BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Anselmus Cantuariensis

1033 -1109

 

Cur deus homo

 

1094-98

 

_________________________________________________________

 

 

 

LIBER PRIMUM

 

Capitulum I

Quaestio de qua

totum opus pendet.

 

Saepe et studiosissime a multis rogatus sum et verbis et litteris, quatenus cuiusdam de fide nostra quaestionis rationes, quas soleo respondere quaerentibus, memoriae scribendo commendem. Dicunt enim eas sibi placere et arbitrantur satisfacere. Quod petunt, non ut per rationem ad fidem accedant, sed ut eorum quae credunt intellectu et contemplatione delectentur, et ut sint, quantum possunt, «parati semper ad satisfactionem omni poscenti se rationem de ea quae in nobis est spe» (1 Petr. 3,15). Quam quaestionem solent et infideles nobis simplicitatem Christianam quasi fatuam deridentes obicere, et fideles multi in corde versare: qua scilicet ratione vel necessitate deus homo factus sit, et morte sua, sicut credimus et confitemur, mundo vitam reddiderit, cum hoc aut per aliam personam, sive angelicam sive humanam, aut sola voluntate facere potuerit. De qua quaestione non solum litterati sed etiam illitterati multi quaerunt et rationem eius desiderant. Quoniam ergo de hac multi tractari postulant, et licet in quaerendo valde videatur difficilis, in solvendo tamen omnibus est intelligibilis et propter utilitatem et rationis pulchritudinem amabilis: quamvis a sanctis patribus inde quod sufficere debeat dictum sit, tamen de illa curabo quod deus mihi dignabitur aperire, petentibus ostendere. Et quoniam ea quae per interrogationem et responsionem investigantur, multis et maxime tardioribus ingeniis magis patent et ideo plus placent, unum ex illis qui hoc flagitant, qui inter alios instantius ad hoc me sollicitat, accipiam mecum disputantem, ut Boso quaerat et Anselmus respondeat hoc modo.

Boso:

Sicut rectus ordo exigit ut profunda Christianae fidei prius credamus, quam ea praesumamus ratione discutere, ita negligentia mihi videtur, si, postquam confirmati sumus in fide, non studemus quod credimus intelligere. Quapropter quoniam gratia dei praeveniente fidem nostrae redemptionis sic puto me tenere, ut etiam si nulla possum quod credo ratione comprehendere, nihil tamen sit quod ab eius firmitate me valeat evellere, a te peto mihi aperiri quod, ut scis, plures mecum petunt: qua necessitate scilicet et ratione deus, cum sit omnipotens, humilitatem et infirmitatem humanae naturae pro eius restauratione assumpserit.

Anselmus:

Quod quaeris a me supra me est, et idcirco «altiora» me (Eccli. 3,22) tractare timeo, ne forte cum putaverit aut etiam viderit aliquis me non sibi satisfacere, plus existimet rei veritatem mihi deficere, quam intellectum meum ad eam capiendam non sufficere.

Boso:

Non hoc tantum timere debes quantum et reminisci quia saepe contingit in colloquendo de aliqua quaestione, ut deus aperiat quod prius latebat; et sperare de gratia dei quia, si ea quae «gratis accepisti» (Mat. 10,8) libenter impertiris, altiora ad quae nondum attigisti mereberis accipere.

Anselmus:

Est et aliud propter quod video aut vix aut nullatenus posse ad plenum inter nos de hac re nunc tractari, quoniam ad hoc est necessaria notitia potestatis et necessitatis et voluntatis et quarundam aliarum rerum, quae sic se habent, ut earum nulla possit plene sine aliis considerari. Et ideo tractatus earum opus suum postulat, non multum, ut puto, facile nec omnino inutile; nam earum ignorantia quaedam facit difficilia, quae per earum notitiam fiunt facilia.

Boso:

Sic breviter de his suis locis dicare poteris, ut et quod sufficiat ad praesens opus habeamus, et quod plus dicendum est in aliud tempus differamus.

Anselmus:

Hoc quoque multum me retrahit a petitione tua, quia materia non a solum pretiosa, sed, sicut est de «specioso forma prae filiis hominum» (Ps. 44,3), sic etiam est speciosa ratione super intellectus hominum. Unde timeo, ne, quemadmodum ego soleo indignari pravis pictoribus, cum ipsum dominum informi figura pingi video, ita mihi contingat, si tam decoram materiam incompto et contemptibili dictamine exarare praesumo.

Boso:

Nec hoc te debet retrahere quia, sicut tu permittis, ut qui potest melius dicat, sic nulli praestituis, ut cui dictamen tuum non placet, pulchrius non scribat. Verum ut omnes excusationes tuas excludam: quod postulo non facies doctis, sed mihi et hoc ipsum mecum petentibus.

 

 

 

Capitulum II

Quomodo accipienda sint

quae dicenda sunt.

 

Anselmus:

Quoniam video importunitatem tuam et illorum qui hoc tecum ex caritate et religioso studio petunt, tentabo pro mea possibilitate, deo adiuvante et vestris orationibus, quas hoc postulantes saepe mihi petenti ad hoc ipsam promisistis, quod quaeritis non tam ostendere quam tecum quaerere; sed eo pacto quo omnia quae dico volo accipi: Videlicet ut, si quid dixero quod maior non confirmet auctoritas - quamvis illud ratione probare videar -, non alia certitudine accipiatur, nisi quia interim ita mihi videtur, donec deus mihi melius aliquo modo revelet. Quod si aliquatenus quaestioni tuae satisfacere potero, certum esse debebit quia et sapientior me plenius hoc facere poterit. Immo sciendum est, quidquid inde homo dicere possit, altiores tantae rei adhuc latere rationes.

 

 

 

Capitulum III

Obiectiones infidelium

et responsiones fidelium.

 

Boso:

Patere igitur ut verbis utar infidelium. Aequum enim est ut, cum nostrae fidei rationem studemus inquirere, ponam eorum obiectiones, qui nullatenus ad fidem eandem sine ratione volunt accedere. Quamvis enim illi ideo rationem quaerant, quia non credunt, nos vero, quia credimus: unum idemque tamen est quod quaerimus. Et si quid responderis cui auctoritas obsistere sacra videatur, liceat illam mihi obtendere, quatenus quomodo non obsistat aperias.

Anselmus:

Dic quod tibi videtur.

Boso:

Obiciunt nobis deridentes simplicitatem nostram infideles quia deo facimus iniuriam et contumeliam, cum eum asserimus in uterum mulieris descendisse, natum esse de femina, lacte et alimentis humanis nutritum crevisse, et - ut multa alia taceam quae deo non videntur convenire - lassitudinem, famem, sitim, verbera et inter latrones crucem mortemque sustinuisse.

Anselmus:

Nos non facimus deo iniuriam ullam aut contumeliam, sed toto corde gratias agentes laudamus et praedicamus ineffabilem altitudinem misericordiae illius, quia quanto nos mirabilius et praeter opinionem de tantis et tam debitis malis in quibus eramus, ad tanta et tam indebita bona quae perdideramus, restituit, tanto maiorem dilectionem erga nos et pietatem monstravit. Si enim diligenter considerarent quam convenienter hoc modo procurata sit humana restauratio, non deriderent nostram simplicitatem, sed dei nobiscum laudarent sapientem benignitatem. Oportebat namque ut, sicut per hominis inoboedientiam mors in humanum genus intraverat, ita per hominis oboedientiam vita restitueretur. (cf. Rom. 5,19;12) Et quemadmodum peccatum quod fuit causa nostrae damnationis, initium habuit a femina, sic nostrae iustitiae et salutis auctor nasceretur de femina. Et ut diabolus, qui per gustum ligni quem persuasit hominem vicerat, per passionem ligni quam intulit ab homine vinceretur. Sunt quoque multa alia quae studiose considerata, inenarrabilem quandam nostrae redemptionis hoc modo procuratae pulchritudinem ostendunt.

 

 

 

Capitulum IV

Quod hae responsiones videantur

infidelibus sine necessitate

et quasi quaedam picturae.

 

Boso:

Omnia haec pulchra et quasi quaedam picturae suscipienda sunt. Sed si non est aliquid solidum super quod sedeant, non videntur infidelibus sufficere, cur deum ea quae dicimus pati voluisse credere debeamus. Nam qui picturam vult facere, eligit aliquid solidum super quod pingat, ut maneat quod pingit. Nemo enim pingit in aqua vel in aere, quia nulla ibi manent picturae vestigia. Quapropter cum has convenientias quas dicis infidelibus quasi quasdam picturas rei gestae obtendimus, quoniam non rem gestam, sed figmentum arbitrantur esse quod credimus, quasi super nubem pingere nos existimant. Monstranda ergo prius est veritatis soliditas rationabilis, id est necessitas quae probet deum ad ea quae praedicamus debuisse aut potuisse humiliari; deinde ut ipsum quasi corpus veritatis plus niteat, istae convenientiae quasi picturae corporis sunt exponendae.

Anselmus:

Nonne satis necessaria ratio videtur, cur deus ea quae dicimus facere debuerit: quia genus humanum, tam scilicet pretiosum opus eius, omnino perierat, nec decebat ut, quod deus de homine proposuerat, penitus annihilaretur, nec idem eius propositum ad effectum duci poterat, nisi genus hominum ab ipso creatore suo liberaretur?

 

 

 

Capitulum V

Quod redemptio hominis

non potuit fieri per aliam

quam per dei personam.

 

Boso:

Haec ipsa liberatio si per aliam quam per dei personam, sive per angelum sive per hominem, esse facta quolibet modo diceretur, mens hoc humana multo tolerabilius acciperet. Potuit enim deus hominem aliquem facere sine peccato, non de massa peccatrice, nec de alio homine, sed sicut fecit Adam, per quem hoc ipsum opus fieri potuisse videtur.

Anselmus:

An non intelligis quia, quaecumque alia persona hominem a morte aeterna redimeret, eius servus idem homo recte iudicaretur? Quod si esset, nullatenus restauratus esset in illam dignitatem, quam habiturus erat, si non peccasset: cum ipse, qui non nisi dei servus et aequalis angelis (Luc. 20,36) bonis per omnia futurus erat, servus esset eius, qui deus non esset et cuius angeli servi non essent.

 

 

 

Capitulum VI

Qualiter reprehendant infideles

quod dicimus deum morte sua nos

redemisse et sic dilectionem suam

erga nos ostendisse et pro nobis

expugnare diabolum venisse.

