B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Hrotsvitha Gandeshemensis
Liber secundus
     
   


O p e r a   d r a m a t i c a

D u l c i t i u s

___________________________________________________


[ P e r i o c h a ]

Passio sanctarum virginum Agapis Chioniae et Hirenae quas sub nocturno silentio Dulcitius praeses clam adiit, | cupiens earum amplexibus saturari; sed, mox ut intravit, | mente captus ollas et sartagines pro virginibus amplectendo osculabatur, | donec facies et vestes horribili nigredine inficiebantur. | deinde Sisinnio comiti iussu perpuniendas virgines cessit; qui, etiam miris modis illusus, tandem Agapem et Chioniam concremari | et Hirenam iussit perfodi. |


[ P e r s o n a e ]

Diocletianus.
Agapes.
Chionia.
Hirena.
Dulcitius.
Sisinnius.
Milites.
Coniunx Dulcitii.
Ostiarii.


[ S c a e n a   I ]

Diocletianus:
parentelae claritas ingenuitatis | vestrumque serenitas pulchritudinis | exigit, vos nuptiali lege primis in palatio copulari, | quod nostri iussio annuerit fieri, | si Christum negare | nostrisque diis sacrificia velitis ferre. |
Agapes:
esto securus curarum, | nec te gravet nostrum praeparatio nuptiarum, | quia nec ad negationem confitendi nominis, | nec ad corruptionem integritatis | ullis rebus | compelli poterimus. |
Diocletianus:
quid sibi vult ista, quae vos agitat, fatuitas?
Agapes:
quod signum fatuitatis | nobis inesse deprehendis? |
Diocletianus:
evidens magnumque. |
Agapes:
in quo?
Diocletianus:
in hoc praecipue, | quod, relicta.vetustae. observantia religionis, | inutilem christianae novitatem sequimini superstitionis. |
Agapes:
temere calumpniaris | statum dei omnipotentis. | periculum -
Diocletianus:
cuius?
Agapes:
tui reique publicae, quam gubernas.
Diocletianus:
ista insanit; amoveatur!
Chionia.
mea germana non insanit, | sed tui stultitiam iuste reprehendit. |
Diocletianus:
ista dementius bachatur; | unde nostris conspectibus aeque subtrahatur, | et tertia discutiatur. |
Hirena:
tertiam rebellem | tibique penitus probabis renitentem. |
Diocletianus:
Hirena, cum sis minor aetate, | fito maior dignitate. |
Hirena:
ostende, quaeso, | quo pacto! |
Diocletianus:
flecte cervicem diis | et esto sororibus exemplum correctionis | et causa liberationis. |
Hirena:
conquiniscant idolis, | qui velint incurrere iram celsitonantis! | ego quidem caput regali unguento delibutum non dehonestabo | pedibus simulachrorum submittendo. |
Diocletianus:
cultura deorum non adducit inhonestatem, | sed praecipuum honorem. |
Hirena:
et quae inhonestas turpior, | quae turpitudo maior, | quam ut servus | veneretur ut dominus? |
Diocletianus:
non suadeo tibi venerari servos, | sed dominos principumque deos. |
Hirena:
nonne is est cuiusvis servus, | qui ab artifice pretio comparatur ut empticius? |
Diocletianus:
huius praesumptio verbositatis | tollenda est suppliciis. |
Hirena:
hoc optamus, hoc amplectimur, | ut pro Christi amore suppliciis laceremur. |
Diocletianus:
istae contumaces | nostrisque decretis contraluctantes | catenis inretiantur | et ad examen Dulcitii praesidis sub carcerali squalore serventur. |


[ S c a e n a   I I ]

