B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Navigatio Sancti Brendani
ca. 900
     
   



N a v i g a t i o
s a n c t i   B r e n d a n i   a b b a t i s


Textus:
Vita sanctissimi confessoris Christi Brendani
(Transcription du manuscrit d'Alençon à la bibliothèque
municipale d'Alençon, Codex 14, f° 1 r à 11 v., XIème siècle)
Édition digitale: Guy Vincent


___________________________________________________________




Sic ferebantur per octo dies. Jam autem viderunt insulam non longe ab illis valde rostam et saxosam atque scoriosam sine arboribus et herbis plenam officinis fabrorum. Venerabilis pater ait fratribus suis: «Videte fratres; angustia est mihi de hac insula quia nolo in illam ire aut etiam sibi appropinquare. Sed ventus illuc subtrahit nos recto cursu». Ergo illis praetereuntibus parumper quantum jactus est lapidis audierunt sonitum follium sufflantium quasi tonitruum atque malleorum collisiones. His auditis venarabilis pater armavit se dominico tropheo in quattuor partes dicens: «Domine Jhesu Christe libera nos de hac insula». Finito autem sermone viri Domini ecce unus ex habitatoribus ejusdem insulae egressus est foras quasi ad aliquod opus peragendum et erat ille hispidus valde et ingens atque tenebrosus. Cum vero vidisset famulos Christi transire juxta illam insulam reversus est in suam officinam. Vir Dei iterum se armavit et ait fratribus: «Filioli tendite vela in altum et simul navigate quantotius atque fugiamus istam insulam»... (Codex 14, recto 9, l.1, capitulum XXXI) .



      C a p i t u l u m   I

      Sanctus Brendanus filius Finloca nepotis Alti de genere Eogeni stagnili regione Mumenensium ortus fuit. Erat vir magnae abstinentiae et in virtutibus clarus trium milium fere monachorum pater. Cum esset in suo certamine in loco qui dicitur saltus virtutis Brendani contigit quidam patrum ad illum quadam vespera venisset nomine Barinthus nepos illius. Cumque interrogatus esset multis sermonibus a praedicto sancto patre cepit lacrimari et prostrare se in terram et diutius permanere in oratione. Sanctus Brendanus erexit illum de terra et osculatus est eum dicens: «Pater cur tristiciam habemus in adventu tuo? Nonne ad consolationem nostram venisti? Magis laeticiam tu debes fratribus preparare. Indica nobis verbum Dei et refice animas nostras de diversis miraculis quae vidisti in Oceano». Tunc Sanctus Barintus expletis his sermonibus Brendani cepit narrare de quadam insula dicens: 'Filiolus meus Mernocatus procurator pauperum Christi cumfugit a facie mea et voluit se esse solitarium. Invenitque insulam juxta montem lapidis, nomen ejus Insula Deliciosa. Post multum vero temporis nuntiatum est mihi quod plures monachos habuisset et Deus multa mirabilia (per illum) ostendisset. Itaque perrexi visitare filiolum meum. Cumque appropinquassem (per) trium dierum (iter) in occursum mihi festinavit cum fratribus suis. Revelavit enim Dominus sibi adventum meum. Navigan (tibus nobis) in praedicta insula occurrerunt obviam sicut examen apium ex diversis cellulis fratres.(Erat enim) habitacio eorum sparsa. Sed tamen unanimiter illorum conversatio in spe et fide et caritate (una) refectione ad opus Dei semper fuit coadunata. Nihil aliud cibi monstratur nisi poma et nuces at (que) radices et cetera genera herborum. At post completorium singuli in suis cellulis usque ad gallorum cantum seu pulsum campanae permanserunt. Me autem pernoctante insulamque totam perambulante meus filiolus duxit me ad litus maris contra occidentem ubi erat navicula et dixit mihi: «Pater ascende in navim et navigemus contra occidentalem plagam ad insulam quae dicitur terra repromissionis sanctorum quam daturus est Deus successoribus nostris in novissimo tempore». Ascendentibus nobis et navigantibus nebulae cooperuerunt nos undique in tantum ut vix potuissemus puppim aut proram naviculae aspicere. Transacto vero spacia quasi unius horae circumfulsit nos lux ingens et apparuit terra spaciosa et herbosa pomiferosaque valde. Cum stetisset navis ad terram ascendimus nos et cepimus ire et perambulare per XV ut putavimus dies insulam et non potuimus finem ipsius invenire. Nihil herbae vidimus nisi flores arborum sine fructu. Lapides enim ipsius preciosi genere sunt. Porro quintodecimo die invenimus fluvium vergentem ab orientali parte ad occasum. (Cum consideremus) haec omnia dubium nobis erat quid agere debuissemus. Placuitque nobis(transire) flumen. Sed expectavimus Dei consilium. Cum haec exposuissemus intra nos subito apparuit quidam vir magno splendore coram nobis. Qui statim propriis nominibus nos (appelavit) atque salutavit dicens: «Euge boni fratres. Dominus enim revalavit vobis istam terram (quam daturus est) suis sanctis. Est enim medietas insulae istius usque ad istud flumen. (Non licet vobis transire) ulterius. Revertimini igitur unde existis.» Cum haec dixisset (statim illum interrogavi unde esset) aut quo nomine vocaretur, Qui ait: «Cur me interrogas (unde sim aut quomodo vocer?) Quare me non interrigas de ista insula? Sicut illam vides (modo ita ab inicio) mundi permansit. Indigesne aliquid cibi aut potus sive vestimenti? (unum annum enim) in hac insula fuisti et non indiguisti cibo aut potu. (Numquam) fuisti oppressus somno nec nox te operuit. Dies namque est semper sine ulla cecitate (tenebrarum hic. Dominus noster Jhesus Christus) Lux ipsius est. Confestim inchoavimus iter et ille vir praedictus (nobiscum pervenit usque ad... caliginem) (ad insulam deliciosam.) At ubi fratres nos viderunt exultabant exultatione magna de ad(ventu nostro et plorabant) de absencia nostra multum temporis dicentes: «Cur patres dimisistis (vestras oves sine pastore) in ista silva errantes? Novimus abbatem nostrum frequenter a nobis discedere (in aliquam partem sed) nescimus in quam et ibidem commemorari aliqando unum mensem aliquando duabus ebdomadibus (seu una ebdomada) vel plusminusve.» Cum haec audissem cepi illos confortare dicens eis: «Nolite fratres (putare aliquid nisi bonum. Vestra conversacio) procul dubio est ante portam Paradisi. Hic prope est insula quae vocatur (terra repromissionis sanctorum) ubi nec nox imminet nec dies finitur. Et illuc frequentatur noster abbas Mernocatus. (Angelus enim Domini custodit) illam. Nonne cognoscitis in odore vestimentorum nostrorum quod in Paradisio Dei Fuimus? Tunc fratres responderunt dicentes: «Abba novimus quia fuistis in Paradiso Dei spatio maris sed ubi sit ille paradisus ignoravimus. Nam saepe fragancia(m) vestimentorum abbatis nostri XL dierum spatio inde revertenti(s) probavimus redolentem». Illic vero mansi duas abdamadas cum filiolo meo sine cibo et potu. Ibi in tantum habuimus de satietate corporali ut ab aliis videbamur repleti musto. Post vero XL dies accepta benedictione fratrum et abbatis reversus sum cum sociis ut redirem ad cellam meam ad quam iterus ero cras.»


      C a p i t u l u m   II

      HIS AUDITIS SANCTUS BRENDANUS

Cum omni congregatione sua prostraverunt se ad terram glorificantes Deum et dicentes: «Justus Dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis qui revelavit servis suis tanta ac talia mirabilia et benedictus in donis suis qui hodie nos refecit cum tali gustu spiritali.» His finitis sermonibus dixit sanctus Brendanus; «Eamus ad refectionem corporis et ad mandatum novum.» Transacta autem illa nocte accepta benedictione mane fratrum ad cellam suam sanctus Barinthus perrexit.


      C a p i t u l u m   III

      Igitur Sanctus.Brendanus de omni congregatione sua electis bis septem fratribus conclusit se in uno oratorio cum illis et locutus est ad illos dicens: «Combellatores mei amantissimi consilium atque adjutorium a vobis prestolor quia cor meum et omnes cogitationes meae conglutinatae sunt in una voluntate. Tantum si Dei voluntas est terram de qua locutus est pater Barinthus repromissionis sanctorum in corde meo proposui querere. Quomodo vobis videtur aut quod consilium mihi vultis dare?» Agnita vero voluntate sancti patris quasi uno ore dicunt omnes: «Abba voluntas tua ipsa est et nostra. Nonne parentes nostros dimisimus? Nonne hereditatem nostram despeximus et corpora nostra tradidimus in manus tuas? Itaque parati sumus sive ad mortem sive ad vitam ire. Unam tantum queramus Dei voluntatem». Definivit igitur Sanctus Brendanus et hi qui cum eo erant jejunium XL dierum semper par triduanas et postea proficisci. Transactis jam XL diebus et salutatis fratribus commendatisque omnibus preposito monasterii sui qui fuit postea ejus successor (in eodem) loco profectus est contra occidentalem plagam cum quattuordecim fratribus ad insulam cujusdam (sancti) patris nomine Ende ibique demoratus est tribus diebus et tribus noctibus.


      C a p i t u l u m   IV

      Post haec accepta benedictione sancti patris monachorumque omnium qui cum eo erant profectus est in ultimam partem regionis suae ubi demorabantur (parentes) ejus. At tamen noluit illos videre sed in cujusdam summitate montis extendentis se longe in (oceanum) in loco qui dicitur sedes Brendani fixit tentorium ubi erat (introitus) unius navis. Sanctus Brendanus (et qui) cum eo erant acceptis ferramentis fecerunt unam naviculam (levissimam costatam et columnatam) ex silva sicut mos est in illis partibus et cooperuerunt illam coriis bovinis (atque rubricatis in cortice) ruborino. Et linierunt foras omnes juncturas pellium ex butyro (et miserunt duas alias) paraturas navis de aliis coriis intus in navim et dispendia XL dierum et butyrum ad pelles preparandas ad cooperimentum navis et cetera utensilia quae ad usum vitae humanae pertinent. Arborem quoque posuerunt in medio navis fixum et velum et cetera quae ad gubernationem navis pertinent. Sanctus autem Brendanus fratribus suis precepit in nomine Patris et Filii et.Spiritus Sancti intrare in navim. Cumque ille solus stetisset in litore et benedixisset portum ecce tres fratres supervenerant de suo monasterio post illum (Qui statim ceciderunt ante)pedes sancti patris dicentes: «Pater dimitte nos ire tecum quo iturus es; (alioquin moriemur) in isto loco fame et siti. Decrevimus enim peregrinari omnibus diebus vitae nostrae.» Cumque vir Dei vidisset illorum angustiam precepit illos intrare in navim dicens: «Fiat voluntas vestra filioli». Et addidit: «Scio quomodo vos venistis. Iste frater bonum opus operatus est. Nam Deus preparavit sibi altissimum locum.» Ascendit vero Sanctus Brendanus in navim extensisque velis ceperunt navigare contra solsticium esticunum valde. Habebant autem prosperum ventum. Nihil opus fuit eis navigare nisi tenere vela.