 

Boso:

Hoc est quod valde mirantur, quia liberationem hanc redemptionem vocamus. In qua namque - aiunt nobis - captione, aut in quo carcere aut in cuius potestate tenebamini, unde vos deus non potuit liberare, nisi vos tot laboribus et ad ultimum sanguine suo redimeret? Quibus cum dicimus: redemit nos a peccatis et ab ira sua et de inferno et de potestate diaboli, quem, quia nos non poteramus, ipse pro nobis venit expugnare, et redemit nobis regnum caelorum, et quia haec omnia hoc modo fecit, ostendit quantum nos diligeret, respondent: Si dicitis quia facere deus haec omnia non potuit solo iussu, quem cuncta creasse iubendo dicitis, repugnatis vobismetipsis, quia impotentem illum facitis. Aut si fatemini quia potuit, sed non voluit nisi hoc modo: quomodo sapientem illum potestis ostendere, quem sine ulla ratione tam indecentia velle pati asseritis? Omnia enim haec quae obtenditis, in eius voluntate consistunt. Ira namque dei non est aliud quam voluntas puniendi. Si ergo non vult punire peccata hominum, liber est homo a peccatis et ab ira dei et ab inferno et a potestate diaboli, quae omnia propter peccata patitur, et recipit ea quibus propter eadem peccata privatur. Nam in cuius potestate est infernus aut diabolus, aut cuius est regnum caelorum, nisi eius qui fecit omnia? Quaecumque itaque timetis aut desideratis, eius voluntati subiacent, cui nihil potest resistere. Quapropter si humanum genus salvare noluit, nisi quo modo dicitis, cum sola voluntate potuit: ut mitius dicam, videte quomodo eius sapientiae repugnatis. Nam si homo quod facile posset, cum gravi labore sine ratione faceret, non utique sapiens ab ullo iudicaretur. Quippe quod dicitis deum taliter ostendisse quantum vos diligeret, nulla ratione defenditur, si nullatenus aliter hominem potuisse salvare non monstratur. Nam si aliter non potuisset, tunc forsitan necesse esset, ut hoc modo dilectionem suam ostenderet. Nunc vero cum aliter posset salvare hominem: quae ratio est, ut propter ostendendam dilectionem suam ea quae dicitis faciat et sustineat? An enim non ostendit bonis angelis quantum eos diligat, pro quibus talia non sustinet? Quod vero dicitis eum venisse expugnare pro vobis diabolum: quo sensu audetis proferre? Nonne dei omnipotentia regnat ubique? Quomodo ergo indigebat deus, ut ad vincendum diabolum de caelo descenderet? Haec nobis infideles obicere posse videntur.

 

 

 

Capitulum VII

Quod nullam diabolus habebat

iustitiam adversus hominem;

et quare videatur habuisse cur deus

hoc modo hominem liberaret.

 

Sed et illud quod dicere solemus, deum scilicet debuisse prius per iustitiam contra diabolum agere, ut liberaret hominem, quam per fortitudinem, ut cum diabolus eum, in quo nulla mortis erat causa et qui deus erat, occideret, iuste potestatem quam super peccatores habebat amitteret, alioquin iniustam violentiam fecisset illi, quoniam iuste possidebat hominem, quem non ipse violenter attraxerat, sed idem homo ad illum se sponte contulerat: non video quam vim habeat. Namque si diabolus aut homo suus esset aut alterius quam dei, aut in alia quam in dei potestate maneret, forsitan hoc recte diceretur. Cum autem diabolus aut homo non sit nisi dei et neuter extra potestatem dei consistat: quam causam debuit agere deus cum suo, de suo, in suo, nisi ut servum suum puniret, qui suo conservo communem dominum deserere et ad se transire persuasisset, ac traditor fugitivum, fur furem cum furto domini sui suscepisset? Uterque namque fur erat, cum alter altero persuadente se ipsum domino suo furabatur. Quid enim iustius fieri posset, si hoc deus faceret? Aut si iudex omnium deus hominem sic possessum, de potestate tam iniuste possidentis vel ad puniendum illum aliter quam per diabolum vel ad parcendum illi eriperet: quae haec iniustitia esset? Quamvis enim homo iuste a diabolo torqueretur, ipse tamen illum iniuste torquebat. Homo namque meruerat ut puniretur, nec ab ullo convenientius quam ab illo, cui consenserat ut peccaret. Diaboli vero meritum nullum erat ut puniret; immo tanto hoc faciebat iniustius, quanto non ad hoc amore iustitiae trahebatur, sed instinctu malitiae impellebatur. Nam non hoc faciebat deo iubente, sed incomprehensibili sapientia sua, qua etiam mala bene ordinat, permittente.

Et puto illos, qui diabolum aliquam opinantur habere in possidendo hominem iustitiam, ad hoc inde adduci, quia vident hominem diaboli vexationi iuste subiacere et deum hoc iuste permittere, et idcirco putant diabolum illam iuste inferre. Contingit enim idem aliquid diversis considerationibus esse iustum et iniustum, et ob hoc a non diligenter intuentibus totum iustum aut iniustum iudicari. Evenit enim ut aliquis innocentem iniuste percutiat, unde ipse iuste percuti mereatur. Si tamen percussus vindicare se non debet et percutit percutientem se, iniuste hoc facit. Haec igitur percussio ex parte percutientis est iniusta quia non debuit se vindicare; ex parte vero percussi iusta, quia iniuste percutiens iuste percuti meruit. Diverso igitur intuitu iusta et iniusta est eadem actio, quam contingere potest ab alio iudicari iustam tantum, ab alio iniustam. Hoc itaque modo diabolus dicitur iuste vexare hominem, quia deus hoc iuste permittit et homo iuste patitur. Sed et hoc quod homo iuste dicitur pati, non sua iustitia pati iuste dicitur, sed quia iusto iudicio dei punitur.

At si obtenditur chirographum illud decreti, quod adversum nos (Col. 2,14) dicit apostolus fuisse et per mortem Christi deletum esse, et putat aliquis per illud significari, quia diabolus quasi sub cuiusdam pacti chirographo ab homine iuste ante Christi passionem peccatum, velut usuram primi peccati quod persuasit homini et poenam peccati exigeret, ut per hoc iustitiam suam super hominem probare videatur: nequaquam ita intelligendum puto. Quippe chirographum illud non est diaboli, quia dicitur chirographum decreti. Decretum enim illud non erat diaboli, sed dei. Iusto namque dei iudicio decretum erat et quasi chirographo confirmatum, ut homo qui sponte peccaverat, nec peccatum nec poenam peccati vitare per se posset. Est enim spiritus vadens et non rediens (Ps. 77,39), et qui facit peccatum, servus est peccati (Io. 8,34), nec qui peccat impunitus debet dimitti, nisi misericordia peccatori parcat et eum liberet ac reducat. Quamobrem per hoc chirographum nullam inveniri posse diaboli iustitiam in hominis vexatione credere debemus. Denique sicut in bono angelo nulla omnino est iniustitia, ita in malo nulla penitus est iustitia. Nihil igitur erat in diabolo, cur deus contra illum ad liberandum hominem sua uti fortitudine non deberet.

 

 

 

Capitulum VIII

Quomodo licet humilia quae dicimus

de Christo, non pertineant ad divinitatem,

tamen inconveniens videatur infidelibus ea

de illo dici secundum hominem; et unde illis

videatur idem homo non sponte mortuus esse.

 

Anselmus:

Sufficere nobis debet ad rationem voluntas dei cum aliquid facit, licet non videamus cur velit. Voluntas namque dei numquam est irrationabilis.

Boso:

Verum est, si constat deum id velle unde agitur. Nequaquam enim acquiescent multi deum aliquid velle, si ratio repugnare videtur.

Anselmus:

Quid tibi videtur repugnare rationi, cum deum ea voluisse fatemur quae de eius incarnatione credimus?

Boso:

Ut breviter dicam: altissimum ad tam humilia inclinari, omnipotentem aliquid facere cum tanto labore.

Anselmus:

Qui hoc dicunt, non intelligunt quod credimus. Divinam enim naturam absque dubio asserimus impassibilem, nec ullatenus posse a sua celsitudine humiliari, nec in eo quod facere vult laborare. Sed dominum Christum Iesum dicimus verum deum et verum hominem, unam personam in duabus naturis et duas naturas in una persona. Quapropter cum dicimus deum aliquid humile aut infirmum pati, non hoc intelligimus secundum sublimitatem impassibilis naturae, sed secundum infirmitatem humanae substantiae quam gerebat; et sic nostrae fidei nulla ratio obviare cognoscitur. Sic enim nullam divinae substantiae significamus humilitatem, sed unam dei et hominis monstramus esse personam. Non ergo in incarnatione dei ulla eius humilitas intelligitur facta, sed natura hominis creditur exaltata.

Boso:

Ita sit, nihil imputetur divinae naturae, quod secundum infirmitatem hominis de Christo dicitur. Verum quomodo iustum aut rationabile probari poterit, quia deus hominem illum, quem pater filium suum dilectum in quo sibi bene complacuit (Mat. 3,17;17,5), vocavit et quem filius se ipsum fecit, sic tractavit aut tractari permisit? Quae autem iustitia est hominem omnium iustissimum morti tradere pro peccatore? Quis homo, si innocentem damnaret, ut nocentem liberaret, damnandus non iudicaretur? Ad idem enim res deduci videtur inconveniens, quod supra dictum est. Nam si aliter peccatores salvare non potuit quam iustum damnando: ubi est eius omnipotentia? Si vero potuit sed non voluit: quomodo defendemus sapientiam eius atque iustitiam?

Anselmus:

Deus pater non, quemadmodum videris intelligere, hominem illum tractavit aut innocentem pro nocente morti tradidit. Non enim eum invitum ad mortem ille coegit aut occidi permisit, sed idem ipse sponte sua mortem sustinuit, ut homines salvaret.

Boso:

Etiam si non invitum, quoniam voluntati patris consensit, quodam tamen modo illum coegisse videtur praecipiendo. Dicitur enim quia Christus humiliavit se ipsum, factus oboediens patri usque ad mortem, mortem autem crucis; propter quod et deus illum exaltavit (Phil. 2,8s.); et quia didicit oboedientiam ex iis quae passus est (Hebr. 5,8); et quia proprio filio non pepercit pater, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. 8,32). Et idem filius dicit: Non veni voluntatem meam facere, sed voluntatem eius qui misit me (Jo. 6,38). Et iturus ad passionem dicit: Sicut mandatum dedit mihi pater, sic facio (ib. 14/31). Item: Calicem quem dedit mihi pater, non bibam illum? (Io. 18,11). Et alibi: Pater, si possibile est, transeat a me calix iste; verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu (Mat. 26,39). Et: Pater, si non potest hic calix transire, nisi bibam illum, fiat voluntas tua (ib. 26,42). In his omnibus plus videtur Christus oboedientia cogente quam spontanea voluntate disponente mortem sustinuisse.

 

 

 

Capitulum IX

Quod sponte mortuus sit; et quid sit:

factus est oboediens usque ad mortem (Phil. 2,8),

et: propter quod et deus illum exaltavit (ib. 2,9),

et: non veni voluntatem meam facere (Io. 6,38),

et: proprio filio suo non pepercit deus (Rom. 8,32),

et: non sicut ego volo, sed sicut tu (Mat. 26,39).

 

Anselmus:

Ut mihi videtur, non bene discernis inter hoc quod fecit exigente oboedientia, et quod sibi factum, quia servavit oboedientiam, sustinuit non exigente oboedientia.

Boso:

Necesse habeo ut hoc apertius exponas.

Anselmus:

Cur persecuti sunt eum Iudaei usque ad mortem?

Boso:

Non ob aliud, nisi quia veritatem et iustitiam vivendo et loquendo indeclinabiliter tenebat.

Anselmus:

Hoc puto quia deus ab omni rationali creatura exigit, et hoc illa per oboedientiam deo debet.

Boso:

Sic fateri nos oportet.

Anselmus:

Hanc igitur oboedientiam debebat homo ille deo patri, et humanitas divinitati, et hanc ab illo exigebat pater.

Boso:

Hoc nulli dubium.

Anselmus:

Ecce habes quid fecit exigente oboedientia.

Boso:

Verum est; et iam video quid sibi illatum, quia oboediendo perseveravit, sustinuit. Nam illata est illi mors, quia perstitit in oboedientia, et hanc sustinuit. Sed quomodo hoc oboedientia non exigat, non intelligo.

Anselmus:

Si homo numquam peccasset: deberet pati mortem, aut deus deberet hoc ab illo exigere?

Boso:

Quemadmodum credimus, nec homo moreretur nec hoc ab illo exigeretur, sed huius rei a te audire volo rationem.

Anselmus:

Rationalem creaturam iustam factam esse et ad hoc, ut deo fruendo beata esset, non negas.

Boso:

Non.