Dulcitius:
producite, | milites, producite, | quas tenetis in carcere! |
Milites:
ecce, quas vocasti!
Dulcitius:
papae! quam pulchrae, | quam venustae, | quam egregiae puellulae! |
milites.
perfecte decorae. |
Dulcitius.
captus sum illarum specie. |
Milites:
credibile. |
Dulcitius:
exaestuo illas ad mei amorem trahere. |
milites.
diffidimus te praevalere. |
Dulcitius.
quare? |
Milites:
quia stabiles fide. |
Dulcitius:
quid, si suadeam blandimentis? |
Milites:
contempnunt. |
Dulcitius:
quid, si terream suppliciis? |
Milites:
parvi pendunt. |
Dulcitius:
et quid fiet?
milites.
praecogita.
Dulcitius:
ponite illas in custodiam | in interiorem officinae aedem, | in cuius proaulio ministrorum servantur vasa.
Milites:
ut quid eo loci? |
Dulcitius:
quo a me saepiuscule possint visitari. |
Milites:
ut iubes.


[ S c a e n a   I I I ]

Dulcitius:
quid agant captivae | sub hoc noctis tempore?
Milites:
vacant hymnis. |
Dulcitius:
accedamus propius. |
Milites:
tinnulae sonitum vocis | a longe audiemus. |
Dulcitius:
observate pro foribus cum lucernis, | ego autem intrabo | et vel optatis amplexibus me saturabo. |
Milites:
intra, praestolabimur.


[ S c a e n a   I V ]

Agapes.
quid strepat pro foribus?
Hirena:
infelix Dulcitius ingreditur. |
Chionia:
deus nos tueatur! |
Agapes.
amen.
Chionia:
quid sibi vult collisio ollarum, | caccaborum et sartaginum? |
Hirena:
lustrabo. | accedite, | quaeso, | per rimulas perspicite! |
Agapes.
quid est?
Hirena:
ecce, iste stultus, | mente alienatus, | aestimat se nostris uti amplexibus. |
Agapes.
quid facit?
Hirena:
nunc ollas molli fovet gremio, nunc sartagines et caccabos amplectitur, mitia libans oscula.
Chionia:
ridiculum.
Hirena:
nam facies, manus ac vestimenta | adeo sordidata, | adeo coinquinata, | ut nigredo, quae inhaesit, | similitudinem Aethiopis exprimit. |
Agapes.
decet, ut talis appareat corpore, | qualis a diabolo possidetur in mente. |
Hirena:
en, parat regredi. intendamus, quid illo egrediente agant milites | pro foribus expectantes. |


[ S c a e n a   V ]

Milites:
quis hic egreditur? daemoniacus. | vel magis ipse diabolus. | fugiamus! |
Dulcitius:
milites, quo fugitis ? state, | expectate; | ducite me | cum lucernis ad cubile. |
Milites:
vox senioris nostri, | sed imago diaboli. | non subsistamus, | sed fugam maturemus: | fantasma vult nos pessumdare.
Dulcitius:
ad palatium ibo | et, quam abiectionem patior, principibus vulgabo. |


[ S c a e n a   V I ]

Dulcitius:
hostiarii, introducite me in palatium, | quia ad imperatorem habeo secretum. |
Ostiarii:
quid hoc vile ac detestabile monstrum, | scissis et nigellis panniculis obsitum? | pugnis tundamus, | de gradu praecipitemus, | nec ultra huc detur liber accessus. |
Dulcitius:
vae, vae! quid contigit? | nonne splendidissimis vestibus indutus | totoque corpore videor nitidus? | et quicumque me aspicit, | velut horribile monstrum fastidit! | ad coniugem revertar, | quo ab illa, quid actum sit, experiar. | en, solutis crinibus egreditur, | omnisque domus lacrimis prosequitur! |


[ S c a e n a   V I I ]

Coniunx:
heu, heu! mi senior Dulciti, quid pateris? | non es sanae mentis. factus es in derisum christicolis. |
Dulcitius:
nunc tandem sentio, me illusum illarum maleficiis. |
Coniunx:
hoc me vehementer confudit, | hoc praecipue contristavit, | quod, quid patiebaris, ignorasti.
Dulcitius:
mando, ut lascivae | praesententur puellae | et abstractis vestibus publice denudentur, | quo versa vice, quid nostra possint ludibria, experiantur. |