      C a p i t u l u m   V

      Post quindecim vero dies cessavit ventus et ceperunt navigare usque vires eorum defecerunt. Confestim sanctus Brendanus cepit illos confortare admonere dicens: «Fratres nolite formidare. Deus enim noster adjutor est et nautor et gubernator atque gubernat. Mittite intus omnes remiges et gubernamus. Tantum dimittite vela extensa et faciat Deus sicut vult de servis suis et de sua nave.» Reficiebant autem semper ad vesperam dum aliquandoventum habebant. Sed tamen ignorabant ex qua parte veniebat aut in quam partem ferebatur navis. Consummatis jam XL diebus et omnibus dispendiis quae ad victum pertinebantur apparuit illis quaedam insula ex parte septentrionalis valde saxosa et alta. Cum autem appropinquassent ad litus illius viderunt ripam altissimam sicut murum et diversos rivulos descendentes de summitate insulae fluentes in mare. Tamen minime poterant invenire portum ubi stetisset navis. Fratres enim vexati erant valde fame et siti. Singuli vero acceperunt vascula ut aliquid de aqua potuissent sumere. Sanctus Brendanus cum haec vidisset dixit: «Sic nolite facere. Stultum est enim quod agitis. Ad huc Deus non vult nobis ostendere portum intrandi et vultis rapinam facere. Dominus Jhesus Christus post tres dies ostendet portum et locum manendi et reficientur corpora vexatorum.


      C a p i t u l u m   VI

      Cum autem circuissent per tres dies illam insulam tertia die circa horam nonam invenerunt portum ubi erat aditus unius navis. (Et) statim surrexit sanctus Brendanus et benedixit introitum. Erat autem (petra) incisa ex utraque parte mirae altitudinis sicut murus. Cum vero omnes ascendissent de navi et stetissent foras ad terram precepit sanctus Brendanus (et) nihil de suppellectile tulissent de navi foras. Porro ambulantibus (per) ripas maris occurit illis canis per quandam semitam et venit ad pedes sancti Brendani sicut solent canes venire ad pedes dominorum suorum. Tunc Sanctus Brendanus cum suis fratribus secuti sunt canem usque ad oppidum. Intrantibus autem in (oppidum) viderunt aulam magnam ac stratam lectulis et sedibus aquamque (ad) pedes lavandos. Cum autem resedissent precepit sanctus Brendanus suis (sociis) dicens: «Cavete fratres ne Sathanas perducat vos in temptationem. Video illum suadentem unum ex tribus fratribus qui post nos venerunt (de) nostro monasterio de furto pessimo. Propterea orate pro anima (ejus). Nam caro ejus tradita est in potestatem Sathane». Illa domus in qua residebant erat quasi inserta per parietes in circuitu de appendentibus (vasculis diversi) generis metalli frenis et cornibus circumdatis argento. (Tunc sanctus) Brendanus dixit ministro suo qui solebat panem apponere fratribus: «Fer prandium quod nobis Deus misit». Qui statim surrexit invenitque mensam positam et linteamina et panes singulos miri candoris et pisces. Cum allata fuissent omnia benedixit sanctus Brendanus prandium et dixit fratribus: «Qui dat escam omni carni confitemini Deo caeli.» Residebant igitur fratres et magnificabant Dominum. Similiter inveniebant et de potu quantum volebant. Finita jam cena et opere Dei perfinito dixit predictus vir: «Requiescite; ecce singula lectura et bene strata. Opus est vobis ut repausetis membra vestra ex labore nimio fatigat(a)». Cum autem obdormissent fratres vidit sanctus Brendanus opus diaboli scilicet infantem aethiopem habentem frenum in manu et jocantem ante fratrem predictum. Statim sanctus Brendanus surrexit et cepit orare pernoctans usque ad diem. Jam vero mane facto cum fratres ad opus Dei festinassent post peracta misteria divina dum ut egissent ad navim ecce apparuit mensa parata sicut et pridie. Ita et per tres dies et tres noctes preparavit Deus prandium servis suis.


      C a p i t u l u m   VII

      Post haec Sanctus Brendanus cum suis sociis iter agere et fratribus dicere «Videte ne aliquis ex vobis aliquid ex substancia istius insulae tollat secum». At illi omnes responderunt: «Absit pater ut aliquid furti violet nostrum iter». Tunc Sanctus Brendanus dixit: «Ecce frater noster quem predixi vobis heri habet frenum argenteum in sinu suo quem hac nocte tradidit sibi diabolus». Cum haec dixisset predictus frater jactavit illum frenum de sinu suo et cecidit ante pedes viri Dei dicens: «Peccavi pater ignosce et ora pro anima mea ne pereat». Confestim omnes simul prosternebant se ad terram deprecantes Dominum pro anima fratris. Elevantes autem se a terra elevatoque fratre a predicto sancto patre ecce viderunt aethiopem parvulum salire de sino suo et ululantem voce magna ac dicentem: «Cur me vir Dei jactas de mea habitatione in qua habitavi septem annos et facis me alienari ab hereditate mea?» Sanctus Brendanus ad hanc vocem dixit: «Precipio tibi in nomine Domini nostri Jhesu Christi ut nullum hominem laudas usque ad diem judicii». Iterum conversus vir Dei ad predictum fratrem ait: «Sume corpus et sanguinem Domini quia anima tua modo agredietur de corpore. Hic enim habebis locum sepulturae tuae, Et frater tuus qui venit tecum de monasterio nostro in inferno habet locum sepulturae». Itaque accepta eucharistia anima fratris egressa est de corpore suscepta ab angelis lucis videntibus fratribus . Corpus autem ejus conditum est in eodem loco a predicto sancto patre.


      C a p i t u l u m   VIII

      Igitur fratres cum Brendano venerunt ad litus ejusdem insulae ubi erat illorum navis. Ascendentibus autem illis navim occurrit illis juvenis portans cophinum plenum panibus et amphoram aquae. Qui dixit illis: «Sumite benedictionem de manu fratris vestri. Restat enim longum iter usque dum inveniatis consolationem. Tamen non deficiet vobis panis neque aqua ab isto die usque in Pascha». Accepta autem benedictione ceperunt navigare in oceanum semper per biduanas reficientes. Itaque per diversa loca oceani ferebatur navis.


      C a p i t u l u m   IX

      Quadam die viderunt insulam non longe ab illis. Cumque cepissent navigare ad illam subvenit illis prosper ventus in adjutorium ut non laborassent plus quam vires poterant sustinere. Cum vero navis stetisset in portum precepit vir Dei omnes exire foras. Ipse autem egressus est post illos. Cumque cepissent circuire illam insulam viderunt aquas largissimas manare ex diversis fontibus plenas piscibus. Dixitque Sanctus Brendanus fratribus suis: «Faciamus hic opus divinum. Sacrificemus Deo immaculatam hostiam quia hodie est Cena Domini». Et ibi manserunt usque in sabbatum sanctum Paschae. Perambulantes autem illam insulam invenerunt diverses turmas ovium unius coloris id est albi ita ut non possent ultra videre terram prae multitudine ovium. Convocatisque fratribus suis Sanctus Brendanus dixit illis: «Accipite quae necessaria ad diem festum de grege». Fratres vero secundum mandatum viri Dei festinabant ad gregem. Qui statim acceperunt de grege unam ovem. Et cum illam alligassent per cornua sequebatur illa quasi domestica illum qui tenebat ligaturam in manu sua usque ad locum ubi stetit vir Dei. Iterum ait vir Dei uni ex fratribus: «Accipite agnum immaculatum de grege». Qui festinavit et fecit sicut sibi injunctum fuerat. Cum illi parassent omnia ad opus crastinae diei ecce apparuit illis vir habens in manu sportam plenam panibus subcinericiis et cetera quae necessaria erant. Cum haec posuisset ante virum Dei cecidit pronus super faciem suam tribus vicibus ad pedes sanctis patris dicens: «Unde mihi merito margarita Dei ut pascharis in istis sanctis diebus de labore manuum mearum?» Sanctus Brendanus elevato eo de terra et dato osculo dixit: «Fili Dominus noster Jhesus Christus proponit nobis locum ubi celebrare possimus sanctam suam resurrectionem». Cui ait predictus vir: «Pater hic celebrabitis istud sabbatum sanctum. Vigilias vero et missas cras in illa insula quam vos videtis proposuit Deus celebrare suae resurrectionis». Dum haec dixisset cepit obsequium famulorum Dei et omnia quae necessaria erant in crastinum preparare. Finitis omnibus et illatis in navim dixit ad Sanctum Brendanum: «Vestra navicula non potest amplius portare. Ego vobis transmittam quae vobis necessaria sunt de cibo et de potu usque in pentecostem». Sanctus Brendanus dixit: «Unde tu nosti ubi erimus post octo dies?» Cui ait: «Hac nocte eritis in illa insula quam vos videtis prope et cras usque in sextam. Postea navigabitis ad aliam insulam quae est non longe ab ista insula contra occidentalem plagam quae vocatur paradysus avium. Ibique manebitis usque in octavas Pentecostes». Interrogabat quoque Sanctus Brendanus illum quomodo potuissent oves esse tam magnae sicut ibi visae sunt. Erant enim majores quam boves. Cui ille dixit: «Nemo colligit lac de ovibus in hac insula nec hiemps distringit illas sed in pascuis semper commorantur die noctuque. Ideoque majores sunt hic quam in vestris regionibus».


      C a p i t u l u m   X

      Profectique sunt ad navim et ceperunt navigare data benedictione vicissim . Cum autem venissent ad aliam insulam, cepit illa navis stare antequam portum illius potuissent tenere. Sanctus Brendanus precepit fratribus exire de navi et ita fecerunt. Tenebantque navim ex utraque parte cum funibus usque dum ad portum venit. Erat autem illa insula petrosa sine ulla herba. Silva rara erat ibi et in litore illius nihil de arena fuit. Porro pernoctantibus in orationibus et in vigiliis fratribus foras (de) navi vir Dei sedebat intus.