Anselmus:

Deo autem nequaquam existimabis convenire, ut quam fecit iustam ad beatitudinem, miseram esse sine culpa cogat. Hominem enim invitum mori miserum est.

Boso:

Patet quia, si non peccasset homo, non deberet ab eo deus mortem exigere.

Anselmus:

Non ergo coegit deus Christum mori, in quo nullum fuit peccatum; sed ipse sponte sustinuit mortem, non per oboedientiam deserendi vitam, sed propter oboedientiam servandi iustitiam, in qua tam fortiter perseveravit, ut inde mortem incurreret.

Potest etiam dici quia praecepit illi pater mori, cum hoc praecepit unde incurrit mortem. Ita ergo, sicut mandatum dedit illi pater, sic fecit (Io. 14,31), et calicem, quem dedit, bibit (ib. 18,11), et factus est oboediens patri usque ad mortem (Phil. 2,8), et sic didicit ex iis quae passus est oboedientiam (Hebr. 5,8), id est, quousque servari debeat oboedientia. Verbum autem quod positum est, didicit, duobus modis intelligi potest. Aut enim didicit dictum est pro: alios fecit discere, aut quia quod per scientiam non ignorabat, experimento didicit. Quod autem apostolus, cum dixisset: humiliavit semetipsum, factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Phil. 2,8), subdidit: propter quod et deus illum exaltavit et donavit illi nomen, quod est super omne nomen (ib. 2,9) - cui simile est quod David dixit: de torrente in via bibit, propterea exaltavit caput (Ps. 109,7) -: non ita dictum est, quasi nullatenus potuisset pervenire ad hanc exaltationem nisi per hanc mortis oboedientiam, et haec exaltatio non nisi in retributionem huius oboedientiae collata sit - prius enim quam pateretur, ipse dixit omnia sibi esse tradita a patre (Luc. 10,22), et omnia patris esse sua (Io. 16,15) - sed quoniam ipse cum patre sanctoque spititu disposuerat se non aliter quam per mortem celsitudinem omnipotentiae suae mundo ostensurum. Quippe quod non nisi per illam mortem fieri dispositum est: cum per illam fit, non incongrue dicitur propter illam fieri.

Si enim intendimus facere aliquid, sed proponimus nos aliud prius facturos, per quod illud fiat: cum iam factum est quod volumus praecedere, si fit quod intendimus, recte dicitur propterea fieri, quoniam factum est propter quod differebatur; quia non nisi per illud fieri dispositum erat. Nam si fluvium quem equo et navi transire possem, propono me non nisi navi transiturum et idcirco differo transmeare, quia navis abest: cum iam praesto est navis, si transeo, recte de me dicitur: navis parata fuit, propterea transivit. Et non solum ita loquimur, quando per illud quod praecedere volumus, sed etiam quando non per illud, sed tantummodo post illud facere aliud aliquid statuimus. Si quis enim differt cibum sumere propterea, quia nondum ea die missae celebrationi affuit: peracto quod prius facere volebat, non incongrue illi dicitur: iam sume cibum, propterea quia iam fecisti propter quod sumere differebas. Multo igitur minus inusitata est locutio, cum Christus dicitur exaltatus propterea, quia mortem sustinuit, per quam et post quam illam exaltationem facere decrevit. Potest hoc et eo modo intelligi quo idem dominus legitur profecisse sapientia et gratia apud deum (Luc. 2,52), non quia ita erat, sed is quia ille sic se habebat, ac si ita esset. Nam sic post mortem exaltatus est, quasi propter illam hoc fieret.

Quod autem ipse ait: non veni voluntatem meam facere, sed eius qui misit me (Io. 6,38), tale est quale est et illud: mea doctrina non est mea (ib. 7,16). Nam quod quis non habet a se, sed a deo, hoc non tam suum quam dei dicere debet. Nullus vero homo a se habet veritatem quam docet, aut iustam voluntatem, sed a deo. Non ergo venit Christus voluntatem suam facere sed patris, quia iusta voluntas quam habebat, non erat ex humanitate, sed ex divinitate. Proprio vero filio suo non pepercit deus, sed pro nobis tradidit illum (Rom. 8,32), non est aliud quam: non liberavit eum. Nam multa in sacra scriptura huiusmodi inveniuntur. Ubi autem dicit: pater, si possibile est, transeat a me calix iste; verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu (Mat. 26,39); et: si non potest hic calix transire, nisi bibam illum, fiat voluntas tua (ib. 26,42): naturalem salutis per voluntatem suam significat appetitum, quo humana caro dolorem mortis fugiebat. Voluntatem vero patris dicit, non quoniam maluerit pater filii mortem quam vitam, sed quia humanum genus restaurari nolebat pater, nisi faceret homo aliquid tam magnum, sicut erat mors illa - quia non poscebat ratio quod alius facere non poterat -: idcirco dicit filius illum velle mortem suam, quam ipse mavult pati, quam ut genus humanum non salvetur. Ac si diceret: Quoniam non vis aliter reconciliationem mundi fieri, dico te hoc modo velle mortem meam. Fiat igitur haec voluntas tua, id est fiat mors mea, ut mundus tibi reconcilietur. Nam saepe aliquem velle dicimus aliquid, quia non vult aliud, quod si vellet, non fieret illud quod dicitur velle; ut cum dicimus illum velle lucernam extinguere, qui non vult claudere fenestram, per quam ventus intrat, qui lucernam extinguit. Sic igitur voluit pater mortem filii. quia non aliter voluit mundum salvari, nisi homo tam magnum aliquid faceret, ut dixi. Quod filio volenti salutem hominum tantundem valuit - quoniam alius hoc facere non valebat - quantum si illi mori praeciperet. Unde ille sicut mandatum dedit illi pater, sic fecit (Io. 14,31), et calicem quem dedit ei pater, bibit (ib. 18,11), oboediens usque ad mortem (Phil. 2,8).

 

 

 

Capitulum X

Item de eisdem, quomodo

aliter recte intelligi possunt.

 

Potest etiam recte intelligi, quia per illam piam voluntatem, qua voluit filius pro salute mundi mori, dedit illi pater, non tamen cogendo, mandatum (Io. 14,31) et calicem passionis (ib. 18,11), et non pepercit illi, sed pro nobis tradidit illum (Rom. 8,32) et mortem illius voluit; et quia ipse filius oboediens fuit usque ad mortem (Phil. 2,8), et didicit ex iis quae passus est oboedientiam (Hebr. 5,8). Quemadmodum enim secundum humanitatem non habebat a se voluntatem iuste vivendi, sed a patre, ita et voluntatem illam qua, ut tantum bonum faceret, mori voluit, non potuit habere nisi a patre luminum, a quo est omne datum optimum et omne donum perfectum (Iac. 1,17). Et sicut pater trahere dando voluntatem dicitur, ita non incongrue fit, si impellere asseritur. Sicut enim filius dicit de patre: nemo venit ad me, nisi pater traxerit eum (Io. 6,44), ita dicere potuit: nisi impulerit eum. Similiter quoque proferre potuit: nemo currit ad mortem propter nomen meum, nisi pater impulerit aut traxerit eum. Quoniam namque voluntate quisque ad id quod indeclinabiliter vult, trahitur vel impellitur, non inconvenienter trahere aut impellere deus, cum talem dat voluntatem, affirmatur. In quo tractu vel impulsu nulla intelligitur violentiae necessitas, sed acceptae bonae voluntatis spontanea et amata tenacitas. Si ergo hoc modo negari nequit patrem voluntatem illam dando ad mortem filium traxisse vel impulisse: quis non videat eadem ratione mandatum illi ut mortem sponte sustineret, et calicem, quem non invitus biberet, dedisse (ib. 14,31;18,11)? Et si filius sibi non pepercisse, sed pro nobis spontanea voluntate se ipsem tradidisse recte dicitur: quis neget recte dici quia pater, a quo talem voluntatem habuit, illi non pepercit, sed pro nobis tradidit illum (ib.) et mortem eius voluit? Hoc etiam modo indeclinabiliter et sponte servando acceptam a patre voluntatem filius factus est illi oboediens usque ad mortem (Phil. 2,8), et didicit ex iis quae passus est oboedientiam (Hebr. 5,8), id est quam magna res facienda sit per oboedientiam. Nam tunc est simplex et vera oboedientia, cum rationalis natura non necessitate, sed sponte servat voluntatem a deo acceptam.

Aliis quoque modis recte possumus patrem voluisse filii mortem intelligere, quamvis isti possint sufficere. Nam sicut velle dicimus eum, qui facit ut alius velit, ita dicimus etiam illum velle, qui non facit ut alius velit, sed approbat quia vult. Ut cum videmus aliquem fortiter pati velle molestiam, ut perficiat quod bene vult: quamvis fateamur nos velle ut illam poenam sustineat, non tamen volumus aut amamus poenam eius, sed voluntatem. Illum quoque qui prohibere potest et non prohibet, solemus dicere quia vult quod non prohibet. Quoniam ergo patri filii voluntas placuit, nec prohibuit eum velle aut implere quod volebat: recte voluisse ut filius mortem tam pie, tam utiliter sustineret - quamvis poenam eius non amaret - affirmatur. Non autem potuisse calicem transire, nisi biberet illum (Io. 18,11), dixit, non quia non posset mortem vitare si vellet, sed quoniam - sicut dictum est - mundum erat aliter impossibile salvari; et ipse indeclinabiliter volebat potius mortem pati, quam ut mundus non salvaretur. Idcirco autem illa verba dixit, ut doceret humanum genus aliter salvari non potuisse quam per mortem suam, non ut ostenderet se mortem nequaquam valuisse vitare. Nam quaecumque de illo dicuntur iis quae dicta sunt similia, sic sunt exponenda, ut nulla necessitate, sed libera voluntate mortuus credatur. Erat namque omnipotens; et de illo legitur quia oblatus est, quoniam ipse voluit (Is. 53,7). Et ipse dicit: Ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a me ipso. Potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam (Io. 10,17s.). Quod ergo idem ipse sua potestate et sua voluntate facit, nullatenus ad hoc cogi recte dicitur.

Boso:

Hoc solum, quia permittit deus illum sic tractari quamvis volentem, non videtur tali patri de tali filio convenire.

Anselmus:

Immo maxime decet talem patrem tali filio consentire, si quid vult laudabiliter ad honorem dei et utiliter ad salutem hominum, quae aliter fieri non potuit.

Boso:

In hoc adhuc versamur, qualiter mors illa rationabilis et necessaria monstrari possit. Aliter namque nec ipse filius eam velle, nec pater cogere aut permittere debuisse videtur. Quaeritur enim cur deus aliter hominem salvare non potuit; aut si potuit, cur hoc modo voluit. Nam et inconveniens videtur esse deo hominem hoc modo salvasse, nec apparet quid mors ista valeat ad salvandum hominem. Mirum enim est, si deus sic delectatur aut eget sanguine innocentis, ut non nisi eo interfecto parcere velit aut possit nocenti.

Anselmus:

Quoniam accipis in hac quaestione personam eorum, qui credere nihil volunt nisi praemonstrata ratione, volo tecum pacisci, ut nullum vel minimum inconveniens in deo a nobis accipiatur, et nulla vel minima ratio, si maior non repugnat, reiciatur. Sicut enim in deo quamlibet parvum inconveniens sequitur impossibilitas, ita quamlibet parvam rationem, si maiori non vincitur, comitatur necessitas.

Boso:

Nihil in hac re accipio libentius, quam ut hoc pactum inter nos communiter servetur.

Anselmus:

De incarnatione tantum dei et de iis quae de illo assumpto homine credimus, quaestio est.

Boso:

Ita est.

