luc. III].