      C a p i t u l u m   XI

      Sanctus vero Brendanus sciebat qualis erat illa insula sed tamen noluit illis indicare ne fuissent perterriti. Mane autem facto precepit sacerdotibus ut singuli missas cantasset et ita fecerunt. Cum ergo sanctus Brendanus et ipse cantasset missam in navim ceperunt fratres crudas carnes portera foras de navi ut condidissent sale et etiam pisces quos secum tulerunt de alia insula. Cum haec fecissent posuerunt cacabum super ignem. Cum autem ministrassent lignis ignem et fervere cepisset cacabus cepit illa insula se movere sicut unda. Fratres vero ceperunt currere ad navim deprecantes patrocinium sancti patris.
At ille singulos per manus trahebat intus. Relictisque omnibus quae portabant in illam insulam ceperunt navigare. Porro illa insula ferebatur in oceanum. Tunc poterant videre ignem ardentem super duo miliaria. Sanctus Brendanus narravit fratribus quod hoc esset dicens: Fratres admiramini quod fecit haec insula?» Aiunt: «Admiramur valde nec non et ingens pavor penetravit nos.» Qui dixit illis: «Filioli mei nolite expavescere. Deus enim revelavit mihi hac nocte per visionem sscramentum hujus rei. Insula non est ubi fuimus sed piscis. Prior omnium natancium in oceano querit semper suam caudam ut simul jungat capiti et non potest pro longitudine quam habet nomine Jasconius».


      C a p i t u l u m   XII

      Cum autem navigassent juxta illam insulam per triduum antea et venissent ad summitatem illius contra occidentalem plagam viderunt aliam insulam prope sibi junctam interveniente freto magno herbosam et memorososam plenamque floribus et ceperunt querere portum per circuitum insulae. Porro navigantibuscontra meridianam plagam eiusdem insulae invenerunt rivulum vergentem in mare ibique navim ad terram miserunt.Ascendentibus autem illis de navi precepit Sanctus Brendanus ut navim per funes contra alveum fluminis traxissent quantum plus potuissent. Erat autem illud flumen tam latum sicut et latitudo illius navis. Predictus vero pater sedebat in navi et ita fecerunt per spacium unius miliarii usque dum ad fontem venerant eiusdem fluminis. Dixit Sanctus Brendanus: «Ecce Dominus, noster Jhesus Christus nobis dedit locum ad manendum (usque)in suam sanctam resurrectionem». Et addidit: «Si non habuissemus alia dispendia excepto isto fonte sufficeret credo nobis ad victum et ad potum ille.» Erat autem super illum arbor mirae latitudinis in girum non nimiae altitudinis cooperta avibus candidissimis. In tantum cooperverunt illam ut folia et rami eius vix viderentur. Ergo cum vidisset vir Dei cepit intra se cogitare et tractare quidnam esset aut quae causa fuisset quod tante multitudo avium potuisset esse in una collectione. Ad hoc in tantum sibi erat taedium ut effunderet lacrimas provolutis genibus atque deprecasset Deum dicens: «Deus cognitor incognitorum et revelator absconditorum omnium tu scis angustiam cordis mei. Deprecor tuam majestatem ut mihi peccatori digneris per tuam magnam misericordiam revelare tuum secretum quod modo prae oculis meis est. Non dignitatis aut meriti presumo sed clementiae tuae». Cum haec dixisset intra se atque resedisset ecce una ex illis avibus volabat de arbore et sonabant alae eius quasi tintinnabulum contra navim ubi vir Dei sedebat. Quae sedit in summitate prorae et cepit extendere alas quasi signum laetitiae et placido vultu aspicere sanctum patrem. Statim agnovit vir Dei quia Deus recordatus esset deprecationem Cordis eius. Et ait ad avem: «Si nuntius Dei es narra mihi unde sunt aves istae aut pro qua re illarum est collectio hic?» Quae statim ait: «Nos sumus de illa magna ruina antiqui hostis. Namque mox ut simul creati sumus peccando illius omnino non contradiximus labente illo cum suis satellibus contigit et nostra ruina. Deus autem noster justus et verax per suum magum judicium misit nos in istum mundum ubi penas non sustinemus nisi quod presentiam Dei videre non possumus. Sicque misericorder alienavit nos a consortio aliorum qui fuerunt superbi. Pervagamur quoque per diverses partes aeris et  firmamenti  et  terrarum  sicut  alii (s)piritus qui mittuntur. Sed in sanctis diebus atque dominicis accipimus corpora talia qualia tu nunc vides et commoramur hic laudamusque nostrum creatorem. Tu autem cum tuis fratribis habes unum annum in tuo itinere. Adhuc restant sex. Ubi hodie celebrasti pascha ibi omni anno celebrabis et postea invenies quae posuisti in corde tuo id est terra repromissionis sanctorum».


      C a p i t u l u m   XIII

      Cum haec dixisset levavit se de prora illa avis et cepit volare ad alias. Cum autem vespertina hora appropinquasset ceperunt omnes qui in arbore erant quasi una voce cantare percucientes latera sua atque dicentes: «Te decet hymnus Deus in Sion et tibi reddetur votum in Jerusalem». Et semper reciprocabant predictum versiculum quasi per spatium unius horae et videbatur viro Dei et illis qui cum eo erant illa modulatio et sonus alarum quasi canticum planctus pro suavitate. Tunc sanctus Brendanus ait fratribus «Reficite corpora vestra quia hodie animae nostrae divina refectione satiatae sunt». Finita jam cena ceperunt opus Dei peragere. His omnibus finitis vir Dei et qui cum eo erant dederunt corporibus quietem usque ad terciam vigiliam noctis. Evigilans vero Dei cepit suscitare fratres suos ad vigilias sanctae noctis incipiens illum versiculum: «Domine labia mea aperies». Finita jam oratione viri Dei omnes aves alis et ore resonabant dicentes: «Laudate Dominum omnes angeli ejus laudate eum omnes virtutes ejus». Similiter et ad vesperas per spatium horae semper cantabant. Cum aurora refulsisset ceperunt cantare: «Et sit splendor» et cetera equali modulatione et longitudine psallendi sicut et in matutinis laudibus, Similiter ad tertiam horam istum versiculum: «Psallite Deo nostro psallite» et cetera. Ad sextam: «illumina Domine vultum tuum super nos et miserere nostri». Ad nonam psallebant: «Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum.» Ita die et nocte aves reddebant Domino laudes. Igitur Sanctus Brendanus usque in octavum diem reficiebat fratres suos festivitate Paschali. Consummatis itaque diebus festis dixit: «Accipite de isto fonte stipendia quia usque modo non fuit nobis opus nisi aut manus aut pedes lavare». His dictis ecce predictus vir cum quo antea fuerunt tribuum ante Pascha qui tribuit illis alimonia paschalia venit ad illos cum sua navi plena victu et potu. Allatisque omnibus de navi coram sancto patre locutus est dicens: «Viri fratres hic habetis sufficienter usque ad diem sanctum Pentecostem et nolite bibere de hoc fonte. Fortis namque est bibendum . Dicam vobis naturam illius. Quisquis ex eo biberit irruet super eum sopor et non evigilat usque dum compleantur XXIIII horae. Dum emanat de fonte habet soporem aquas et naturam». Acceptaque benedictione patris reversus est in locum suum. Sanctus autem Brendanus mansit in eodem loco usque in octavas Pentecostem. Nam illorum erat refocilatio avium cantus. Dis vero pentecostem cum sanctus vir cum suis familis cantasset venit illorum procurator portans omnia quae ad opus diei festi necessaria erant. Cum autem simul discubuissent ad prandium locutus est illis idem vir Dei dicens: «Restat vobis magnum iter. Accipite de isto fonte vestra vascula plena et panes siccos quos potestis observare in alium annum. Ego quidem vobis tribuam quantum vestra navis potest portare.»


      C a p i t u l u m   XIV

      Cum autem hoc perfinitum esset accepta benedictione reversus est in locum suum. Sanctus vero Brendanus post octo dies fecit navim onerari de omnibus quae sibi tribuit predictus vir et de illo fonte omnia vascula impleri fecit . Ductis autem omnibus ad litus ecce predicta avis cito volatu venit et resedit super proram navis. Et vero vir Dei agnovit quod aliquid sibi voluisset indicare. Tunc humana voce ait predicta avis: «Nobiscum celabrabitis diem sanctum Paschae et istud tempus preteritum in futuro anno. Et ubi fuistis in isto anno in cena Domini ibi eritis (in anno) futuro in praesenti die . Similiter noctem dominicam paschae celebrabitis ubi prius celebrastis super dorsum Jasconii. Invenietis quoque insulam et post octo menses quae vocatur insula familiae Albei et ibi celebrabitis Nativitatem Domini». Et cum haec narrasset reversa est in locum suum. Fratres vero ceperunt extendere vela et navigare in oceanum et aves cantabant quasi voce: «Exaudi nos Deus salutaris noster spes omnium finium terrae et in mari longe». Igitur sanctus pater cum sua familia per equora oceani huc atque illuc agitabatur per tres menses et nihil poterant videre nisi caelum et mare. Reficienbantur autem semper per biduum aut triduum.


      C a p i t u l u m   XV

      Quadam vero die apparuit illis insula non longe. Et cum appropinquassent ad litus, traxit illos ventus in parte . Qui ita per XL dies per insulae circuitum navigabant nec poterant portum invenire . Fratres vero qui in navi erant, ceperunt Dominum deprecare cum fletu et illis adjutorium prestaret. Vires enim illorum prae nimia lassitudine paene defecerant. Cum autem permansissent in crebris orationibus par triduum et in abstinentia, apparuit illis portus angustus, tantum unius receptionis et apparuerunt illis ibidem duo fontes, unus turbidus et alter clarus. Porro fratres festinabant cum vasculis ad hauriendam aquam. Intuens vir dei illos dixit: «Filioli, nolite peragere illicitam rem sine licentia seniorum qui in hac insula commorantur. Tribuent namque vobis has aquas spontanee quas modo vultis furtim bibere».


      C a p i t u l u m   XVI

      Igitur descendentibus illis de navi et considerantibus qua parte ituri essent, occurit eis senex niniae gravitatis capillis niveo candore et facie clarus qui tribus vicibus se ad terram prostravit antequam oscularetur virum dei. At vero Sanctus Brendanus et qui cum eo erant elevaverunt eum de terra. Osculantibus autem se invicem, tenuit manum sancti patris idem senex et ibat cum illo iter unius stadii usque ad monasterium.