Anselmus:

Ponamus ergo dei incarnationem et quae de illo dicimus homine numquam fuisse; et constet inter nos hominem esse factum ad beatitudinem, quae in hac vita haberi non potest, nec ad illam posse pervenire quemquam nisi dimissis peccatis, nec ullum hominem hanc vitam transire sine peccato, et alia quorum fides ad salutem aeternam necessaria est.

Boso:

Ita fiat, quia nihil in his impossibile aut inconveniens deo videtur.

Anselmus:

Necessaria est igitur homini peccatorum remissio, ut ad beatitudinem perveniat.

Boso:

Sic omnes tenemus.

 

 

 

Capitulum XI

Quid sit peccare et

pro peccato satisfacere.

 

Anselmus:

Quaerendum ergo est qua ratione deus dimittat peccata hominibus. Et ut hoc faciamus apertius, prius videamus quid sit peccare et quid pro peccato satisfacere.

Boso:

Tuum est ostendere, et meum intendere.

Anselmus:

Si angelus et homo semper redderet deo quod debet, numquam peccaret.

Boso:

Nequeo contradicere.

Anselmus:

Non est itaque aliud peccare quam non reddere deo debitum.

Boso:

Quod est debitum quod deo debemus?

Anselmus:

Omnis voluntas rationalis creaturae subiecta debet esse voluntati dei.

Boso:

Nihil verius.

Anselmus:

Hoc est debitum quod debet angelus et homo deo, quod solvendo nullus peccat, et quod omnis qui non solvit peccat. Haec est iustitia sive rectitudo voluntatis, quae iustos facit sive rectos corde (cf. Ps. 35,11), id est voluntate. Hic est solus et totus honor, quem debemus deo et a nobis exigit deus. Sola namque talis voluntas opera facit placita deo, cum potest operari; et cum non potest, ipsa sola per se placet, quia nullum opus sine illa placet. Hunc honorem debitum qui deo non reddit, aufert deo quod suum est, et deum exhonorat; et hoc est «peccare». Quamdiu autem non solvit quod rapuit, manet in culpa. Nec sufficit solummodo reddere quod ablatum est, sed pro contumelia illata plus debet reddere quam abstulit. Sicut enim qui laedit salutem alterius, non sufficit si salutem restituit, nisi pro illata doloris iniuria recompenset aliquid: ita qui honorem alicuius violat non sufficit honorem reddere, si non secundum exhonorationis factam molestiam aliquid, quod placeat illi quem exhonoravit, restituit. Hoc quoque attendendum quia, cum aliquis quod iniuste abstulit solvit, hoc debet dare, quod ab illo non posset exigi, si alienum non rapuisset. Sic ergo debet omnis qui peccat, honorem deo quem rapuit solvere; et haec est satisfactio, quam omnis peccator deo debet facere.

Boso:

In his omnibus, quoniam rationem sequi proposuimus, quamvis aliquantulum me terreas, nihil habeo quod dicere possim contra.

 

 

 

Capitulum XII

Utrum sola misericordia

sine omni debiti solutione deceat

deum peccatum dimittere.

 

Anselmus:

Redeamus et videamus utrum sola misericordia, sine omni solutione ablati sibi honoris deceat deum peccatum dimittere.

Boso:

Non video cur non deceat.

Anselmus:

Sic dimittere peccatum non est aliud quam non punire. Et quoniam recte ordinare peccatum sine satisfactione non est nisi punire: si non punitur, inordinatum dimittitur.

Boso:

Rationabile est quod dicis.

Anselmus:

Deum vero non decet aliquid inordinatum in suo regno dimittere.

Boso:

Si aliud volo dicere, timeo peccare.

Anselmus:

Non ergo decet deum peccatum sic impunitum dimittere.

Boso:

Ita sequitur.

Anselmus:

Est et aliud quod sequitur, si peccatum sic impunitum dimittitur: quia similiter erit apud deum peccanti et non peccanti; quod deo non convenit.

Boso:

Non possum negare.

Anselmus:

Vide et hoc. Iustitiam hominum nemo nescit esse sub lege, ut secundum eius quantitatem mensura retributionis a deo recompensetur.

Boso:

Ita credimus.

Anselmus:

Si autem peccatum nec solvitur nec punitur, nulli legi subiacet.

Boso:

Non possum aliter intelligere.

Anselmus:

Liberior igitur est iniustitia, si sola misericordia dimittitur, quam iustitia; quod valde inconveniens videtur. Ad hoc etiam extenditur haec inconvenientia, ut iniustitiam deo similem faciat; quia sicut deus nullius legi subiacet, ita et iniustitia.

Boso:

Resistere nequeo rationi tuae. Sed cum deus nobis praecipiat omnino dimittere peccantibus in nos (Mat. 6,12), videtur repugnare, ut hoc nobis praecipiat quod ipsum facere non decet.

Anselmus:

Nulla in hoc est repugnantia, quia deus hoc nobis praecipit, ut non praesumamus quod solius dei est. Ad nullum enim pertinet vindictam facere, nisi ad illum qui dominus est omnium (cf. Rom. 12,19). Nam cum terrenae potestates hoc recte faciunt, ipse facit, a quo ad hoc ipsum sunt ordinatae.

Boso:

Removisti repugnantiam quam putabam inesse; sed est aliud ad quod tuum habere volo responsum. Nam cum deus sic sit liber ut nulli legi, nullius subiaceat iudicio, et ita sit benignus, ut nihil benignius cogitari queat, et nihil sit rectum aut decens nisi quod ipse vult: mirum videtur si dicimus quia nullatenus vult aut non ei licet suam iniuriam dimittere, a quo etiam de iis quas aliis facimus solemus indulgentiam petere.

Anselmus:

Verum est quod dicis de libertate et voluntate et benignitate illius; sed sic eas debemus rationabiliter intelligere, ut dignitati eius non videamur repugnare. Libertas enim non est nisi ad hoc quod expedit aut quod decet, nec benignitas dicenda est quae aliquid deo indecens operatur. Quod autem dicitur quia quod vult iustum est, et quod non vult non est iustum, non ita intelligendum est ut, si deus velit quodlibet inconveniens, iustum sit, quia ipse vult. Non enim sequitur: si deus vult mentiri, iustum esse mentiri; sed potius deum illum non esse. Nam nequaquam potest velle mentiri voluntas, nisi in qua corrupta est veritas, immo quae deserendo veritatem corrupta est. Cum ergo dicitur: si deus vult mentiri, non est aliud quam: si deus est talis natura quae velit mentiri; et idcirco non sequitur iustum esse mendacium. Nisi ita intelligatur, sicut cum de duobus impossibilibus dicimus: si hoc est, illud est; quia nec hoc nec illud est. Ut si quis dicat: si aqua est sicca, et ignis est humidus; neutrum enim verum est. Itaque de illis tantum verum est dicere: si deus hoc vult, iustum est, quae deum velle non est inconveniens. Si enim deus vult ut pluat, iustum est ut pluat; et si vult ut homo aliquis occidatur, iustum est ut occidatur. Quapropter si non decet deum aliquid iniuste aut inordinate facere, non pertinet ad eius libertatem aut benignitatem aut voluntatem, peccantem qui non solvit deo quod abstulit impunitum dimittere.

Boso:

Omnia mihi aufers quae putabam tibi obici posse.

Anselmus:

Vide adhuc cur deum hoc facere non deceat.

Boso:

Libenter ausculto quidquid dicis.

 

 

 

Capitulum XIII

Quod nihil minus sit tolerandum

in rerum ordine, quam ut creatura

creatori debitum honorem auferat

et non solvat quod aufert.

 

Anselmus:

Nihil minus tolerandum in rerum ordine, quam ut creatura creatori debitum honorem auferat et non solvat quod aufert.

Boso:

Hoc nihil clarius.

Anselmus:

Nihil autem iniustius toleratur, quam quo nihil est minus tolerandum.

Boso:

Nec hoc est obscurum.

Anselmus:

Puto ergo quia non dices deum debere tolerare quo nihil toleratur iniustius, ut creatura non reddat deo quod aufert.

Boso:

Immo penitus negandum esse video.

Anselmus:

Item. Si deo nihil maius aut melius, nihil iustius quam honorem illius servat in rerum dispositione summa iustitia, quae non est aliud quam ipse deus.

Boso:

Hoc quoque nil apertius.

Anselmus:

Nihil ergo servat deus iustius quam suae dignitatis honorem.

Boso:

Concedere me oportet.

Anselmus:

Videtur tibi quod eum integre servet, si sic auferri sibi permittit, ut nec solvatur nec ipse auferentem puniat?

Boso:

Non audeo dicere.

Anselmus:

Necesse est ergo, ut aut ablatus honor solvatur aut poena sequatur. Alioquin aut sibi deus ipsi iustus non erit aut ad utrumque impotens erit; quod nefas est vel cogitare.

 

 

 

Capitulum XIV

Cuiusmodi honor dei

sit poena peccantis.

 

Boso:

Nihil rationabilius dici posse intelligo. Sed volo a te audire, si poena peccantis sit illi honor, aut cuiusmodi honor sit. Si enim poena peccantis non est eius honor, cum peccator non solvit quod abstulit, sed punitur, sic perdit deus honorem suum ut non recuperet; quod iis quae dicta sunt repugnare videtur.

Anselmus:

Deum impossibile est honorem suum perdere. Aut enim peccator sponte solvit quod debet, aut deus ab invito accipit. Nam aut homo debitam subiectionem deo sive non peccando sive quod peccat solvendo, voluntate spontanea exhibet, aut deus eum invitum sibi torquendo subicit et sic se dominum eius esse ostendit, quod ipse homo voluntate fateri recusat. In quo considerandum quia, sicut homo peccando rapit quod dei est, ita deus puniendo aufert quod hominis est. Quippe non solum id suum alicuius esse dicitur quod iam possidet, sed quod in eius potestate est ut habeat. Quoniam ergo homo ita factus est, ut beatitudinem habere posset, si non peccaret: cum propter peccatum beatitudine et omni bono privatur, de suo quamvis invitus solvit quod rapuit; quia licet deus hoc ad usum sui commodi non transferat quod aufert - sicut homo pecuniam quam alii aufert in suam convertit utilitatem -, hoc tamen quod aufert utitur ad suum honorem, per hoc quia aufert. Auferendo enim peccatorem et quae illius sunt, sibi subiecta esse probat.

 

 

 

Capitulum XV

Si deus vel ad modicum patiatur

honorem suum violari.

 

Boso:

Placet quod dicis. Sed est et aliud ad quod tuam responsionem postulo. Nam si deus ita sicut probas suum debet honorem servare: cur vel ad modicum patitur illum violari? Quod enim aliquo modo laedi sinitur, non integre nec perfecte custoditur.

Anselmus:

Dei honori nequit aliquid, quantum ad illum pertinet, addi vel minui. Idem namque ipse sibi est honor incorruptibilis et nullo modo mutabilis. Verum quando unaquaeque creatura suum et quasi sibi praeceptum ordinem sive naturaliter sive rationabiliter servat, deo oboedire et eum honorare dicitur, et hoc maxime rationalis natura, cui datum est intelligere quid debeat. Quae cum vult quod debet, deum honorat; non quia illi aliquid confert, sed quia sponte se eius voluntati et dispositioni subdit, et in rerum universitate ordinem suum et eiusdem universitatis pulchritudinem, quantum in ipsa est, servat. Cum vero non vult quod debet, deum, quantum ad illam pertinet, inhonorat, quoniam non se sponte subdit illius dispositioni, et universitatis ordinem et pulchritudinem, quantum in se est, perturbat, licet potestatem aut dignitatem dei nullatenus laedat aut decoloret.

