B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Hrotsvitha Gandeshemensis
Liber primus
     
   


C a r m i n a
L i b e l l u m   p r i m u m


D e   a s c e n s i o n e   d o m i n i

___________________________________________________




Hanc narrationem Iohannes episcopus
a graeco in latinum transtulit


Postquam corporeo Christus velamine tectus
temporis implevit spatium sacri venerandum,
quod cum terrigenis mansit dignanter homullis,
qui solus maculis potuit sine vivere cunctis,
5
ut per se mundo demonstraret redimendo
gaudia perpetuae quondam male perdita vitae,
postque triumphalem sanctamque, piam quoque, mortem,
quam nostri causa patienter pertulit ergo,
dum victor magno fregit luctamine tela
10
humani generis saevissima fortiter hostis,
sanguinis et pretium proprii gratis dedit amplum,
pro nobis animam deponens in cruce caram,
necnon gloriola surgentis rite peracta
atque quater denis diei spatiis replicatis,
15
in quis, discipulis apparens sedulo caris,
esse sua nostram monstrat cum morte peremptam
nec mortis vinclis se posse tenerier artis,
qui solus culpae fuerat sine sordibus Adae,
postremo caris isdem monstratur amicis,
20
montis oliviferi praecelso vertice quidni
astans, astrigeram mox ascensurus ad aulam,
affaturque suos cum tali voce ministros:

«ut pater in mundum me promisit sibi carum,
sic ego mitto meos dilectos vosmet amicos.
25
at vos, in gentes citius cunctas abeuntes,
illas perpetuae vitae mandata docete,
credentes sacra purgantes ocius unda
in patris et nati pariter quoque flaminis almi
nomine, quo veteris deponant crimina sordis;
30
et virtute mea varios depellite morbos,
necnon. imperio praedones cogite vestro
saevos, obsessum linquant ut pectoris antrum,
illis praedulcem servantes mentis amorem,
laedere vos odiis qui temptant semper amaris.
35
ex hoc percerte possunt praenoscere cunctae
gentes, discipulos vos esse satis mihi caros,
si colitis vestros puris animis inimicos.
finetenus memores persistite scilicet omnes,
quae vestri causa passus fuerim sine culpa.
40
nonne meam faciem Cherubin non cernere talem
possunt in regno, qualis nitet ergo, paterno?
Iudaei spurcis hanc sed petiere salivis
maxillisque meis alapas tribuere malignas
atque manus clavis ligno fixere cruentis,
45
de limo pulchrum quis plasmavi protoplastum,
cum quibus et caelos extendi denique celsos,
(nam si respicio terram, pavitat tremefacta,
nec mis terroris potis est vim ferre potentis);
et praecedentes, acriter caput atque moventes,
50
me male Iudaei deridebant scelerosi.
hacc cum dampnandis paterer patienter ab illis,
ipsos vindicta volui non perdere iusta,
sed, crucis in ligno mortem gratis patiendo,
oravi patrem clementius omnipotentem
55
illis continuo dimittere crimina tanta,
suadens exemplo tali, quae sunt facienda
ut mea caelestis fieret doctrina fidelis
et ne quis fictis auderet dicere verbis:
«ecce, quod ipse pati respuit, nos ferre suasit,
60
et, quod non fecit, faciendos nos fore dixit.»
sponte prior mortis subii discrimina tristis,
ceu pastor verus, cordis bonitate fidelis,
pro propriis animam ponens ovibus pie caram;
necnon complevi multum pietate fideli
65
omnia, quae vates de me dixere priores.
at nunc ascendo, cinctus virtute paterna,
ad patrem victor summum super aethra locatum.
sed non turbari cordis rogitabo fidelis
vestri secretum, quia non vos forte relinquam
70
ceu desolatos in mundo namque pupillos:
sacri gratiolam vobis sed flaminis almam
emittam citius, quae vos verum docet intus;
insuper ipse dies vobiscum scilicet omnes
finetenus maneo mundi per tempora cuncta.»