      C a p i t u l u m   XVII

      Tunc Sanctus Brend anus cum fratribus suis stetit ante portum monasterii et dixit seni: «Cujus est istud monasterium aut (quis) praeest illi vel unde sunt qui commorantur ibi?» Itaque sanctus pater diversis sermonibus interrogabat et numquam poterat ab illo unum responsum suscipere, sed tantum incredibili mansuetudine insinuabat. Statim ut agnovit sanctus pater illius loci decretum, fratres suos admonebat dicens: «Custodite ora a locutionibus ne polluantur isti fratres per nostram scurrilitatem». His interdictis verbis ecce XI fratres occurerant obviam cum capsis et crucibus et hymnis, dicentes istud capitulum: «Surgite sancti de mansionibus vestris et proficiscimini obviam cum capsis veritati. Locum sanctificate, plebem benedicite, et nos famulos vestros in pace custodire dignemini». Finito jam praedicto versiculo, pater monasterii osculatus est Sanctum Brendanum et suos socios per ordinem. Similiter et sui famuli osculabantur familiam sancti viri. Data pace vicissim, duxerunt illos in monasterium, sicut mos est in occidentalibus partibus fratres ducere per orationes. Post haec abba monasterii cum monachis ceperunt lavare pedes hospitum et cantare istam aritiphonam «Mandatum novum do vobis».


      C a p i t u l u m   XVIII

      His finitis cum magno silentio duxit illos ad refectorium et pulsato signo lavatisque manibus fecit omnes residere. Iterum pulsato secundo signo surrexit unus ex fratribus patris monasterii et cepit ministrare mensam panibus miri candoris et quibusdam radicibus incredibilis senoris. Sedebant autem mixti (fratres) cum hospitibus per ordinem.Et inter duos fratres semper panis integer ponebatur. Idem minister pulsato signo ministrabat potum fratribus. Abbas quoque hortabatur cum magna hilaritate fratribus dicens: «Ex hoc fonte quem hodie furtim bibere voluistis, ex eo modo facite caritatem cum jocundidate et timore Domini. Ex alio fonte turbido quem vidistis lavantur pedes fratrum cotidie, quia omni tempore calidus est. Panes vero quos modo videtis ubi preparantur ignotum nobis est aut quis portat ad nostrum cellarium. Sed tamen notum est nobis quod ex Dei magna elemosina ministrantur servis suis par aliquam creaturam subjectam. Nos sumus hie XXIIII fratres. Omnie die habemus XII panes. In festivitatibus et in dominicis diebus integros panes singulis fratribus addidit Deus ut cenam habeant ex fragmentis. Modo in adventu vestro dupplicem annonam habemus et ita donavit nobis Christus a tempore sancti Patricii et sancti Albei, patris nostri usque modo post octoginta annos. Attamen senectus aut languor in membris nostris minime amplificatur. In hac insula nihil ad comedendum indigemus quod igni paratur. Neque frigus neque aestus superat nos unquam. Sed cum tempus missarum venit aut vigiliarum incenduntur luminaria in nostra ecclasia quae duxinus nobiscum de terra nostra, divina praedestinatione, et ardent usque ad diem, et non imminuitur ullum ex illis luminaribus»


      C a p i t u l u m   XIX

      Postquam autem biberunt.tribus vicibus, abbas solito more pulsavit signum et fratres unanimiter cum magno silentio et gravi labore levaverunt se a mensa, antecedentes patres ad ecclesiam. Gradiebantur vero post illos sanctus Brendanus et praedictus pater monasterii. Cum ergo entrassent in ecclesiam, ecce alii XII fratres obviam illis, flectentes genua cum alacritate. Sanctus vero Brendanus cum illos vidisset, dixit:«Abba, cur isti nobiscum non manducaverunt?» Cui ait: «Propter vos, quia non potuit nostra mensa nos omnes capere in unum. Modo reficientur et nihil illis deerit. Nos autem in ecclesiam et centemus vesperas ut fratres nostri qui modo reficientur possint ad tempus cantare post nos». Dum autem perfinissent debitum vespertinale, cepit Sanctus Brendanus considerare quomodo illa ecclesia erat aedificata. Erat enim quadrata quam longitudinis tam latitudinis et habebat septies tria luminaria tria vero ante altare quod erat in medio, et bina ente alia altaria. Erant autem altaria de cristallo quadrata facta et eorum vascula similiter ex cristallo, id est patenae et calices et urceoli et cetera vasa quae pertinebant ad cultum divinum et sedilia XXIIII per circuitum ecclesiae. Locus vero erat ubi abbas sedebat inter duos choros. Incipiebat enim ab illo una turma et in illum finiebat et alia turma similiter. Nullus ex utraque parte erat ausus inchoare verbum nisi praedictus abbas. Non in monasterio ulla vox aut ullus strepitus. Nihil ibi quisque praesumebat. Si aliquod opus necesse fuisset alicui fratri, ibat ante abbatem et genuflectebat coram illo postulans in corde suo quae fieri necesse fuerat. Statim sanctus pater accepta tabula et grafio per revalationem Dei scribebat et dabat fratri qui ab illo consilium postulabat. Cum autem Sanctus Brendanus haec omnia intra se consideraret, dixit ei abbas: «Pater, jam tempus est ut revertamur ad refectorium, ut omnia fiant cum luce». Et ita facerunt ad hunc modum in cena sicut ad prandii refectionem fecerant. Finitis omnibus secundum ordinem cursus diei, omnes cum magna alacritate festinabant ad completorium. At vero abbas inchoabat predictum versiculum, id est «Deus in adjutorium meum intende» et dabant simul honorem Trinitati: «Injuste egimus, iniquitatem fecimus. Tu qui pius es pater parce nobis Domine. In pace in id ipsum dormiam et requiescam, quoniam tu Domine singulariter in spe constituisti me». Post haec cantabant quod pertinet ad hanc horam. Jam consummato ordine psallendi, omnes egrediebantur foras fratres ad illorum singulas cellules, accipientes secum hospites. Abbas vero cum Sancto Brendano residebat in ecclesia expectantes adventum luminis. Interrogavit vero beatus Brendanus sanctum patrem de illorum silentio et de conversione, quomodo ita potuissent in humania carne. Tunc predictus pater cum immensa reverentia et humilitate respondit - «Abba coram christo meo fateor; octoginta anni sunt postquam venimus in hanc insulam. Nullam vocem audimus humanam excepto quando cantamus Deo laudes. Inter nos XXIIII vox non excitatur nisi per signum digiti aut oculo rem tantum a majoribus natu. Nullus ex nobis sustinuit infirmitatem carnis aut spirituum qui vagantur circa humanum genus postquam veninus in istum locum». Sanctus Brendanus ait: «Licet nobis nunc hic esse annon?» Qui ait: «Non licet quia non est Dei voluntas. Cur me interrogas pater? Nonne revelavit tibi Deus quae te oportet facere antequam hunc venisses ad nos? Te enim oportet reverti ad locum tuum cum XIIII fratribus tuis. Ibi enim preparavit Deus locum sepultuae Duo vero qui supersunt, unus peregrinabitur in insula anachoritarum. Porro alter morte turpissima condemnabitur apud inferos.» Cum haec inter se loquerentur ecce illis videntibus sagitta ignea dimissa per fenestram incendit omnes lampades quae erant positae ante altaria. Confestimque, reversa est foras predicta sagitta. Tamen lumen pretiosum remansit in lampadibus. Iterum interrogavit beatus Brendanus: «A quo extinguentur mane luminaria?» Cui ait sanctus pater: «Veni et vide sacramentum hujus rei. Ecce tu vides candelas ardentes in medio vasculorum. Tamen nihil de eis exuritur ut minus sint aut decrescant neque remanebit mane ulla favilla quia spiritale lumen est» Sanctus Brendanus ait: «Quomodo potest in corporali creatura lumen incorporale corporaliter ardere?» Respondit senex: «Nonne legisti rubum ardentem in monte Sinaï? Et tamen remansit ipse rubus illesus ab igne». Et vigilantibus totam noctem usque ad mane, Sanctus Brendanus petivit licentiam proficiscendi in suum iter. Cui ait senex: «Non pater. Tu debes nobiscum celebrare nativitatem Domini usque ad octabas Epiphaniae». Mansit igitur sanctus pater cum sua familia per predictum tempus cum XXIIII patribus in insulam quae vocatur insula familiae Albei. Transactis autem festivitatibus, accepta annona et benedictione sanctorum virorum beatus Brendanus cum suis sequacibus tetendit vela in oceanum naviculae suae quantocius et sive per navigium sive per vela ferebatur navis per diversa loca usque (in) initium Quadragesimae.


      C a p i t u l u m   XX

      Quadam autem die viderunt insulam a regione non longe ab illis. Cum fratres illam vidissent ceperunt acriter navigare quia jam valde vexati erant fame et siti. Ante triduum enim deficit victus et potus. At vero cum sanctus pater benedixisset portum et omnes exissent de navi invenerunt fontem lucidissimum et herbas diversas ac radices in circuitu fontis diversaque genera piscium discurrentes per alveum in mare. Sanctus vero Brendanus fratribus suis ait: «Deus dedit nobis hic consolationem post laborem. Accipite pisces quantum sufficit ad nostram cenam atque assate eos igni. Colligite herbas et radices quas Dominus servis suis preparavit». Et ita fecerunt. Cum autem effudissent aquam ad bibendum, dixit vir dei: «Fratres cavete ne supra modum utamini his aquis, ne gravius vexentur corpora vestra». At vero fratres inequaliter diffinitionem viri dei considerabant et alii singulos calices bibebant, alii binos ceteri vero ternos in quos irruit sopor trium dierum et noctium, in alios quoque duorum dierum in reliquos vero unius diei et noctis. At sanctus pater sine intermissione deprecabatur Dominum pro fratribus suis quod per ignorantiam contigerit illis tale periculum. Transactis his tribus diebus dixit fratribus suis sanctus pater: «Fratres fugiamus istam mortem ne deterius nobis contingat. Dominus enim dedit nobis pastum et vos fecistis inde detrimentum. Egredimini igitur foras de hac insula et accipite dispendia de istis piscibus atque preparate quantum necesse est per triduum usque in Cenam Domini. Similiter de aqua singulos calices fratribus per singulos dies et ex radicibus equaliter».Onerantibus autem navim de omnibus quae vir Dei preceperat, tetenderunt vela et ceperunt navigare in oceanum contra septentrionalem plagam. Porro post tres dies et noctes, cessavit ventus et cepit mare esse quasi coagulatum prae nimia tranquillitate . Sanctus pater dixit: «Mittite remiges in navin, et laxate vela. Ubicumque vult Deus enim gubernare illam, faciat». Ferebatur itaque navis per diversa loca oceani circiter per XX dies. Post haec igitur ventum Deus illis suscitavit prosperum ab occidente contra orientem. Tunc ceperunt simul tendere vela in altum et navigare. Reficiebant autem semper post triduum.