Si enim ea quae caeli ambitu continentur, vellent non esse sub caelo aut elongari a caelo, nullatenus possent nisi sub caelo esse nec fugere caelum nisi appropinquando caelo. Nam et unde et quo et qua irent, sub caelo essent; et quanto magis a qualibet caeli parte elongarentur, tanto magis oppositae parti propinquarent. Ita quamvis homo vel malus angelus divinae voluntati et ordinationi subiacere nolit, non tamen eam fugere valet, quia si vult fugere de sub voluntate iubente, currit sub voluntatem punientem; et si quaeris qua transit: non nisi sub voluntate permittente; et hoc ipsum quod perverse vult aut agit, in universitatis praefatae ordinem et pulchritudinem summa sapientia convertit. Ipsa namque perversitatis spontanea satisfactio vel a non satisfaciente poenae exactio - excepto hoc quia deus de malis multis modis bona facit, in eadem universitate suum tenent locum et ordinis pulchritudinem. Quas si divina sapientia, ubi perversitas rectum ordinem perturbare nititur, non adderet, fieret in ipsa universitate quam deus debet ordinare, quaedam ex violata ordinis pulchritudine deformitas, et deus in sua dispositione videretur deficere. Quae duo quoniam sicut sunt inconvenientia, ita sunt impossibilia, necesse est ut omne peccatum satisfactio aut poena sequatur.

Boso:

Satisfecisti obiectioni meae.

Anselmus:

Palam igitur est quia deum, quantum in ipso est, nullus potest honorare vel exhonorare; sed quantum in se est, hoc aliquis facere videtur, cum voluntatem suam voluntati eius subicit aut subtrahit.

Boso:

Nescio quid contra queam dicere.

 

 

 

Capitulum XVI

Ratio quod numerus angelorum

qui ceciderunt restituendus

sit de hominibus.

 

Anselmus:

Adhuc addam aliquid.

Boso:

Tamdiu dic, donec me taedeat audire.

Anselmus:

Deum constat proposuisse, ut de humana natura quam fecit sine peccato, numerum angelorum qui ceciderant restitueret.

Boso:

Hoc credimus, sed vellem aliquam huius rei rationem habere.

Anselmus:

Fallis me. Non enim proposuimus tractare nisi de sola incarnatione dei, et tu mihi interseris alias quaestiones.

Boso:

Ne irascaris, hilarem datorem diligit deus (2 Cor. 9,7). Nam nemo magis probat se hilariter dare quod promittit, quam qui plus dat quam promittit. Dic ergo libenter quod quaero.

Anselmus:

Rationalem naturam, quae dei contemplatione beata vel est vel futura est, in quodam rationabili et perfecto numero praescitam esse a deo, ita ut nec maiorem nec minorem illum esse deceat, non est dubitandum. Aut enim nescit deus in quo numero melius eam deceat constitui, quod falsum est; aut si scit, in eo illam constituet, quem ad hoc decentiorem intelliget. Quapropter aut angeli illi qui ceciderunt, facti erant ad hoc ut essent intra illum numerum; aut quia extra illum permanere non potuerunt, ex necessitate ceciderunt, quod absurdum est opinari.

Boso:

Veritas est aperta quod dicis.

Anselmus:

Quoniam ergo de illo numero esse debuerunt: aut restaurandus est ex necessitate numerus eorum, aut in imperfecto remanebit numero rationalis natura, quae in numero perfecto praescita est; quod esse non potest.

Boso:

Restaurandi procul dubio sunt.

Anselmus:

Necesse est ergo eos de humana, quoniam non est alia de qua possint, natura restaurari.

 

 

 

Capitulum XVII

Quod alii angeli pro illis

non possint restitui.

 

Boso:

Cur non aut ipsi aut alii angeli pro illis possunt restitui?

Anselmus:

Cum videbis nostrae restaurationis difficultatem, intelliges eorum reconciliationis impossibilitatem. Alii autem angeli pro illis restitui non possunt ideo - ut taceam quomodo hoc repugnare videatur primae creationis perfectioni -, quia non debent, nisi tales esse possint, quales illi fuissent, si non peccassent, cum illi nulla visa vindicta peccati perseverassent; quod post illorum casum aliis, qui pro illis restituerentur, esset impossibile. Non enim pariter laudabiles sunt, si stant in veritate: et qui nullam novit peccati poenam, et qui eam semper aspicit aeternam. Nam nequaquam putandum est bonos angelos esse confirmatos casu maiorum, sed suo merito. Sicut namque, si boni cum malis peccassent, simul damnati essent, ita iniusti, si cum iustis stetissent, pariter confirmati essent. Quippe si aliqui eorum non nisi aliorum casu confirmandi erant, aut nullus umquam confirmaretur, aut necesse erat aliquem casurum, qui ad alios confirmandos puniretur; quae utraque absurda sunt. Illo itaque modo confirmati sunt illi qui steterunt, quo pariter confirmati essent omnes, si stetissent. Quem modum ostendi, sicut potui, ubi tractavi cur deus diabolo perseverantiam non dedit.

B o s o :Probasti malos angelos de humana natura restaurandos; et patet ex hac ratione quia non in minori numero erunt homines electi, quam sunt angeli reprobi. Sed utrum plures futuri sint, si potes ostende.

 

 

 

Capitulum XVIII

Utrum plures futuri sint sancti

homines quam sint mali angeli.

 

Anselmus:

Si angeli, antequam quidam illorum caderent, erant in illo perfecto de quo diximus numero, non sunt homines facti nisi pro restauratione angelorum perditorum, et palam est quia non erunt plures illis. Si autem ille numerus non erat in illis omnibus angelis, complendum est de hominibus et quod periit et quod prius deerat, et erunt electi homines plures reprobis angelis; et sic dicemus quia non fuerunt homines facti tantum ad restaurandum numerum imminutum, sed etiam ad perficiendum nondum perfectum.

Boso:

Quid potius tenendum est: an angeli prius facti sint in numero perfecto, an non?

Anselmus:

Quod mihi videtur dicam.

Boso:

Non possum a te plus exigere.

Anselmus:

Si homo factus est post casum maiorum angelorum, sicut quidam intelligunt in Genesi, non video posse me per hoc probare alterum horum determinate. Potest enim, ut puto, esse quod angeli prius fuerint in numero perfecto, et postea factus sit homo propter restaurandum imminutum eorum numerum; et potest esse quod non fuerint in numero perfecto, quia differebat deus - sicut adhuc differt - illum implere numerum, facturus humanam naturam suo tempore; unde aut solummodo numerum nondum integrum perficeret, aut etiam, si minueretur, restitueret. Si autem tota creatura simul facta est, et dies illi in quibus Moyses istum mundum non simul esse factum videtur dicere (cf. Gen. 1,1ss.), aliter sunt intelligendi, quam sicut videmus istos dies in quibus vivimus: intelligere nequeo quomodo facti sint angeli in illo integro numero. Quippe si ita esset, videtur mihi quia ex necessitate aut aliqui angeli vel homines casuri erant, aut plures essent in illa caelesti civitate, quam illa perfecti numeri convenientia exigeret. Si ergo omnia simul facta sunt, sic videntur angeli et duo primi homines in numero imperfecto fuisse, ut de hominibus, si nullus angelus caderet, quod deerat solum perficeretur, et si aliquis periret, hoc quoque quod caderet restitueretur, et hominis natura, quae infirmior erat, quasi deum excusaret atque diabolum confunderet, si ille casum suum infirmitati suae imputaret, cum ipsa infirmior staret; ac si et eadem ipsa caderet, multo magis deum defenderet contra diabolum et contra se ipsam, cum ipsa facta valde infirmior et mortalis in electis de tanta infirmitate tanto altius ascenderet, quam unde diabolus cecidisset, quanto boni angeli, quorum aequalitas ei debetur, profecerunt post ruinam maiorum, quia perseveraverunt.

Ex iis rationibus potius mihi videtur quia in angelis non fuit ille perfectus numerus, quo civitas illa superna perficietur, quoniam si homo simul cum angelis factus non est, sic possibile est esse; et si simul facti sunt - quod magis putant multi, quoniam legitur: qui vivit in aeternum, creavit omnia simul (Eccl. 18,1) -, videtur necesse esse. Sed et si perfectio mundanae creaturae non tantum est intelligenda in numero individuorum quantum in numero naturarum, necesse est humanam naturam aut ad complementum eiusdem perfectionis esse factam, aut illi superabundare, quod de minimi vermiculi natura dicere non audemus. Quare pro se ipsa ibi facta est, et non solum pro restaurandis individuis alterius naturae. Unde palam est quia, etiam si angelus nullus perisset, homines tamen in caelesti civitate suum locum habuissent. Sequitur itaque quia in angelis, antequam quidam illorum caderent, non erat ille perfectus numerus. Alioquin necesse erat; ut aut homines aut angeli aliqui caderent, quoniam extra numerum perfectum ibi nullus manere poterat.

Boso:

Non nihil effecisti.

Anselmus:

Est et alia ratio, ut mihi videtur, quae non parum suffragatur illi sententiae, quae angelos non esse factos in perfecto numero existimat.

Boso:

Dic illam.

Anselmus:

Si angeli in illo numero perfecto facti sunt, et nullatenus facti sunt homines nisi pro restauratione perditorum angelorum: palam est quia, nisi angeli ab illa beatitudine cecidissent, homines ad illam non ascenderent.

Boso:

Hoc constat.

Anselmus:

Si quis ergo dixerit quia tantum laetabuntur electi homines de angelorum perditione, quantum gaudebunt de sua assumptione, quoniam absque dubio haec non esset, nisi illa fuisset: quomodo poterunt ab hac perversa gratulatione defendi? Aut quomodo dicemus angelos qui ceciderunt in hominibus restauratos, si illi sine hoc vitio permansuri erant, si non cecidissent, id est sine gratulatione de casu aliorum, isti vero sine illo esse non poterunt? Immo qualiter cum hoc vitio beati esse debebunt? Deinde qua audacia dicemus deum non velle aut non posse hanc restaurationem sine hoc vitio facere?

Boso:

Nonne similiter est in gentibus quae ad fidem vocatae sunt, quia illam Iudaei reppulerunt?

Anselmus:

Non. Nam si Iudaei omnes credidissent, gentes tamen vocarentur, quia in omni gente qui timet deum et operatur iustitiam, acceptus est illi (Act. 10,35). Sed quoniam Iudaei apostolos contempserunt, ea tunc fuit occasio, ut ad gentes illi converterentur.

Boso:

Nullo modo video quid contra haec dicere possim.

Anselmus:

Unde tibi videtur accidere singulis illa laetitia de alieno casu?

Boso:

Unde, nisi quia certus erit unusquisque quoniam, ubi erit nullatenus esset, nisi alius inde cecidisset?

Anselmus:

Si ergo nullus hanc certitudinem haberet, non esset unde ullus de alieno damno gauderet.

Boso:

Ita videtur.

Anselmus:

Putasne illorum aliquem habiturum hanc certitudinem, si multo plures erunt quam qui ceciderunt?

Boso:

Nequaquam possum opinari quod eam habeat aut habere debeat. Quomodo namque poterit quis scire, utrum pro restaurando quod imminutum erat, aut pro complendo quod nondum perfectum erat de illo numero constituendae civitatis, sit factus? Sed omnes certi erunt se factos esse ad perficiendam illam civitatem.

Anselmus:

Ergo si plures erunt quam reprobi angeli, nullus poterit aut debebit scire se non esse ibi assumptum nisi pro alieno casu.

Boso:

Verum est.

Anselmus:

Non igitur habebit aliquis cur gaudere debeat de alterius perditione.

Boso:

Ita sequitur.

