B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Hrotsvitha Gandeshemensis
Liber secundus
     
   


O p e r a   d r a m a t i c a

E p i s t o l a   e i u s d e m   a d   q u o s d a m
s a p i e n t e s   h u i u s   l i b r i   f a u t o r e s


___________________________________________________


Plene sciis | et bene moratis | nec alieno profectui invidentibus, | sed, ut decet vere sapientes, congratulantibus, | Hrotsvit nesciola | nullaque probitate idonea | praesens valere | et perpes gaudere. |

Vestrae igitur laudandae humilitatis magnitudinem | satis admirari nequeo | magnificaeque circa mei vilitatem benignitatis atque dilectionis plenitudinem | condignarum | recompensatione gratiarum | remetiri non sufficio, | quia, cum philosophicis adprime studiis enutriti | et scientia longe excellentius sitis perfecti, | mei opusculum vilis mulierculae | vestra admiratione dignum duxistis | et largitorem in me operantis gratiae | fraterno affectu gratulantes laudastis, | arbitrantes mihi inesse aliquantulam scientiam artium, | quarum subtilitas longe praeterit mei muliebre ingenium. | denique rusticitatem meae dictatiunculae | hactenus vix audebam paucis | ac solummodo familiaribus meis | ostendere; | unde paene opera cessavit dictandi | ultra aliquid huiusmodi, | quia, sicut pauci fuere, qui me prodente perspicerent, | ita non multi, qui vel quid corrigendum inesset enuclearent, | vel ad audendum aliquid huic simile provocarent. |

At nunc, quia trium testimonium | constat esse verum, | vestris | corroborata sententiis | fiducialius praesumo et componendis operam dare, | si quando deus annuerit posse, | et quorumcumque sapientium examen subire. | inter haec diversis affectibus, gaudio videlicet et metu, in diversum trahor; deum namque, cuius solummodo gratia sum id quod sum, in me laudari cordetenus gaudeo; | sed maior, quam sim, videri timeo, | quia utrumque nefas esse non ambigo, | et gratuitum dei donum negare, | et non acceptum accepisse simulare. |

Unde non denego praestante gratia creatoris per dynamin me artes scire, | quia sum animal capax disciplinae, | sed per energiam fateor omnino nescire. | perspicax quoque ingenium divinitus mihi collatum esse agnosco, sed magistrorum cessante diligentia incultum | et propriae pigritia inertiae torpet neglectum. | quapropter, ne in me donum dei | annullaretur ob neglegentiam mei, | si qua forte fila vel etiam floccos de panniculis, | a veste philosophiae abruptis, | evellere quivi, | praefato opusculo inserere curavi, | quo vilitas meae inscientiae intermixtione nobilioris materiae illustraretur | et largitor ingenii | tanto amplius in me iure laudaretur, | quanto muliebris sensus tardior esse creditur. |

Haec mea in dictando intentio, | haec sola mei sudoris est causa; | neque simulando | me nescita scire iacto, | sed, quantum ad me, tantum scio, quod nescio. |

Quia enim attactu vestri favoris atque petitionis harundineo more inclinata libellum, quem tali intentione disposui, | sed usque huc pro sui vilitate occultare quam in palam proferre malui, | vobis perscrutandum tradidi, | decet, ut non minoris diligentia sollicitudinis | eum emendando investigetis, | quam proprii seriem laboris. | et sic tandem ad normam rectitudinis reformatum mihi remittite, | quo, vestri magisterio praemonstrante, | in quibus maxime peccassem, possim agnoscere. |