      C a p i t u l u m   XXI

      Quadam vero die apparuit illis insula a longe quasi nubes dixitque Sanctus Brendanus: «Filioli cognoscitis vos illam insulam?» At illi dixerunt: «Minime». At ille ait: «Ego autem cognosco. Ipsa est enim illa insula in qua fuimus altero anno in Cena Domini ubi noster bonus procurator commoratur». Tunc fratres ceperunt navigare acriter prae gaudio, quantum vires eorum poterant sustinere. Cum haec vidisset vir Dei dixit: «Nolite pueri stulte fatigare membra vestra. Nonne Deus omnipotens est gubernator et nautor nostrae naviculae? Dimittite sibi quia ipse dirigit nostrum iter sicut vult». Cum autem appropinquassent ad litus praedictae insulae occurit illis obviam in navicula idem procurator et duxit illos ad portum ubi preterito anno descenderunt de navi magnificans Deum et osculans pedes singulorum incipiens a sancto patre usque ad novissimum dicens : «Mirabilis Deus in sanctis suis», usque «benedictus Deus». Finito jam versiculo et omnibus ablatis de navi extendit tentorium et preparavit balneum. Erat enim cena Domini et induit omnes fratres novis vestimentis et fecit illorum obsequium per triduum. Fratres quoque Passsionem Domini celebrantes cum magna diligentia usque in Sabbatum morabantur sanctum . Finitis ordinibus diei sabbati immolatisque victimis spiritalibus Deo atque cena consummata dixit idem procurator ad sanctum Brendanum et ad illos qui cum eo erant: «Proficiscimini et ascendite navim ut celebretis sanctam dominicam noctem resurrectionis ubi celebrastis altero anno et diem similiter usque in,sextam horam.Postea navigate ad insulam quae vocatur paradisus avium ubi fuistis praeterito anno a Pasca usque ad octabas pentecosten et asportate vobiscum omnia quae necessaria sunt de cibo et potu . Ego vero visitabo vos die dominica altera». Et ita fecerunt. Oneravit autem ipse navim panibus et potu ac carnibus et ceteris deliciis quantum poterant capere. Sanctus Brendanus data bemedictione ascendit in navim et ceperunt statim navigare ad aliam insulam. Cumque appropinquassent ad locum ubi ascendere debuissent de navi apparuit illis cacabus quem altero anno dimiserunt. Tunc Sanctus Brendanus ascendens de navi cum suis fratribus cepit cantare (h)ymnum trium puerorum usque in finem. Finito autem predicto (h)ymno vir dei admonebat suos fratres dicens: «O Filioli vigilate et orate ut non intretis in temptationem. Considerate quomodo Deus subjugat immanissimam bestiam subtus nos sine ullo impedimento». Fratres vero vigilabant sparsim per illam insulam ad vigilias matutinas. Postea omnes sacerdotes singulas missas Deo offerebant usque ad tertiam horam. Tunc Sanctus Brendanus immolavit agnum immaculatum Deo et dicabat fratribus: «In altero anno hic celebravi resurrexionem Domini. Similiter ita volo et hoc anno». Ac inde profecti sunt ad insulam avium. Appropinquantibus autem ad portum destinatum ipsius insulae omnes aves cantabant quasi une voce dicentes: «Salus Deo nostro sedenti super thronum et agno». Et iterum «Dominus Deus illuxit nobis. Constituite diem solem in condensis usque ad cornu altaris». Tam vocibus quam alis resonabant diu quasi dimidium horae usque dum sanctus pater cum sua sancta familia et omnibus quae erant in navi egressus fuisset et resedisset in tentorio suo. Cumque ibi cum suis famulis celabrasset festa Paschalia praedictus jam procurator venit ad illos sicut praedixerat in die dominica in octabas Paschae portans secum omnia alimonia quae ad usum vitae humanae pertinent.
      Cum autem resedissent ad mensam ecce predicta avis resedit in prora naviculae extensis alis strepitum faciens sicut sonitum organi magni. Agnovit igitur sanctus quia volebat ei aliquid indicare. Ait namque eadem avis «Deus omnipotens et clemens praedestinavit vobis IIII loca per IIII tempora dum finiantur VII anni peregrinationis vestrae id est cenam Domini cum vestro procuratore qui praesens est omni anno. In dorso beluae Pascha celebrabitis; nobiscum festa paschalia usque in octabas Pentecosten. Apud familiam Albei nativitatem Domini celebrabitis. Post VII Vero annos antecedenbibus magnis ac diversis periclitationibus invenietis terram Repromissionis sanctorum quam quaeritis et ibi habitabitis XL diebus et postea reducet vos Deus ad terram nativitatis vestrae». Sanctus pater ut audivit prostravit se ad terram coram fratribus suis referens gratias et laudes suo salvatori.


      C a p i t u l u m   XXII

      Cum haec perfinisset venerabilis senex avis reversa est in locum suum. Porro praedictus procurator finita refectione dixit: «Deo adjuvante revertar ad vos in die adventus sancti spiritus super apostolos cum dispendiis vestris». Accepta benedictione sancti patris et omnium qui cum eo erant reversus est in locum suum. Porro venerabilis pater mansit ibidem praedictos dies. Consummatis itaque diebus festis Sanctus Brendanus fratribus suis praecepit preparare navigium et implere vascula de fonte. Ducta jam navis ad mare ecce praedictus socius cum navi onerata escis ad fratres venit. Cum haec posuisset in naviculam sancti viri osculatis omnibus reversus est unde venerat. Venerabilis autem pater cum suis sodalibus navigavit in oceanum et ferebatur per XL dies navis.


      C a p i t u l u m   XXIII

      Quadam vero die apparuit illis bestia immensae magnitudinis post illos a longe quae jactabat de naribus spumas et sulcabat undas velocissime cursu quasi ad illos devorandos. Cum hoc fratres vidissent ad Dominum clamabant dicentes: «Libera nos Domine ne nos devoret ista belua». Sanctus vero Brendanus confortabat illos dicens: «Nolite expavescere minime fidei Deus qui est semper noster defensor ipse nos liberabit de ore istius bestiae et de ceteris periculis». At vero cum appropinquasset illis antecedebant undae mirae altitudinis usque ad navim. Quare fratres magis ac magis timebant. Venerabilis quoque senex extensis manibus in caelum dixit: «Domine libera servos tuos sicut liberasti David de manu Goliae gigantis; Domine libera nos sicut liberasti Danielem de lacu leonum; Domine libera nos sicut liberasti Jonam de ventre ceti magni». His finitis tribus versibus ecce ingens belua ab occidente juxta illos transibat obviam alterius bestiae. Quae statim inivit bellum contra illam ita ut ignem emisisset ex ore suo. At vero senex fratribus suis ait: «Videte filioli magnalia Redemptoris nostri . Videte obedientiam bestiarum creatori suo. Tantum modo expectate finem rei. Nihil enim ingerit nobis haec pugna mali sed pro gloria Dei reputabitur». His dictis misera belua quae persequebatur famulos Christi interfecta est in tres partes coram illis et altera post victoriam unde venerat redibat. Altera vero die viderunt insulam procul arbustam valde et speciosam . Appropinquantibus autem eis ad illius litus atque ascendentibus de navi viderunt posteriorem partem illius beluae quae erat interfecta. Ait Sanctus Brendanus:«Ecce quae voluit nos devorare. Ipsam devorabitis quia nos expectabimus multum tempus in hac insula. Levate ergo naviculam vestram altius in terram et quaerite locum in ista insula ubi tentorium vestrum possit stare». Ipse sanctus pater predestinavit locum illis ad habitandum. Cum autem fecissent secundum preceptum viri Dei ac misissent omnia utensilia in tentorium dixit Sanctus Brendanus fratribus suis: «Accipite dispendia vestra de ista belua ut sufficiat nobis per tres menses. Hac enim nocte illud cadaver devoratum erit a bestiis». Illi vero usque ad vesperas asportabant carnes quantum eis opus erat secundum mandatum sancti patris. At vero fratres cum haec omnia perfecissent dixerunt: «Abba quomodo possumus hic vivere sine aqua?» Quibus ipse ait: «Numquid difficilius est Deo vobis tribuere aquam quam victum? Ite igitur contra meridianam plagam insulae istius et invenietis fontem lucidissimum et herbes multas ac radices et inde mihi dispendia sumite secundum mensuram». Et invenerunt omnia sicut vir Dei predestinavit. Mansit ergo ibi Sanctus Brendanus tres menses quia erat tempestas in mari et ventus fortissimus et inequalitas aeris de pluvia et grandine. Fratres vero ibant videre de illa belua. Cum autem venissent ad locum ubi cadaver erat antea nihil invenerunt nisi tantum ossa. Reversique sunt confestim ad virum Dei dicentes: «Abba sicut dixisti ita est». Quibus ille ait: «Scio filioli quia voluistis me probare si verum dixissem annon. Aliud signum dicam vobis».(Portio cuiusdam piscis hac nocte venit illuc, et cras reficiemini inde). Sequenti vero die exierunt fratres ad locu et invenarunt sicut vir Dei praedixerat. Et attulerant quantum poterant portare. Ait autem illis venerabilis pater: «Istud vero diligenter observate conditum inde habebitis necessitatem. Faciet enim Dominus serenum tempus hodie et cras et post cras et cessabit impetus maris ac fluctuum. Postea proficiscemini de loco isto».