Anselmus:

Cum itaque videamus quia, si plures erunt homines electi quam sint reprobi angeli, illa non sequatur inconvenientia, quam sequi est necesse, si plures non erunt; et cum impossibile sit ullum in illa civitate futurum inconveniens: videtur necesse esse, ut angeli non sint facti in illo perfecto numero, et plures futuri sint beati homines, quam sint miseri angeli.

Boso:

Non video qua ratione hoc negari queat.

Anselmus:

Aliam adhuc eiusdem sententiae posse dici puto rationem.

Boso:

Hanc quoque proferre debes.

Anselmus:

Credimus hanc mundi molem corpoream in melius renovandam, nec hoc futurum esse, donec impleatur numerus electorum hominum et illa beata perficiatur civitas, nec post eius perfectionem differendum. Unde colligi potest deum ab initio proposuisse, ut utrumque simul perficeret: quatenus et minor quae deum non sentiret natura ante maiorem quae deo frui deberet, nequaquam perficeretur, et in maioris perfectione mutata in melius suo quodam modo quasi congratularetur; immo omnis creatura de tam gloriosa et tam admirabili sui consummatione ipsi creatori et sibi et invicem quaeque suo modo aeterne congaudendo iucundaretur. Quatenus quod voluntas in rationali natura sponte facit, hoc etiam insensibilis creatura per dei dispositionem naturaliter exhiberet. Solemus namque in maiorum nostrorum exaltatione congaudere, ut cum in nataliciis sanctorum festiva exultatione iucundamur, de gloria illorum laetantes. Quam sententiam illud adiuvare videtur quia, si Adam non peccasset, differret tamen deus illam civitatem perficere, donec completo ex hominibus quem expectabat numero, ipsi quoque homines in corporum - ut ita dicam - immortalem immortalitatem transmutarentur. Habebant enim in paradiso quandam immortalitatem, id est potestatem non moriendi; sed non erat immortalis haec potestas, quia poterat mori, ut scilicet ipsi non possent non mori.

Quod si ita est, ut videlicet rationalem illam et beatam civitatem et hanc mundanam insensibilemque naturam deus ab initio proposuerit simul perficere, videtur quia aut illa civitas non erat completa in numero angelorum ante maiorum ruinam, sed expectabat deus ut eam de hominibus compleret, quando corpoream mundi naturam in melius mutaret; aut si perfecta erat in numero, non erat perfecta in confirmatione, et differenda erat eius confirmatio, etiam si nullus in ea peccasset, usque ad eandem mundi quam expectamus renovationem; aut si non diutius illa confirmatio differenda erat, acceleranda erat mundana renovatio, ut cum eadem confirmatione fieret. Sed quod mundum noviter factum statim deus renovare, et eas res quae post renovationem illam non erunt, in ipso initio, antequam appareret cur factae essent destruere instituerit, omni caret ratione. Sequitur igitur quia angeli non ita fuerunt in numero perfecto, ut eorum confirmatio diu non differretur, propterea quia mundi novi renovationem mox oporteret fieri; quod non convenit. Quod autem eandem confirmationem usque ad mundi futuram renovationem differre deus voluerit inconveniens videtur, praesertim cum illam in aliquibus tam cito perfecerit, et cum intelligi possit quia in primis hominibus, quando peccaverunt, illam fecisset, si non peccassent, sicut fecit in perseverantibus angelis. Quamvis enim nondum proveherentur ad illam aequalitatem angelorum, ad quam perventuri erant homines, cum perfectus esset numerus de illis assumendus: in illa tamen iustitia in qua erant videtur quia, si vicissent, ut tentati non peccarent, ita confirmarentur cum omni propagine sua, ut ultra peccare non possent; quemadmodum, quia victi peccaverunt, sic infirmati sunt, ut quantum in ipsis est, sine peccato esse non possint. Quis enim audeat dicere plus valere iniustitiam ad alligandum in servitute hominem in prima suasione sibi consentientem, quam valeret iustitia ad confirmandum eum in libertate sibi in eadem prima tentatione adhaerentem? Nam quemadmodum, quoniam humana natura tota erat in primis parentibus, tota in illis victa est ut peccaret - excepto illo solo homine, quem deus sicut sine semine viri de virgine facere, sic scivit a peccato Adae secernere -: ita in eisdem tota vicisset, si non peccassent. Restat ergo ut non completa in illo primo angelorum numero superna civitas, sed de hominibus complenda fuisse dicatur. Quae si rata sunt, plures erunt electi homines, quam sint angeli reprobi.

Boso:

Rationabilia mihi valde videntur quae dicis.

Sed quid dicemus quia legitur de deo: constituit terminos populorum iuxta numerum filiorum Israel (Deut. 32,8)? Quod quidam, quia pro filiarum Israel invenitur angelorum dei (Septuaginta), sic exponunt, ut secundum numerum bonorum angelorum assumendus intelligatur numerus hominum electorum.

Anselmus:

Hoc non repugnat praedictae sententiae, si certum non est quod totidem angeli cecidissent quot remanserunt. Nam si plures sunt electi angeli quam reprobi: et necesse est ut reprobos electi homines restaurent, et potest fieri ut beatorum numero coaequentur; et sic plures erunt homines iusti quam angeli iniusti. Sed memento quo pacto incepi respondere quaestioni tuae: videlicet ut si quid dixero quod maior non confirmet auctoritas, quamvis illud ratione probare videar, non alia certitudine accipiatur, nisi quia interim ita mihi videtur, donec deus mihi melius aliquo modo revelet. Certus enim sum, si quid dico quod sacrae scripturae absque dubio contradicat, quia falsum est; nec illud tenere volo si cognovero. Sed si in illis rebus de quibus diversa sentiri possunt sine periculo, sicuti est istud unde nunc agimus, si enim nescimus utrum plures homines eligendi sint quam sint angeli perditi an non, et alterum horum magis aestimamus quam alterum, nullum puto esse animae periculum -; si, inquam, in huiusmodi rebus sic exponimus divina dicta, ut diversis sententiis favere videantur, nec alicubi invenitur ubi quid indubitanter tenendum sit determinent, non arbitror reprehendi debere.

Illud autem quod dixisti: constituit terminos populorum seu gentium iuxta numerum angelorum dei, quod in alia translatione legitur: iuxta numerum filiorum Israel (Deut. 32,8): quoniam ambae translationes aut idem significant aut diversa sine repugnantia, ita intelligendum est, ut et per angelos dei et per filios Israel significentur angeli boni tantummodo, aut soli homines electi, aut simul angeli et homines electi, tota scilicet illa civitas superna; aut per angelos dei sancti angeli tantum et per filios Israel soli iusti homines, aut soli angeli per filios Israel et iusti homines per angelos dei. Si boni angeli tantum designantur per utrumque, idem est quod si solum per angelos dei; si vero tota caelestis civitas, hic est sensus quia tam diu assumentur populi, id est multitudines electorum hominum, aut tam diu erunt in hoc saeculo populi, donec de hominibus praedestinatus numerus illius civitatis nondum perfectus compleatur.

Sed non video nunc, quomodo soli angeli aut simul et angeli et homines sancti per filios Israel intelligantur. Sanctos autem homines filios Israel sicut filios Abrahae vocari non est alienum. Qui angeli quoque dei per hoc recte possunt vocari, quia vitam angelicam imitantur atque similitudo et aequalitas illis angelorum promittitur in caelo, et quia omnes iuste viventes angeli sunt dei; unde ipsi «confessores» aut «martyres» dicuntur. Qui enim confitetur et testatur veritatem dei, nuntius, id est angelus eius est. Et si malus homo dicitur diabolus, sicut de Iuda dicit dominus (cf. Io. 6,71), propter similitudinem malitiae: cur non et bonus homo dicetur «angelus» propter imitationem iustitiae? Quare possumus - ut puto - dicere deum constituisse terminos populorum iuxta numerum electorum hominum, quia tam diu erunt populi et erit hominum in hoc mundo procreatio, donec numerus eorundem electorum compleatur; et eo completo cessabit esse hominum generatio, quae fit in hac vita.

At si per angelos dei intelligimus sanctos angelos tantum, et per filios Israel solummodo iustos homines, duobus modis intelligi potest quia constituit deus terminos populorum iuxta numerum angelorum dei: aut quia tantus populus, id est tot homines assumentur quot sunt sancti angeli dei; aut quia tam diu erunt populi, donec numerus angelorum dei compleatur ex hominibus; et uno solo modo exponi posse video constituit terminos populorum iuxta numerum filiorum Israel, id est quia, sicut supra dictum est, tam diu erunt populi in hoc saeculo, donec numerus hominum sanctorum assumatur; et colligetur ex utraque translatione, quia tot assumentur homines quot remanserunt angeli. Unde tamen non sequetur, quamvis perditi angeli ex hominibus restaurandi sint, tot angelos cecidisse quot perseveraverunt. Quod tamen si dicitur, inveniendum erit quomodo ratae non sint supra positae rationes, quae videntur ostendere non fuisse in angelis, priusquam quidam illorum caderent, illum perfectum numerum, quem supra dixi, et plures homines electos futuros quam sint angeli mali.

Boso:

Non me paenitet quia coegi te, ut de angelis haec diceres. Nam non frustra factum est. Nunc redi ad id unde digressi sumus.

 

 

 

Capitulum XIX

Quod homo non possit salvari

sine peccati satisfactione.

 

Anselmus:

Constat deum proposuisse, ut de hominibus angelos qui ceciderant restauraret.

Boso:

Certum est.

Anselmus:

Tales ergo oportet esse homines in illa civitate superna qui pro angelis in illam assumentur, quales ibi futuri erant illi pro quibus ibidem erunt, id est quales nunc sunt boni angeli. Alioquin non erunt restaurati qui ceciderunt, et sequetur quia deus aut non poterit perficere bonum quod incepit, aut paenitebit eum tantum bonum incepisse; quae duo absurda sunt.

Boso:

Vere oportet ut aequales sint homines bonis angelis.

Anselmus:

Angeli boni umquamne peccaverunt?

Boso:

Non.

Anselmus:

Potesne cogitare quod homo, qui aliquando peccavit nec umquam deo pro peccato satisfecit, sed tantum impunitus dimittitur, aequalis sit angelo qui numquam peccavit?

Boso:

Verba ista cogitare et dicere possum, sed sensum eorum ita cogitare nequeo, sicut falsitatem non possem intelligere veritatem esse.

Anselmus:

Non ergo decet deum hominem peccantem sine satisfactione ad restaurationem angelorum assumere perditorum, quoniam veritas non patitur eum levari ad aequalitatem beatorum.

Boso:

Sic ostendit ratio.

Anselmus:

Considera etiam in solo homine, sine hoc quia debet angelis aequari, utrum eum taliter deus ad beatitudinem ullam, vel talem qualem habebat, antequam peccaret, debeat provehere.

Boso:

Dic tu quod cogitas, et ego considerabo prout potero.

Anselmus:

Ponamus divitem aliquem in manu tenere margaritam pretiosam, quam nulla umquam pollutio tetigit, et quam nullus possit alius amovere de manu eius nisi ipso permittente, et eam disponat recondere in thesaurum suum, ubi sint carissima et pretiosissima quae possidet.

Boso:

Cogito hoc, velut ante nos sit.

Anselmus:

Quid si ipse permittat eandem margaritam ab aliquo invido excuti de manu sua in caenum, cum prohibere possit, ac postea eam de caeno sumens pollutam et non lotam in aliquem suum mundum et carum locum, deinceps illam sic servaturus, recondat? Putabisne illum sapientem?

Boso:

Quomodo hoc possum? Nam nonne melius esset satis, ut margaritam suam mundam teneret et servaret quam pollutam?