[ S c a e n a   V I I I ]

Milites:
frustra sudamus, | in vanum laboramus: | ecce, vestimenta | virgineis corporibus inhaerent velut coria; | sed et ipse, qui nos ad expoliandum urgebat, praeses stertit sedendo | nec ullatenus excitari potest a somno. | ad imperatorem adeamus | ipsique <seriem> rerum, quae geruntur, propalemus. |


[ S c a e n a   I X ]

Diocletianus.
dolet nimium, | quod praesidem Dulcitium | audio adeo illusum, | adeo exprobratum, | adeo calumniatum. | sed, ne viles mulierculae | iactant se impune nostris diis deorumque cultoribus illudere, | Sisinnium comitem dirigam | ad ultionem exercendam. |

[ S c a e n a   X ]

Sisinnius:
o milites, ubi sunt lascivae, | quae torqueri debent, puellae? |
Milites:
affliguntur in carcere. |
Sisinnius:
Hirenam reservate | et reliquas producite. |
Milites:
cur unam excipis!
Sisinnius:
parcens infantiae. forte facilius convertetur, | si sororum praesentia non terrebitur. |
milites
ita. praesto sunt, quas iussisti.
Sisinnius:
praebete assensum, Agapes et Chionia, meis consiliis. |
Agapes.
si praebebimus. |
Sisinnius:
ferte libamina diis. |
Agapes.
vero et aeterno patri eiusque coaeterno filio | sanctoque amborum paraclyto | sacrificium laudis sine intermissione libamus. |
Sisinnius:
hoc vobis non suadeo, | sed poenis prohibeo. |
Agapes.
non prohibebis, | nec umquam sacrificabimus daemoniis. |
Sisinnius:
deponite | duritiam cordis et sacrificate. | sin autem: faciam vos interfectum iri | iuxta praeccptum imperatoris Diocletiani. |
Chionia:
decet, ut in nostri necem obtemperes iussis tui imperatoris, | cuius nos decreta contempnere noscis; | si autem parcendo moram feceris, | aequum est, ut tu interficiaris. |
Sisinnius:
non tardetis, | milites, non tardetis; | capite blasphemas has | et in ignem proicite vivas! |
Milites:
instemus construendis rogis | et tradamus illas bachantibus flammis, | quo finem demus conviciis. |
Agapes.
non tibi, domine, non tibi haec potentia insolita. ut ignis vim virtutis suae obliviscatur, tibi obtemperando. sed taedet nos morarum; | ideo rogamus solvi retinacula animarum, | quo extinctis corporibus | tecum plaudant in aethre nostri spiritus. |
Milites:
o novum, | o stupendum miraculum ! | ecce, animae egressae sunt corpora, | et nulla laesionis repperiuntur vestigia, | sed nec capilli, nec vestimenta | ab igne sunt ambusta, | quo minus corpora.
Sisinnius:
proferte Hirenam. |


[ S c a e n a   X I ]