      C a p i t u l u m   XXIV

      Transactis autem diebus praedictis precepit Sanctus Brendanus suis fratribus onerare navim et utres implere atque alia vascula herbes ac radices ad suum opus colligere quia praedictus pater postquam fuit sacerdos nihil gustavit in qua spiritus vitae esset de carne. Oneratisque omnibus in navim velisque extensis.profecti sunt contra septentrionalem plagam. Quadam vero die videntes insulam longe ab illis dixit illis Sanctus Brendanus: «Videtis illam insulam?» Aiunt illi: «Videmus». Dixitque illis: «Tres populi sunt in illa insula unus puerorum et alius juvenum tertius vero seniorum. Porro unus ex fratribus nostri illic peregrinabitur». Fratres autem interrogabant quisnam esset ex eis. Cum autem perseverassent in illa sententia, et videsset illos tristes ait: «Iste est ille frater qui permahsurus est ibi». Fuit autem praedictus frater unus ex tribus fratribus qui subsecuti sunt sanctum Brendanum de isto monasterio. De quibus praedixerat fratribus antea quando ascenderunt navim in patria sua. Appropinquabant ergo fratres ad praedictam insulam usque dum navis stetit in litore. Erat autem illa insula mirae planitiae in tantum ut illis videretur equalis mari sine arboribus aut aliquo quod a vento moveretur .Valde enim erat speciosa cooperta scaltis albis et purpureis. Ibique viderunt tren turmas sicut vir Dei praedixerat. Nam inter turmam et turmam spacium erat quasi jactus lapidis de funda et semper ibant huc atque illuc et una turma cantabat stando in uno loco dicens «Ibunt sancti de virtute in virtutem et videbunt Deum Deorum in Sion». Dum una turma perfiniebat illum versiculum altera turma stabat et incipiebat cantare carmen praedictum et ita faciebant sine cessacione. Erat autem prima turma puerorum in vestibus candidissimis et secunda in jacinctinis et tertia turma in purpureis dalmaticis. Erat autem hora quarta quando tenuerunt portum insulae. Cum autem VI venisset ceperunt cantare turmae simul dicentes: «Deus misereatur nostri» usque in finem et «Deus in adjutorium meum intende». Similiter et tercium psalmum «Credidi» et orationem ut supra. Similiter ad horam nonam alios tres psalmos: «De profundis» «Ecce quam bonum» et «lauda Jerusalem Dominum». Et cantabant ad vesperas «Te decet hymnus» «Benedic anima». Et tertium psalmum: «Laudate pueri Dominum». Et quindecim graduum cantabant sedendo. Cum autem perfinissent illum cantum statim obumbravit insulam nubes mirae claritatis sed non poterant videre quae antea viderant prae spissitudine nubis. At tamen audiebant voces canentium praedictum carmen sine intermissione usque ad vigilias matutinas, Tune ceperunt turmae cantare dicentes: «Laudate Dominum de caelis» «Cantate Domino novum(cantum)»; «Laudate Dominum in sanctis ejus». Post haec cantabant XII psalmos per ordinem psalterii. At vero dum dies illuscesceret discooperta est insula de nube et confestim cantabant VI psalmos . «Miserere mei Deus» «Deus Deus meus ad te» Et «Domine refugium» «Omnes gentes» «Deus in nomine tuo» «Dilexi quoniam» sub Alleluia. Deinde immolabant agnum immaculatum et omnes ad communionem veniebant dicentes: «Hoc sacrum corpus Domini et salvatoris sanguinem sumite vobis in vitam aeternam». Itaque finita immolatione duo ex turma juvenum portabant cophinum plenum de scaltis purpureis et miserunt in navim dicentes: «Sumite de fructu insulae virorum fortium et reddite nobis fratrem nostrum ac proficiscimini in pace.» Tunc Sanctus Brendanus vocavit praedictum fratrem ad se et ait: «Osculare fratres tuos et vade cum illis qui te invocant. Bona hora concepit te mater tua quia meruisti habitare cum tali congregatione». Osculatisque omnibus et sancto patre ait illi Sanctus Brendanus: «Fili recordare quanta benaficia proposuit tibi Deus in hoc seculo. Vade et ora pro nobis». Protinus secutus est duos juvenes ad eorum scolam. Venerabilis pater cum suis sodalibus cepit navigare. Cum autem hora nona venisset precepit suis fratribus reficere corpora de scaltis insulae virorum fortium. Cum haec dixisset vir dei accapit unam de illis. Ut autem vidit magnitudinem ejus et illam plenam esse succo admiratus est et ait: «Nunquam vidi nec legi de scaltis tantae magnitudinis». Erant enim equalis staturae in modum pilae magnae. Tunc cepit vir Dei vasculum sibi afferri expressitque unam ex illis et attulit de suo succo unam libram quam sanctus pater dividens in duodecim uncias dedit unicuique singulam unciam. Ita per XII dies fratres reficiebantur de singulis scaltis tenentes semper in ore saporem mellis.


      C a p i t u l u m   XXV

      Finitis jam aliquantis diebus sanctus pater precepit triduanum jejunium. Porro transacto triduo ecce una avis grandissima volabat a regione navis tene(n)s ramum cujusdam arboris ignotae habentem in summo bhotrum magnum mirae rubicunditatis. Quem ramum misit de ore suo in sinum sancti viri. Tunc Sanctus Brendanus vocavit fratres suos ad se et ait: «Videte et sumite prandium quod Deus misit nobis.» Erant enim uvae illius sicut poma. Quas divisit vir Dei par singulas uvas et habebant victum usque ad XII dies . Iterum vir Dei cepit predictum jejunium cum fratribus suis. Tertia namque die viderunt insulam non longe ab illis totam coopertam arboribus densissimis habentibus fructum in mensura praedictarum uvarum incredibili fertilitate ita ut omnes arbores incurvatae fuissent ad terram unius fructus uniusque coloris . Nulla erat sterilis arbor nullaque erat alterius generis in eadem insula. Tunc fratres tenuerunt portum. Vir Dei vero ascendit de navi et cepit circuire illam insulam. Erat odor illius sicut odor domus plena malis punicis . Fratres adhuc expectabant in navi donec vir Dei ad eos rediret. Interim flabat illis ventus odorem suavissimum ita ut ad odorem illius aorum conarentur animi. At venarabilis pater invenit sex fontes irriguos herbis virentibus ac diversis radicibus. Post haec reversus ad fratres suos portans secum_de primitiis insulae dixit illis: «Ascendite de navi et fingite tentorium et confortamini de fructibus terrae istius quos Dominus ostendit nobis». Ita per XL dies reficiebantur de uvis et herbis seu radicibus fontium.


      C a p i t u l u m   XXVI

      Beatus vero Brendanus atque sui dilecti post predictum tempus ascenderunt navim portantes secum de fructibus quantum poterat naevis (eorum) portare. Ascendentibus illos porro tendebatur velum in classi quo ventus direxisset. (Et) cum navigassent apparuit illis avis quae vocatur griffa a longe volans obviam illis. Cum haec vidissent fratres dicebant ad Sanctum Brendanum : «Ad devorandum nos venit illa avis». quibus ait: «Nolite timere. Deus noster adjutor est qui nos defendet etiam hac vice». Illa extendebat ungulas ad servos Dei capiendos. Ecce subito avis quae illis altera vice portavit ramum cum fructibus venit obviam griffae rapidissimo volatu quam statim voluit devorare illa. At vero defendebat se usque dum superasset ac abstulisset oculos griffae praedicta avis. Porro griffa volabat in altum ut vix fratres potuissent illam videre. At tamen interfectrix non dimissit illam donec eam interemisset. Nam cadaver ejus coram fratribus juxta navim cecidit in mare. Altera vero avis reversa est in locum suum. Sanctus vero Brendanus cum suis nautis non post multos dies viderunt insulam predictae familiae Albei. Ibique Natalem celebravit Domini cum suis fratribus. His perfinitis diebus festis venerabilis pater accepta benedictione abbatis et famulorum suorum circuibat oceanum per multum tempus nisi in predictis festivitatibus id est Paschae et Natalis Domini. Nam in illis habebat requiem in praedictis locis.


      C a p i t u l u m   XXVII

      Quodam vero tempore cum Sanctus Brendanus celebrasset sancti Petri Apostoli festivitatem in sua navi invenerunt clarum mare ita ut possent videre quidquid subtus erat. Cum autem aspexissent intus viderunt diversa genera bestiarum jacentia super arenam. Videbatur quoque illis quod potuissent manu tangere illas prae nimia claritate illius maris. Erant enim sicut jacentes greges in pascuis. Et prae multitudine tales videbantur sicut civitas in girum applicantes capita ad posteriora jacendo. Rogabant vero fratres venerabilem patrem ut celebraret cum silentio suam missam ne bestiae audissent ac levassent se ad persequendos eos. Sanctus pater subrisit atque dicebat illis: «Miror valde vestram stultitiam. Cur timetis istas bestias et non timuistis omnium bestiarum maris devoratorem et magistrum sedentes atque psallentes multis vicibus in dorso ejus? Immo et silvam scindistis carnemque coxistis . Ergo cur timetis istas? Nonne Deus omnium bestiarum est Dominus noster Jhesus Christus qui potest humiliare omnie animancia?» Cum haec dixisset cepit cantare in quantum potuit altius. Ceteri namque ex fratribus aspiciebant semper bestias. Cum autem audissent bestiae vocem canentis levaverunt se a terra et natabant in circuitu navis ita ut non potuissent fratres ultra videre in omni parte prae multitudine diversarum natantium. Tamen non appropinquabant naviculae se(d) longe lateque natabaht et ita huc atque illuc donec vir Dei finisset missam se retinebant. Post haec quasi fugiendo omnes bestiae per diversas semitas oceani a facie servi Dei natabant. Sanctus vero Brendanus per octo dies prospero vento et velis extensis vix potuit mare clarum transmeare.


      C a p i t u l u m   XXVIII

      Quadam vero die cum celebrassent missas apparuit illis columna in mare et non longe ab illis videbatur sed tamen non poterant ante tres dies appropinquare. Cum autem appropinquasset vir Dei aspiciebat summitatem illius tamen minime videre potuit prae altitudine illius. Namque altior erat aere. Porro cooperta fuit ex raro conopeo qui in tantum rarus erat ut navis posset transire par foramina illius. Ignorabant autem de qua creatura factus esset ipse conopeus. Habebat enim colorem argenti sed tamen durior illius videbatur quam marmor. Columna vero erat de cristallo clarissima. Tunc dixit Sanctus Brendanus fratribus suis: «Mittite remiges intus in navim et arborem atque vela et alii tenebunt ex vobis interim fibulas conopei». Spatium namque magnum tenebat in omnem partem predictus sagus a columna quasi unius milarii et ita extendebatur in profundum. Cum haec fecissent ait ad illos vir Dei: «Mittite navim intus per aliquod foramen ut videamus diligenter magnalia creatoris nostri». Cum autem intus intrasset huc atque illuc mare apparuit illis vitreum prae claritate ita ut omnia quae subtus erant possent videre. Nam bases columnae poterant considerare et summittatem chonopei similiter jacentem in terra. Lux solis non minor erat intus quam foris. Tunc Sanctus Brendanus mensurabat foramen unum in quatuor per chonopeos quatuor cubitis in omnem (partem).


      C a p i t u l u m   XXIX

      Igitur navigabant per totum diem juxta latus unum illius columnae et per umbram solis calorem poterant sentira ultra. Ita usque horam nonam. Ipse vir dei semper mensurabat latus unum mille quadringentis cubitis. Mensura una per quatuor latera illius columnae erat. Sic et per quatriduanum operabatur venerabilis pater inter quatuor angulos pradictae turris. Quatuor autem die invenerunt calicem de genere conopei et patenam de colore columnae erat jacentem in quadam fenestra in latere columnae contre austrum. Quae statim vascula Sanctus Brendanus apprehendit dicens: «Dominus noster Jhesus Christus ostendit hoc miraculum et ut ostendatur multis ad credendum mihique dedit ista bina munera». Statim precepit vir Dei fratribus divinum officium peragere et postea corpora reficere quia nullum taedium habebat de cibo sumere aut potu postquam viderent illam columnam.