Anselmus:

Nonne similiter faceret deus, qui hominem angelis sociandum sine peccato quasi in manu sua tenebat in paradiso et permisit, ut accensus invidia diabolus eum in lutum peccati quamvis consentientem deiceret? Si enim prohibere vellet diabolum, non posset tentare hominem; nonne, inquam, similiter faceret, si hominem peccati sorde maculatum sine omni lavatione, id est absque omni satisfactione, talem semper mansurum saltem in paradisum, de quo eiectus fuerat, reduceret?

Boso:

Similitudinem si deus hoc faceret, negare non audeo, et idcirco eum hoc facere posse non annuo. Videretur enim aut quod proposuerat peragere non potuisse, aut boni propositi eum paenituisse; quae in deum cadere nequeunt.

Anselmus:

Tene igitur certissime quia sine satisfactione, id est sine debiti solutione spontanea, nec deus potest peccatum impunitum dimittere, nec peccator ad beatitudinem, vel talem qualem habebat, antequam peccaret, pervenire. Non enim hoc modo repararetur homo, vel talis qualis fuerat ante peccatum.

Boso:

Rationibus tuis omnino contradicere non possum. Sed quid est quod dicimus deo: dimitte nobis debita nostra (Mat. 6,12), et omnis gens orat deum quem credit, ut dimittat sibi peccata? Si enim solvimus quod debemus: cur oramus ut dimittat? Numquid deus iniustus est, ut iterum exigat quod solutum est? Si autem non solvimus: cur frustra oramus ut faciat, quod, quia non convenit, facere non potest?

Anselmus:

Qui non solvit, frustra dicit: dimitte. Qui autem solvit, supplicat, quoniam hoc ipsum pertinet ad solutionem ut supplicet. Nam deus nulli quicquam debet, sed omnis creatura illi debet; et ideo non expedit homini ut agat cum deo, quemadmodum par cum pari. Sed de hoc non opus est tibi nunc respondere. Cum enim cognosces cur Christus est mortuus, forsitan per te videbis quod quaeris.

Boso:

Sufficit ergo nunc mihi quod de hac quaestione respondes. Quod autem nullus homo ad beatitudinem pervenire queat cum peccato aut solvi a peccato, nisi solvat quod rapuit peccando, sic aperte monstrasti ut, etiam si velim, non possim dubitare.

 

 

 

Capitulum XX

Quod secundum mensuram peccati

oporteat esse satisfractionem,

nec homo eam per se facere possit.

 

Anselmus:

Hoc quoque non dubitabis, ut puto, quia secundum mensuram peccati oportet satisfactionem esse.

Boso:

Aliter aliquatenus inordinatum maneret peccatum, quod esse non potest, si deus nihil relinquit inordinatum in regno suo. Sed hoc est praestitutum quia quamlibet parvum inconveniens impossibile est in deo.

Anselmus:

Dic ergo: quid solves deo pro peccato tuo?

Boso:

Paenitentiam, cor contritum et humiliatum (Ps. 50,19), abstinentias et multimodos labores corporis, et misericordiam dandi et dimittendi, et oboedientiam.

Anselmus:

Quid in omnibus his das deo?

Boso:

An non honoro deum, quando propter timorem eius et amorem in cordis contritione laetitiam temporalem abicio, in abstinentiis et laboribus delectationes et quietem huius vitae calco, in dando et dimittendo quae mea sunt largior, in oboedientia me ipsum illi subicio?

Anselmus:

Cum reddis aliquid quod debes deo, etiam si non peccasti, non debes hoc computare pro debito quod debes pro peccato. Omnia autem ista debes deo quae dicis. Tantus namque debet esse in hac mortali vita amor, et - ad quod pertinet oratio - desiderium perveniendi ad id ad quod factus es, et dolor quia nondum ibi es, et timor ne non pervenias, ut nullam laetitiam sentire debeas, nisi de iis quae tibi aut auxilium aut spem dant perveniendi. Non enim mereris habere quod non, secundum quod est, amas, et desideras, et de quo, quia nondum habes et adhuc utrum habiturus sis an non in tanto es periculo, non doles. Ad quod etiam pertinet quietem et delectationes mundanas, quae animum ab illa vera quiete et delectatione revocant, fugere, nisi quantum ad intentionem illuc perveniendi cognoscis sufficere. Dationem vero ita considerare debes te facere ex debito, sicut intelligis quia quod das non a te habes, sed ab illo, cuius servus es tu et ille cui das. Et natura te docet, ut conservo tuo, id est homo homini, facias, quod tibi ab illo vis fieri (cf. Mat. 7,12); et quia qui non vult dare quod habet, non debet accipere quod non habet. De dimissione vero breviter dico quia nullatenus pertinet ad te vindicta, sicut supra diximus; quoniam nec tu tuus es, nec ille tuus aut suus qui tibi fecit iniuriam, sed unius domini servi facti ab illo de nihilo estis; et si de conservo tuo te vindicas, iudicium quod proprium domini et iudicis omnium est, super illum superbe praesumis. In oboedientia vero quid das deo quod non debes, cui iubenti totum quod es et quod habes et quod potes debes?

Boso:

Nihil iam audeo in omnibus his dicere me dare deo quod non debeo.

Anselmus:

Quid ergo solves deo pro peccato tuo?

Boso:

Si me ipsum et quidquid possum, etiam quando non pecco, illi debeo ne peccem, nihil habeo quod pro peccato reddam.

Anselmus:

Quid ergo erit de te? Quomodo poteris salvus esse?

Boso:

Si rationes tuas considero, non video quomodo. Si autem ad fidem meam recurro: in fide Christiana, quae per dilectionem operatur (Gal. 5,6), spero me posse salvari, et quia legimus: si iniustus conversus fuerit ab iniustitia et fecerit iustitiam (Ez. 18,27), omnes iniustitias eius tradi oblivioni (cf. ib. 18,22; 33,16).

Anselmus:

Hoc non dicitur nisi illis, qui aut expectaverunt Christum antequam veniret, aut credunt in eum postquam venit. Sed Christum et Christianam fidem quasi numquam fuisset posuimus, quando sola ratione, utrum adventus eius ad salvationem hominum esset necessarius, quaerere proposuimus.

Boso:

Ita fecimus.

Anselmus:

Sola igitur ratione procedamus.

Boso:

Quamvis me in angustias quasdam ducas, desidero tamen multum ut, sicut incepisti, progrediaris.

 

 

 

Capitulum XXI

Quanti ponderis

sit peccatum.

 

Anselmus:

Ponamus omnia illa quae modo posuisti te pro peccato posse solvere, te non debere, et videamus utrum possint sufficere ad satisfactionem unius tam parvi peccati, sicuti est unus aspectus contra voluntatem dei.

Boso:

Nisi quia audio te hoc ponere in quaestionem, putarem me hoc peccatum una sola compunctione delere.

Anselmus:

Nondum considerasti, quanti ponderis sit peccatum.

Boso:

Nunc ostende mihi.

Anselmus:

Si videres te in conspectu dei, et aliquis tibi diceret: «aspice illuc»; et deus econtra: «nullatenus volo ut aspicias»: quaere tu ipse in corde tuo quid sit in omnibus quae sunt, pro quo contra voluntatem dei deberes illum aspectum facere.

Boso:

Nihil invenio propter quod hoc debeam, nisi forte sim in ea necessitate positus, ut sit necesse me aut hoc aut maius facere peccatum.

Anselmus:

Remove hanc necessitatem et de solo hoc peccato considera, si possis illud facere pro te ipso redimendo.

Boso:

Aperte video quia non possum.

Anselmus:

Ne te diutius protraham: quid si necesse esset aut totum mundum et quidquid deus non est perire et in nihilum redigi, aut te facere tam parvam rem contra voluntatem dei?

Boso:

Cum considero actionem ipsam, levissimum quiddam video esse; sed cum intueor quid sit contra voluntatem dei, gravissimum quiddam et nulli damno comparabile intelligo. Sed solemus aliquando facere contra voluntatem alicuius non reprehensibiliter, ut res eius serventur, quod postea illi placet contra cuius voluntatem facimus.

Anselmus:

Hoc fit homini qui aliquando non intelligit quid sibi sit utile, aut non potest quod perdit restaurare; sed deus nullo indiget et omnia si perirent posset, sicut ea fecit, restituere.

Boso:

Fateri me necesse est quia pro conservanda tota creatura nihil deberem facere contra voluntatem dei.

Anselmus:

Quid si plures essent mundi pleni creaturis, sicut iste est?

Boso:

Si infinito numero multiplicarentur et similiter mihi obtenderentur, id ipsam responderem.

Anselmus:

Nihil rectius potes.

Sed considera etiam, si contingeret, ut contra voluntatem dei illum aspectum faceres, quid posses pro hoc peccato solvere.

Boso:

Non habeo aliquid maius quam quod supra dixi.

Anselmus:

Sic greviter peccamus, quotienscumque scienter aliquid quamlibet parvum contra voluntatem dei facimus, quoniam semper sumus in conspectu eius, et semper ipse praecipit nobis ne peccemus.

Boso:

Ut audio, nimis periculose vivimus.

Anselmus:

Patet quia secundam quantitatem peccati exigit deus satisfactionem.

Boso:

Non possum negare.

Anselmus:

Non ergo satisfacis, si non reddis aliquit maius, quam sit id pro quo peccatum facere non debueras.

Boso:

Et rationem video sic exigere, et omnino esse impossibile.

Anselmus:

Nec deus ullum obligatum aliquatenus debito peccati assumere potest ad beatitudinem, quia non debet.

Boso:

Nimis est gravis haec sententia.

 

 

 

Capitulum XXII

Quam contumeliam fecit homo deo,

cum se permisit vinci a diabolo,

pro qua satisfacere non potest.

 

Anselmus:

Audi adhuc aliud, cur non minus sit difficile hominem reconciliari deo.

Boso:

Nisi fides me consolaretur, hoc solum me cogeret desperare.

Anselmus:

Audi tamen.

Boso:

Dic.

Anselmus:

Homo in paradiso sine peccato factus quasi positus est pro deo inter deum et diabolum, ut vinceret diabolum non consentiendo suadenti peccatum, ad excusationem et honorem dei et ad confusionem diaboli, cum ille infirmior in terra non peccaret eodem diabolo suadente, qui fortior peccavit in caelo nullo suadente. Et cum hoc facile posset efficere, nulla vi coactus sola se suasione sponte vinci permisit ad voluntatem diaboli et contra voluntatem et honorem dei.

Boso:

Ad quid vis tendere?

Anselmus:

Iudica tu ipse, si non est contra honorem dei, ut homo reconcilietur illi cum calumnia huius contumeliae deo irrogatae, nisi prius honoraverit deum vincendo diabolum, sicut illum inhonoravit victus a diabolo. Victoria vero talis debet esse, ut sicut fortis ac potestate immortalis consensit facile diabolo ut peccaret, unde iuste incurrit poenam mortalitatis, ita: infirmus et mortalis, qualem ipse se fecit, per mortis difficultatem vincat diabolum ut nullo modo peccet. Quod facere non potest, quamdiu ex vulnere primi peccati concipitur et nascitur in peccato (cf. Ps. 50,7).

Boso:

Iterum dico quia et ratio probat quod dicis, et impossibile est.

 

 

 

Capitulum XXIII

Quid abstulit deo cum peccavit,

quod reddere nequit.

 

Anselmus:

Adhuc accipe unum sine quo iuste non reconciliatur homo, nec minus impossibile.

Boso:

Tot iam proposuisti nobis quae facere debemus, ut quidquid superaddas non me magis terrere possit.

Anselmus:

Audi tamen.

