| |
|
-
- C a r m i n a
L i b e l l u m p r i m u m
D e d i c a t i o
- ___________________________________________________
- Salve, regalis proles clarissima stirpis,
Gerbirg, illustris moribus et studiis.
accipe fronticula, dominatrix alma, serena,
quae tibi purganda offero carminula,
- 5
- eius et incultos dignanter dirige stichos,
quam doctrina tua instruit egregia;
et, cum sis certe vario lassata labore,
ludens dignare hos modulos legere,
hanc quoque sordidolam tempta purgare camenam
- 10
- ac fulcire tui flore magisterii,
quo laudem dominae studium supportet alumnae
doctricique piae carmina discipulae.
|
|