Milites:
eccam. |
Sisinnius:
pertimesce, Hirena, necem sororum | et cave perire exemplo illarum. |
Hirena:
opto exemplum earum moriendo sequi, | quo merear cum his aeternaliter laetari. |
Sisinnius:
cede, cede meae suasioni. |
Hirena:
haut cedam facinus suadenti. |
Sisinnius:
si non cesseris, non citum | tibi praestabo exitum, | sed differam et nova in dies supplicia multiplicabo.
Hirena:
quanto acrius torqueor, | tanto gloriosius exaltabor. |
Sisinnius:
supplicia non metuis? | admovebo, quod horrescis. |
Hirena:
quicquid irrogabis adversi, | evadam iuvamine Christi. |
Sisinnius:
faciam te ad lupanar duci | corpusque tuum turpiter coinquinari. |
Hirena:
melius est, ut corpus quibuscumque iniuriis maculetur, | quam anima idolis polluatur. |
Sisinnius:
si socia eris meretricum, | non poteris polluta intra contubernium | computari virginum. |
Hirena:
voluptas parit poenam, | necessitas autem coronam; | nec dicitur reatus, | nisi quod consentit animus. |
Sisinnius:
frustra parcebam, frustra miserebar huius infantiae.
Milites:
praescivimus; | nullatenus | ad deorum culturam potest flecti, | nec terrore umquam potest frangi. |
Sisinnius:
non ultra parcam.
Milites:
rectum.
Sisinnius:
capite illam sine miseratione | et, trahentes cum crudelitate, | ducite ad lupanar sine honore.
Hirena:
non perducent.
Sisinnius:
quis prohibere poterit? |
Hirena:
qui mundum sui providentia regit. |
Sisinnius:
probabo. |
Hirena:
ac citius libito. |
Sisinnius:
ne terreamini, milites, fallacibus huius blasphemae praesagiis.
Milites:
non terremur, | sed tuis praeceptis parere nitimur. |


[ S c a e n a   X I I ]

Sisinnius:
qui sunt hi, qui nos invadunt? quam similes sunt militibus, | quibus Hirenam tradidimus! | ipsi sunt. - cur tam cito revertimini? | quo tenditis tam anheli? |
Milites:
te ipsum quaerimus. |
Sisinnius:
ubi est, quam traxistis?
Milites:
in supercilio montis. |
Sisinnius:
cuius?
Milites:
proximi.
Sisinnius:
o insensati et hebetes | totiusque rationis incapaces. |
Milites:
cur causaris? | cur voce et vultu nobis minaris? |
Sisinnius:
di vos perdant!
Milites:
quid in te commisimus? | quam tibi iniuriam fecimus? | quae tua iussa transgressi sumus? |
Sisinnius:
nonne praecepi, ut rebellem deorum ad turpitudinis locum traheretis? |
Milites:
praecepisti, nosque tuis praeceptis | operam dedimus implendis, | sed supervenere duo ignoti iuvenes, asserentes se ad hoc ex te missos, ut Hirenam ad cacumen montis producerent.
Sisinnius:
ignorabam.
Milites:
agnoscimus.
Sisinnius:
quales fuerunt?
Milites:
amictu splendidi, | vultu admodum reverendi. |
Sisinnius:
num sequebamini illos?
Milites:
sequebamur.
Sisinnius:
quid fecerunt? |
Milites:
a dextra laevaque Hirenae se locaverunt | et nos huc direxerunt, | quo te exitus rei non lateret.
Sisinnius:
restat, ut ascenso equo pergam | et, qui fuerint, qui nos tam libere illuserunt, perquiram. |
Milites:
properemus pariter.


[ S c a e n a   X I I I ]

Sisinnius:
hem! ignoro, quid agam; pessumdatus sum maleficiis christicolarum: en, montem circumeo; et, semitam aliquoties repperiens, nec ascensum comprehendere | nec reditum queo repetere. |
Milites:
miris modis omnes illudimur | nimiaque lassitudine fatigamur; et si insanum caput diutius vivere sustines, | te ipsum et nos perdes. |
Sisinnius:
quisquis es meorum, | strenue extende arcum, | iace sagittam, | perfode hanc maleficam. |
Milites:
decet.
Hirena:
infelix, erubesce, | Sisinni, erubesce, | teque turpiter victum ingemisce, | quia tenellae infantiam virgunculae | absque armorum apparatu nequivisti superare. |
Sisinnius:
quicquid dedecoris accedit, levius tolero, | quia te morituram haut dubito. |
Hirena:
hinc mihi quam maxime gaudendum, | tibi vero dolendum, | quia pro tui severitate malignitatis | in tartara dampnaberis; | ego autem, martyrii palmam | virginitatisque receptura coronam, | intrabo aethereum | aeterni regis thalamum; | cui est honor et gloria | in saecula. |