Boso:

Audio.

Anselmus:

Quid abstulit homo deo, cum vinci se permisit a diabolo?

Boso:

Dic tu, ut incepisti, quia ego nescio quid super haec mala quae ostendisti potuit addere.

Anselmus:

Nonne abstulit deo, quidquid de humana natura facere proposuerat?

Boso:

Non potest negari.

Anselmus:

Intende in districtam iustitiam, et iudica secundum illam, utrum ad aequalitatem peccati homo satisfaciat deo, nisi id ipsum quod permittendo se vinci a diabolo deo abstulit, diabolum vincendo restituat; ut quemadmodum per hoc quod victus est, rapuit diabolus quod dei erat et deus perdidit, ita per hoc quod vincat, perdat diabolus et deus recuperet.

Boso:

Nec districtius nec iustius potest aliquid cogitari.

Anselmus:

Putasne summam iustitiam hanc iustitiam posse violare?

Boso:

Non audeo cogitare.

Anselmus:

Nullatenus ergo debet aut potest accipere homo a deo quod deus illi dare proposuit, si non reddit deo totum quod illi abstulit; ut sicut per illum deus perdidit, ita per illum recuperet. Quod non aliter fieri valet nisi ut, quemadmodum per victum tota humana corrupta et quasi fermentata est peccato, cum quo nullum deus assumit ad perficiendam illam civitatem caelestem, ita per vincentem iustificentur a peccato tot homines quot illum numerum completuri erant, ad quem complendum factus est homo. Sed hoc facere nullatenus potest peccator homo, quia peccator peccatorem iustificare nequit.

Boso:

Et nihil iustius et nihil impossibilius. Sed ex his omnibus videtur misericordia dei et spes hominis perire, quantum ad beatitudinem spectat, ad quam factus est homo.

 

 

 

Capitulum XXIV

Quod quamdiu non reddit deo

quod debet, non possit esse beatus

nec excusetur impotentia.

 

Anselmus:

Expecta adhuc parum.

Boso:

Quid habes amplius?

Anselmus:

Si homo dicitur iniustus, qui homini non reddit quod debet: multo magis iniustus est, qui deo quod debet non reddit.

Boso:

Si potest et non reddit, vere iniustus est. Si vero non potest: quomodo iniustus est?

Anselmus:

Forsitan si nulla est in illo causa impotentiae, aliquatenus excusari potest. Sed si in ipsa impotentia culpa est: sicut non levigat peccatum, ita non excusat non reddentem debitum. Nam si quis iniungat opus aliquod servo suo, et praecipiat illi ne se deiciat in foveam quam illi monstrat, unde nullatenus exire possit, et servus ille contemnens mandatum et monitionem domini sui sponte se in monstratam mittat foveam, ut nullatenus possit opus iniunctum efficere: putasne illi aliquatenus impotentiam istam ad excusationem valere, cur opus iniunctum non faciat?

Boso:

Nullo modo, sed potius ad augmentum culpae, quoniam ipse impotentiam illam sibi fecit. Dupliciter namque peccavit, quia et quod iussus est facere non fecit, et quod praeceptum est ne faceret fecit.

Anselmus:

Ita homo, qui se sponte obligavit illo debito quod solvere non potest, et sua culpa deiecit se in hanc impotentiam, ut nec illud possit solvere quod debebat ante peccatum, id est ne peccaret, nec hoc quod debet, quia peccavit, inexcusabilis est. Ipsa namque impotentia culpa est, quia non debet eam habere, immo debet eam non habere. Nam sicut culpa est non habere quod habere debet, ita culpa est habere quod debet non habere. Sicut igitur culpa est homini non habere potestatem illam, quam accepit ut posset cavere peccatum, sic culpa est illi habere impotentiam, qua nec iustitiam tenere et peccatum cavere, nec quod pro peccato debet reddere potest. Sponte namque fecit, unde perdidit illam potestatem et devenit in hanc impotentiam. Idem enim est non habere potestatem quam debet habere, et habere impotentiam quam debet non habere. Quapropter impotentia reddendi deo quod debet, quae facit ut non reddat, non excusat hominem, si non reddit; quoniam effectum peccati non excusat peccatum quod facit.

Boso:

Et grave nimis est, et ita esse necesse est.

Anselmus:

Iniustus ergo est homo, qui non reddit deo quod debet.

Boso:

Nimis est verum. Nam iniustus est, quia non reddit, et iniustus est, quia reddere nequit.

Anselmus:

Nullus autem iniustus admittetur ad beatitudinem, quoniam quemadmodum beatitudo est sufficientia in qua nulla est indigentia, sic nulli convenit, nisi in quo ita pura est iustitia, ut nulla in eo sit iniustitia.

Boso:

Non audeo aliter credere.

Anselmus:

Qui ergo non solvit deo quod debet, non poterit esse beatus.

Boso:

Nec hoc consequi negare possum.

Anselmus:

Quod si vis dicere: misericors deus dimittit supplicanti quod debet, idcirco quia reddere nequit: non potest dici dimittere, nisi aut hoc quod homo sponte reddere debet nec potest, id est quod recompensari possit peccato, quod fieri non deberet pro conservatione omnis rei quae deus non est; aut hoc quod puniendo ablaturus erat invito, sicut supra dixi, id est beatitudinem. Sed si dimittit quod sponte reddere debet homo, ideo quia reddere non potest, quid est aliud quam: dimittit deus quod habere non potest? Sed derisio est, ut talis misericordia deo attribuatur. At si dimittit quod invito erat ablaturus, propter impotentiam reddendi quod sponte reddere debet: relaxat deus poenam et facit beatum hominem propter peccatum, quia habet quod debet non habere. Nam ipsam impotentiam debet non habere, et idcirco, quamdiu illam habet sine satisfactione, peccatum est illi. Verum huiusmodi misericordia dei nimis est contraria iustitiae illius, quae non nisi poenam permittit reddi propter peccatum. Quapropter quemadmodum deum sibi esse contrarium, ita hoc modo illum esse misericordem impossibile est.

Boso:

Aliam misericordiam dei video esse quaerendam quam istam.

Anselmus:

Verum esto: dimittit deus ei, qui non solvit quod debet, idcirco, quoniam non potest.

Boso:

Ita vellem.

Anselmus:

At quamdiu non reddet, aut volet reddere aut non volet. Sed si volet quod non poterit, indigens erit. Si vero non volet, iniustus erit.

Boso:

Hoc nihil clarius.

Anselmus:

Sive autem indigens sive iniustus sit, beatus non erit.

Boso:

Et hoc apertum.

Anselmus:

Quamdiu ergo non reddet, beatus esse non poterit.

Boso:

Si rationem sequitur deus iustitiae, non est qua evadat miser homuncio, et misericordia dei perire videtur.

Anselmus:

Rationem postulasti, rationem accipe. Misericordem deum esse non nego qui homines et iumenta salvat, quemadmodum multiplicavit misericordiam suam (Ps. 35,7s.). Nos autem loquimur de illa ultima misericordia, qua post hanc vitam beatum facit hominem. Hanc beatitudinem nulli dari debere nisi illi, cui penitus dimissa sunt peccata, nec hanc dimissionem fieri nisi debito reddito, quod debetur pro peccato secundum magnitudinem peccati, supra positis rationibus puto me sufficienter ostendisse. Quibus si quid tibi videtur posse rationibus obici, dicere debes.

Boso:

Ego utique nullam tuarum rationum aliquatenus infirmari posse video.

Anselmus:

Neque ego, si bene considerentur, existimo. Verumtamen, si vel una de omnibus quas posui inexpugnabili veritate roboratur, sufficere debet. Sive namque uno sive pluribus argumentis veritas inexpugnabiliter monstretur, aequaliter ab omni dubitatione defenditur.

Boso:

Ecce ita est.

 

 

 

Capitulum XXV

Quod ex necessitate per Christum

salvetur homo.

 

Quomodo ergo salvus erit homo, si ipse nec solvit quod debet, nec salvari, si non solvit, debet? Aut qua fronte asseremus deum in misericordia divitem (cf. Eph. 2,4) supra intellectum humanum, hanc misericordiam facere non posse?

Anselmus:

Hoc debes ab illis nunc exigere, qui Christum non esse credunt necessarium ad illam salutem hominis, quorum vice loqueris, ut dicant qualiter homo salvari possit sine Christo. Quod si non possunt ullo modo, desinant nos irridere, et accedant et iungant se nobis, qui non dubitamus hominem per Christum posse salvari, aut desperent hoc ullo modo fieri posse. Quod si horrent, credant nobiscum in Christum, ut possint salvari.

Boso:

A te quaeram, sicut incepi, ut ostendas mihi qua ratione salvetur homo per Christum.

Anselmus:

Nonne sufficienter probatur per Christum hominem posse salvari, cum etiam infideles non negent hominem ullo modo fieri posse beatum, et satis ostensum sit quia, si ponimus Christum non esse, nullo modo potest inveniri salus hominis? Aut enim per Christum, aut alio aliquo, aut nullo modo poterit homo salvus esse. Quapropter si falsum est quia nullo aut alio aliquo modo potest hoc esse, necesse est fieri per Christum.

Boso:

Si quis videns rationem, quia alio modo non potest esse, et non intelligens qua ratione per Christum esse valeat, asserere velit quia nec per Christum nec ullo modo queat hoc esse: quid huic respondebimus?

Anselmus:

Quid respondendum est illi, qui idcirco astruit esse impossibile quod necesse est esse, quia nescit quomodo sit?

Boso:

Qula insipiens est.

Anselmus:

Ergo contemnendem est quod dicit.

Boso:

Verum est. Sed hoc ipsum est illi ostendendum, qua ratione sit quod putat impossibile.

Anselmus:

An non intelligis ex iis quae supra diximus, quia necesse est aliquos homines ad beatitudinem pervenire? Nam si deo inconveniens est hominem cum aliqua macula perducere ad hoc, ad quod illum sine omni macula fecit, ne aut boni incepti paenitere aut propositum implere non posse videatur: multo magis propter eandem inconvenientiam impossibile est nullum hominem ad hoc provehi ad quod factus est. Quapropter aut extra fidem Christianam invenienda est peccati satisfactio, qualem supra esse debere ostendimus - quod ratio nulla potest ostendere -, aut indubitanter in illa esse credenda est. Quod enim necessaria ratione veraciter esse colligitur, id in nullam deduci debet dubitationem, etiam si ratio quomodo sit non percipitur.

Boso:

Verum est quod dicis.

Anselmus:

Quid ergo quaeris amplius?

Boso:

Non ad hoc veni ut auferas mihi fidei dubitationem, sed ut ostendas mihi certitudinis meae rationem. Quapropter sicut me rationabiliter deduxisti ad hoc, ut videam peccatorem hominem hoc debere deo pro peccato quod et reddere nequit, et nisi reddiderit salvari non valet: ita me volo perducas illuc, ut rationabili necessitate intelligam esse oportere omnia illa, quae nobis fides catholica de Christo credere praecipit, si salvari volumus; et quomodo valeant ad salutem hominis; et qualiter deus misericordia salvet hominem, cum peccatum non dimittat illi, nisi reddiderit quod propter illud debet. Et ut certiores sint argumentationes tuae, sic a longe incipe, ut eas super firmum fundamentum constituas.

Anselmus:

Adiuvet me nunc deus, quia tu nullatenus mihi parcis nec consideras imbecillitatem scientiae meae, cui tam magnum opus iniungis. Tentabo tamen, quandoquidem incepi, non in me sed in deo confidens, et faciam quod ipso adiuvante potero. Sed ne fastidium haec volenti legere nimis longa continuatione generetur, a dictis dicenda alio exordio distin-guamus.