      C a p i t u l u m   XXX

      Transacta vero illa nocte ceperunt fratres navigare contra septentrionalem plagam. Cum autem transissent quoddam foramen posuerunt arborem et vela in altum et alii tenebant ex fratribus fibulas chonopei quo usque omnia preparassent in navi. Extensis omnibus cepit prosper ventus post illos flare ita ut nihil illis opus (fuisset) navigare nisi tantum tenere funiculos et gubernaculum.

 
      C a p i t u l u m   XXXI

      Sic ferebantur per octo dies. Jam autem viderunt insulam non longe ab illis valde rostam et saxosam atque scoriosam sine arboribus et herbis plenam officinis fabrorum. Venarabilis pater ait fratribus suis: «Videte fratres; angustia est mihi de hac insula quia nolo in illam ire aut etiam sibi appropinquare. Sed ventus illuc subtrahit nos recto cursu». Ergo illis praetereuntibus parumper quantum jactus est lapidis audierunt sonitum follium sufflantium quasi tonitruum atque malleorum collisiones. His auditis venarabilis pater armavit se dominico tropheo in quattuor partes dicens: «Domine Jhesu Christe libera nos de hac insula». Finito autem sermone viri Domini ecce unus ex habitatoribus ejusdem insulae egressus est foras quasi ad aliquod opus peragendum et erat ille hispidus valde et ingens atque tenebrosus. Cum vero vidisset famulos Christi transire juxta illam insulam reversus est in suam officinam. Vir Dei iterum se armavit et ait fratribus: «Filioli tendite vela in altum et simul navigate quantotius atque fugiamus istam insulam». Citius dicto ecce predictus barbarus occurrit ad litus illis e regione portans forcipem in manibus cum massa ignea de scoreo immensae magnitudinis atque fervoris. Qui statim super famulos Christi jactavit predictam massam. Sed illis non nocuit. Transivit enim illos quasi spatium unius stadii ultra. Nam ubi cecidit in mare cepit fervere quasi ruina montis ignei fuisset ibi et ascendebat fumus de mari sicut de clibano ignis. At vero vir Dei cum transisset quasi unius miliarii ultra locum ubi cecidit massa omnes qui illa insula erant occurrerunt ad litus portantes singuli singulas massas. Alii jactabant post famulos Christi massa in mare alter super alterum jactabat suam massam semper revertentes in illorum officinas et incenderunt eas et simul apparuit quasi tota arderet illa insula sicut unus clibanus et mare estuabat sicut cacabus plenus carnibus plenus estuans quando ministratur ab igne et audiebant , par totum diem ingentem ululatum ab illa insula et etiam quando non poterant illam videre et ad aures eorum attingebat ad huc ululatus habitantium in illa atque ad nares ingens fetor. Tunc sanctus pater suos monachos confortabat dicens: «O milites Christi robaramini in fide non ficta et in armis spiritalibus quia sumus in confinibus infernorum; propter ea vigilate et agite viriliter». Altera vero die apparuit illis mons altus in oceano contra plagam septemtrionalem non longe quasi par tenues nubilas. Sed valde fumosus erat in summitate et statim rapidissimo cursu ventus traxit illas litus insulae ejusdam usque dum navis resedit non longe a terra. Erat namque ripa illius tantae altitudinis ut summitatem ejus vix potuissent videre; et coloris carbonis et mirae magnitudinisrectitudinis sicut murus. Unusquidam qui remansit ex tribus fratribus qui secuti sunt Sanctum Brendahum de sua monasterio in exilium foras de navi cepit ambulare usque ad fundamentum ripae cepitque clamare dicens: «Vae mihi perdor a vobis et non habeo potestatem venire ad vos.» Fratres confestim navim retro a terra ducebant et clamaverunt dicentes: «Miserere nobis Domine miserere nobis». At vero venerabilis pater cum suis sociis aspiciebant quomodo ducebatur infelix ille a multitudine demonum ad tormenta et quomodo incendebatur inter illos atque dicebat: «Vae tibi fili quia repperisti in vita tua meriti talem finem». Iterum arripuit illos prosper ventus ad australem plagam. Cum autem aspexissent a longe retro insulam viderunt montem discoopertum a fumo et a se spumantem flammas usque ad aethera et iterum ad se easdem flammas respirantem ita ut totus mons usque in mare unus rognus apparuisset.


      C a p i t u l u m   XXXII

      Igitur Sanctus Brendanus cum navigasset contra meridiem apparuit illis in mare quadam formula quasi hominis sedentis supra petram et velum ante illum a longe quasi mensura unius sagi pendens inter duas furcellas ferreas et sic agitabatur fluctibus sicut navicula solet quando periclitatur a turbine. Alii ex fratribus dicebant quod avis esset alii navim putabant. Vir Dei cum audisset eos inter eos conferentes talia ait: «Sinite contendere; dirigite cursum navis usque ad locum illum». Cum vero vir Dei illuc appropinquasset restiterunt inde in circuitu quasi coagulati. Et invenerunt hominem sedentem supra petram hispidum ac deformem et undae ex omni parte quando defluebant ad illum percutiebant.eum usque ad verticem et quando nudebant apparabat illa petra nuda in qua sedebat infelix ille. Pannus quoque qui ante illum pendebat aliquando percutiebat eum per oculos et frontem. Beatus Brendanus cepit interrogare illum quis esset aut pro qua culpa missus esset ibi seu quid habuisset talem penitentiam sustinere. Cui ait: «Ego sum infelicissimus Judas atque negociator pessimus; non pro meo merito habeo istum locum sed pro misericortia ineffabili Jhesu Christi. Non mihi computatur penalis iste locus sed pro indulgentia redemptoris propter honorem dominicae resurrectionis». Nam dies dominicus erat tunc.» Mihi enim videtur quando sedeo hic quasi fuissem in paradiso delitiarum propter timorem tormentorum quae futura sunt mihi in hac vespera. Nam ardeo sicut massa plumbi liquefacta in olla die ac nocte in medio montis quem vidistis. Ibi est Leviathan cum suis satellibus. Ibi fui quando deglutivit fratrem vestrum et ideo erat infernus laetus ut emissiset foras flammas ingentes et sic facit semper quando animas impiorum devorat. Meum vero refrigerium habeo hic omni die dominico a vespera usque ad vesperam et in Nativitate Domini usque (in) Theophaniam et a Pascha usque in Pentecostem et in purificatione Dei genetricis atque Assumptione. Postea et antea crucior in profundum inferni cum Herode et Pilato et Anna et Caïpha. Idcirco adjuro vos per Redemptorem mundi intercedere dignemini ad Dominum Jhesum Christum ut habeam hic potestatem esse usque ad ortum solis cras ne (me) daemones in adventu vestro crucient atque ducant ad malam hereditatem quam comparavi malo precio». Cui Sanctus Brendanus ait: «Fiat voluntas Domini. Hac nocte non eris morsus daemonum usque mane». Iterum vir Dei interrogabat illum dicens: «Quid sibi vult iste pannus?» Cui ait: «Istum pannum dedi cuidam leproso quando fui camerarius Domini. Sed tamen non fuit meus quem dedi. Nam Domini et fratrum suorum erat. Ideoque ab illo non habeo ullum refrigerium sed magis impedimentum. Nam furcas ferreas in quibus pannus pendet illas dedi sacerdotibus templi ad cacabos sustinendos. Petram in qua sedeo illam misi in fossam in publica via sub pedibus transeuntium antequam fuissem discipulus Domini». Cum autem vespera hora obumbrasset Tethin ecce innumerabilis multitudo daemonum cooperuit faciem Tethidis in circuitu vociferantium atque dicentium: «Recede vir Dei a nobis quia non possumus appropinquare ad socium nostrum usque dum ab illo recedas. Nec faciem principis nostri ausi sumus videre donec sibi reddamus suum amicum. Tu vero abstulisti nobis nostrum cursum . Noli istum hac nocte defendere». Quibus ait vir Dei: «Non ego defendo sed Dominus Jhesus Christus concessit sibi istam noctem hic esse usque mane». Cui aiunt daemones: «Quomodo invocas nomem Dei super illum cum sit ipse traditor Domini?» Quibus ait vir Dei: «Precipio vobis in nomine Domini nostri Jhesu Christi ut nihil sibi mali faciatis usque mane». Transacta itaque nocte illa cum Dei cepisset iter agere ecce infinita multitudo daemonum cooperuit faciem abyssi emitientes diras voces atque dicentes: «O vir Dei maledictus ingressus tuus atque exitus tuus quia princeps noster hac nocte flagellavit nos verberibus pessimis propter quod non presentavimus maladictum sibi captivum». Quibus ait vir Dei:«Non nobis pertinet vestra maledictio sed vobismet ipsis. Cui autem maledicitis ille est benedictus et cui benedicitis ille est maledictus». Cui daemones responderunt: «Duplices penas sustinebit in istis sex diebus infelix Judas propter quod illum defendistis in ista praeterita nocte». Quibus venerabilis pater dixit «non habetis potestatem inde neque princeps vester sed potestas Dei erit». Iterum subjunxit: «Precipio vobis in nomine Domini nostri Jhesus Christi et principi vestro ne istum extollatis amplius cruciatibus quam antea». Cui responderunt: «Numquid Dominus es omnium ut tuis sermonibus obediamus?» Quibus ait vir Dei: «Servus suus sum et quicquid in suo nomine precipiam (jude fiet) .Habeo ministerium de quibus ille mihi concedit». Et ita secuti sunt eum usque dum non poterant Judam videre. Reversi autem daemones levaverunt infelicem animam inter illos cum magno impetu et ululatu.