75
haec ubi dicta dedit, conversus denique dixit
ad matrem propriam mansueta voce Mariam:
«nec contristeris, rogito, virguncula casta,
cum me praecelsos videas ascendere caelos,
te quia praeclaram mundi non linquo lucernam
80
atque meum sanctum migrans non desero templum
nec incorruptam vitae dimitto coronam,
inveni solam prae cunctis te quia castam
condignamque meum corpus generasse sacratum.
certe de mundo cum te discedere mando,
85
ad te caelicolas non solum mitto catervas,
ipse sed adveniens animam sumam benedictam
multum sole quidem rutilanti splendidiorem,
necnon angelicis deductam suaviter hymnis
ocius astrigeram ponam veneranter in aulam.
90
at nunc Iohannem tecum remanere fidelem
impero, qui gemmis fulget bene virginitatis,
ut tua vita magis praefulgeat inclyta, castis
saepius obsequiis circumdata virginitatis.»

ilicet angelicus dicentem talia coetus
95
ipsum dulcisonis laudans circumdedit hymnis,
et mons contegitur subito cum nube sereno.
conveniunt illic veterum cunei quoque vatum,
inter quos medius David rex psallere doctus
cantans in cytharis hortatur talibus orsis:
100
«natum caelestis solium petiisse parentis,
exaltare super caelos, fortis deus, altos,
atque super totam mundi tua gloria terram.»
scilicet angelicis suadens ait ista catervis:
«exaltate deum modulato carmine nostrum,
105
orantes in monte suo crebra prece sancto,
iste deus dominus noster constat quia sanctus.»

et Christus Iesus vultu ridente reversus
discipulis iterum verbis dicebat amicis:
«pax vobis, fratres, semper mihi rite fideles
110
velle meum qui fecistis necnon faciatis;
ecce meam stabilem vobis do denique pacem,
ac vobis ipsam pacem dimitto perennem.»
haec ait, et citius, propria virtute levatus,
ascendit diri victor super aethera loeti,
115
obsequio nubis circumsaeptus rutilantis.
quem sursum fixis cum respexisset ocellis
plebs doctrix fidei claustris caeli patefactis
pergentem sursum, cunctis famulantibus astris,
mox duo nempe viri, stellato cardine lapsi,
120
astiterant illis, induti vestibus albis;
qui satis angelicis dixerunt talia verbis:
«dicite, posco, viri, cur suspicitis, Galilaei,
vultibus attonitis stantes oculisque supinis?
hic certe Iesus, vobis mirantibus unus
125
assumptus caelos qui transcendit super altos,
hac veniet iudex forma, qua pergit ad aethra.»

tunc David, Christum cernens super aethra levatum,
commovit cytharam divina laude repletam,
haec et laetitia <cantavit> congrue magna:
130
«ascendit deus in iubilo magnus super astra
necnon in tubae dominus clangore sacratae.»

post haec intonuit solio vox patris ab alto,
dicens ad proprium divino famine natum:
«tu meus es carus percerte filius unus,
135
semper iure mihi qui multum complacuisti,
tu sine principio verbum patris quoque verum,
et mea de caelo solus sapientia vera.
at nunc in dextra victor requiesce paterna
gaudens, usque tuos ponam cunctos inimicos
140
sanctorum per saecla pedum tibi rite scabellum.»

postquam naturam iam de busto redivivam
humanam solio Christus patris intulit alto,
omnes angelicae submissa voce catervae
laudabant ipsum, qui regnaturus in aevum
145
mortem devicit moriens mundumque redemit,
ut regnare suos faceret per saecula servos.

haec quicumque legat, miseranti pectore dicat:
«rex pie, Hrotsvithae parcens miserere misellae
et fac divinis persistere caelitus odis
150
hanc, quae laudando cecinit tua facta stupenda.»