      C a p i t u l u m   XXXIII

      Sanctus vero Brendanus cum suis commilitonibus navigavit contra meridianam plagam glorificans Dominum in omnibus. Tertia vero die apparuit illis quaedam insula parva contra meridiem procul. Cum autem cepissent navigare acrius et appropinquassent praedictae insulae ait illis Sanctus Brendanus: «Viri fratres nolite corpora fatigare. Satis enim habetis laborem. Septem jam anni sunt postquam egressi sumus de nostra patria usque in hoc pascha quod venturum erit cito. Namque modo videbitis Paulum heremitam spiritualem in hac insula sine ullo victu corporali commorantem per LX annos. Nam XXX°( (triginta) annos antea sumpsit cibum a quadam bestia». Cum autem appropinquassent ad litus minime poterant aditum invenire prae altitudine ripae illius. Erat autem parva nimis et rotunda illa insula quasi unius stadii. De terra vero nichil habuit de super sed petra nuda in modum silicis apparuit. Quantum latitudinis et longitudinis tantum erat et altitudinis. Cum autem circuissent navigando illam insulam invenerunt portum strictum ita ut proram naviculae vix capere potuissent et ascensum difficillimum ad ascendendum, Tunc Sanctus Brendanus dixit fratribus suis: «Expectate hic donec revertamur ad vos. Non licet enim vobis transire sine viri Dei licentia qui commoratur in hoc loco». Cum autem venerabilis pater pervenisset ad summitatem illius insulae vidit duas speluncas hostium contra hostium in latere insulae contra ortum solis habentes fontem parvissimum rotundum in modum patulae surgentem de petra de quo sumebat vir Dei. Sanctus vero Brendanus cum appropinquasset ad hostium speluncae unius de altera egressus est senex foras obviam sibi dicens: «Ecce quam bonum et quam jocundum habitare fratres in unum». Cum haec dixisset precepit Sancto Brendano ut omnes fratres suos jussisset venire de navi. Osculantibus autem se invicem ac residentibus propriis nominibus singulos appellabat. At ubi audierunt fratres (admirati) sunt valde non solum de sua prophetia verum etiam de suo habitu.Erat autem coopertus totus capillis suis et barba et ceteris pilis usque ad pedes et erant candidi sicut nix prae nimia senectute. Tantum facies et oculi videbantur illius. Nihil aliud erat sibi indutum exceptis pilis qui egrediebantur de suo corpore.


      C a p i t u l u m   XXXIV

      At vero Sanctus Brendanus cum haec vidisset constritatus est intra se dicens: «Vae mihi quia porto habitum monachi et sub me constituti sunt multi sub nomine illius ordinis cum videamus in angelico statu hominem in carne adhuc sedentem illaesum a viciis corporis». Cui ait vir Dei: «O venerabilis pater quanta et qualia mirabilia ostendit tibi Deus quae nulli sanctorum patrum manifestavit. Et tu dicis in corde tuo non esse te dignum monachi portare habitum cum sis major quam monachus. Monachus namque labore manuum suarum utitur et vestitur. Deus autem de suis secretis per VII annos pascit te tum tua familia. Ego vero miser sedeo sicut avis in ista petra nudus exceptis pilis meis». Tunc Sanctus Brendanus interrogabat illum de suo adventu aut unde esset aut quanto tempore sustinuisset ibi talem vitam. Cui ille respondit:«Fui nutritus in monasterio sancti Patricii per quinquaginta annos et custodiebam cimiterium fratrum. Quadam vero die cum locum sepulturae designasset mihi meus decanus ut ibi quemdam defunctum sepelissem apparuit mihi quidam senex qui dixit mihi: «Noli frater fossam ibi facere quia alterius est». Cui dixi: «Pater quis es tu?» At ille respondit: «Cur me non cognoscitis? Nonne vester abbas sum?» Cui dixi: «Sanctus Patricius fuit meus abbas». At ille respondit: «Ego sum. Ego enim heri migravi de sasculo. Ipse vero est locus meae sepulturae. Hic facies sepulchrum fratris nostris et nulli dicas quid ego dixi tibi. Cras autem proficiscere ad litus maris et invenies navim ibi in quam intrabis quae te ducet ad locum ubi expectabis diem mortis tuae». Mane vero secundum praeceptum sancti patris veni ad predictum litus et inveni naviculam sicut praedixit ipse mihi. Cum autem ascendissem in naviculam cepi navigare per tres dies et tres noctes. Quibus transactis dimisi navim ubicumque ventus voluisset illam jactare. Porro septimo die apparuit ista petra in quam statim intravi dimissa navicula atque percussa pede meo ut iret unde venerat. Confestim vidi illam cursu velocissimo sulcatam undas per aequora ut rediret in patriam suam. Ego vero mansi hic. Circa horam nonam luter portavit mihi prandium de mari id est piscem unum in ore suo et fasciculum de sarmentis ad focum faciendum inter suos anteriores pedes ambulans super duobus posterioribus. Cum autem posuisset ante me piscem et crementa reversus est unde venerat . Ego vero accepto ferro silicem percussi fecique ignem de sarmentis et paravi mihi cibos de illo pisce. Ita per XXX° annos semper tertia die idem minister easdem escas (id est) unum piscem attulit ad tres dies. Tertiam partem piscis manducavi omni die et nihil erat sitis gratia. Sed in die dominico egrediebatur foras pauxillum aquae de ista petra et habebam unde potuissem sumere potum et vasculum meum implere ad opus manuum. Post quoque XXX° annos inveni istas duas speluncas et istum fontem. Ab ipso vivo et postea vixi per (LX) annos sine nutrimento alterius cibi nisi de hoc fonte. Nonagenarius enim sum in ista insula tringinta annos in victu piscium et sexaginta annos in pastu istius fontis. L annos fui in patria mea. Omnes anni vitae meae CXL sunt. Et hic debeo modo sicut fuit mihi promissum expectare diem judicii in ista carne. Pergite igitur ad patriam vestram et vobiscum asportate vascula plena de isto fonte. Necesse enim erit vobis quia adhuc restat iter vestrum per XL dies (id est) usque in sabbatum Paschae. Celebrabitis vero Sabbatum Sanctum Paschae ubi celebrastis per sex annos et postea accepta benedictione procuratoris vestri proficiscemini ad terram repromissionis sanctorum et ibi manebitis XL dies et post haec Deus patrum vestrorum ducet vos sanos atque incolumes in terram nativitatis vestrae».


      C a p i t u l u m   XXXV

      Igitur Sanctus Brendanus cum suis fratribus accepta viri Dei benedictione ceperunt navigare contra meridiem per totum XL (quadragesime) tempus et ferebatur huc atque illuc illorum navicula et erat illis tantum cibus aqua quam acceperunt ab insula viri Dei per triduum reficiendo sine ulla esurie et siti permanentes laeti omnes . Tunc sicut praedixerat vir Dei venerunt ad insulam procuratoris in Sabbato Sancto. Ut pervenerunt ad portum occurit illis obviam cum gaudio magno omnesque de navi levavit propriis brachiis. Peracto divino officio diei sancti apposuit coram eis cenam. Facto, jam vespere ascenderunt naviculam et idem vir cum illis. Cum autem navigassent invenerunt statim beluam in solito loco et ibi laudes Deo cantaverunt tota nocte et missas mane. Finita jam missa cepit Jasconius ire in viam suam et omnes fratres qui cum Sancto Brendano erant ceperunt clamare ad Dominumdicentes: «Exaudi nos Deus salutaris noster spes omnium finium terrae et in mari longe».


      C a p i t u l u m   XXXVI

      Sanctus Brendanus confortabat suos fratres dicens: «Nolite formidare. Nihil enim vobis erit mali sed adjutorium imminet itineris». Recto cursu belua pervenit usque ad litus insulae avium. Ibique demorati sunt usque ad octabas Pentecosten. Transacto jam tempore solemnitatum procurator qui cum illis erat dixit sancto Brendano: «Ascendite in naviculam et implete utres ex isto fonte. Ero namque socius itineris vestri ista vice atque ductor. Sine me non poteritis invenire terram Repromissionis sanctorum». Ascendentibus autem navim omnes quae in illa insula erant quasi una voce dicebant: «Prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum». Sanctus Brendanus et qui cum illo erant nevigaverunt ad insulam procuratoris et ipse cum illis ibique sumpserunt dispendia XL dierum. Erat autem navigium illorum contra orientalem plagam XL dierum. Porro ipse procurator illorum antecedebat illos . Transactis vero diebus XL vespere imminente cepit eos caligo grandis ita ut vix alter alterum potuisset videre. Procurator autem ait Sancto Brendano:«Scitis quae est ista caligo?» Sanctus Brendanus ait: «Quae est?» Tunc ait ille «Ista caligo circuit illam insulam quam queritis per septem annos». Post spacium unius horae iterum circumfulsit eos lux ingens et navis stetit ad litus. Porro ascendentibus de navi viderunt terram speciosam ac plenam arboribus pomiferis sicut in tempore autumnali. Cum autem circuissent illam terram nulla affuit illis nox.


      C a p i t u l u m   XXXVII

      Accipiebant tantum de pomis et de fontibus bibebant. Et ita per XL dies perlustrabant terram et non poterant invenire (finem illius). Quadam vero die invenerunt flumen magnum vergentem per medium insulae. Tunc Sanctus Brendanus conversus fratribus suis ait: «Istud flumen non possumus transire et ignoramus magnitudinem illius terrae». Cum haec intra se voluissent statim juvenis occurit obviam illis osculans eos cum magna laetitia et singulos nominatim appellabat atque dicebat: «Beati qui habitant in domo t(ua) in s(aeculum) s(aeculi) l(audabunt)te». Cum haec dixisset ait ad Sanctum Brendanum: «Ecce terra quam quesisti per multum tempus. Ideo statim non potuisti invenire quia Deus voluit tibi ostendere diversa sua secreta in oceano magno. Revertere itaque ad terram nativitatis tuae portans tecum de fructibus istius insulae et de gemmis quantum potest tua navicula capere. Appropinquant enim dies peregrinationis tuae ut dormias cum patribus tuis. Post multa vero curricula annorum declarabitur ista terra successoribus vestris quando Christianorum supervenerit persecutio. Istud flumen quod videtis dividit istam insulam. Sicut modo apparet vobis matura fructibus ita omni tempore permanet sine ulla unbra mortis. Lux enim illius Christus est». Tunc vero acceptis de fructibus terrae et omnibus generibus gemmarum dimissoque benedicto procuratore et juvene Sanctus Brendanus cum suis fratribus naviculam ascendit et cepit navigare per medium caliginis. Cum autem pertransissent venerunt ad insulam quae vocatur Deliciarum. Ibique trium dierum hospicium peregerunt atque accepta benedictione Sanctus Brendanus recto itinere ad locum suum reversus est.


      C a p i t u l u m   XXXVIII

      Fratres autem illum gratulatissime susceperunt glorificantes Deum qui tam amabilis illos noluit (patris) aspectibus deprivari cujus absentia tam diu fuerant orbati. Tunc beatus vir praedictus caritati eorum congratulans narravit omnia quae accidissent et recordatus est in via et quanta ei Dominus dignatus est miraculorum ostendere portenta. Postremo etiam velocitatem obitus illius certa attestatione notavit secundum juvenis praedictum et terram repromissionis sanctorum. Quod etiam rei probavit eventus quia cunctis post se bene dispositis parvo interjacente temporis intervallo sacramentis munitus divinis inter manus discipulorum gloriose migravit ad Dominum cui est honor et gloria in saecula saeculorum.

      Amen.