BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Anselmus Cantuariensis

1033 -1109

 

Monologion

 

Capitula LXI - LXXX

 

_______________________________________________________

 

 

 

Capitulum LXI

Quod tamen non sint tres,

sed unus seu pater seu filius

sive utriusque spiritus.

 

Quandam hic video quaestionem occurrere. Nam si pater ita est intelligentia et amor, sicut est memoria; et filius sic est memoria et amor, quomodo est intelligentia; et utriusque spiritus non minus est memoria et intelligentia quam amor: quomodo non est pater filius et alicuius spiritus; et quare non est filius pater et spiritus alicuius; et cur non est idem spiritus alicuius pater et alicuius filius? Sic quippe intelligebatur quod memoria esset pater, filius intelligentia, utriusque spiritus amor.

Verum haec quaestio non difficile solvitur, si ea quae iam ratione inventa sunt, considerentur. Idcirco enim non est pater filius aut alicuius spiritus, licet sit intelligentia et amor, quia non est intelligentia genita aut amor ab aliquo procedens; sed quidquid est, gignens est tantum, et a quo procedit alius. Filius quoque ideo non est pater aut alicuius spiritus, quamvis seipso et memor sit et amet, quia non est memoria gignens aut amor ab alio ad similitudinem sui spiritus procedens; sed quidquid existit, tantum gignitur, et est a quo spiritus procedit. Spiritum quoque non cogit esse patrem aut filium hoc quia contentus est memoria aut intelligentia sua, cum non sit memoria gignens aut intelligentia genita; sed solum, quidquid est, procedat. Quid igitur prohibet concludi quia unus tantum est in summa essentia pater, unus filius, unus spiritus, et non tres patres aut filii aut spiritus?

 

 

 

Capitulum LXII

Quomodo ex his multi filii

nasci videantur.

 

Sed ne forte repugnet huic assertioni quod intueor. Nam dubium esse non debet, quia pater et filius et eorum spiritus unusquisque seipsum et alios ambos dicit, sicut se et alios intelligit. Quod si ita est: quomodo non sunt in summa essentia tot verba, quot sunt dicentes et quot sunt qui dicuntur? Si enim plures homines unum aliquid cogitatione dicant: tot eius videntur esse verba, quot sunt cogitantes, quia in singulorum cogitationibus verbum eius est. Item si unus homo cogitet plura aliqua, tot verba sunt in mente cogitantis, quot sunt res cogitatae.

Sed in hominis cogitatione cum cogitat aliquid quod extra eius mentem est, non nascitur verbum cogitatae rei ex ipsa re, quoniam ipsa absens est a cogitationis intuitu, sed ex rei aliqua similitudine vel imagine quae est in cogitantis memoria, aut forte quae tunc cum cogitat per corporeum sensum ex re praesenti in mentem attrahitur. In summa vero essentia sic sibi semper sunt praesentes pater et filius et eorum spiritus - est enim, sicut iam perspectum est, unusquisque non minus in aliis quam in seipso -, ut cum invicem se dicunt, sic videatur idem ipse qui dicitur gignere verbum suum, quemadmodum cum a seipso dicitur. Quomodo ergo nihil gignit filius aut eius patrisque spiritus, si unusquisque eorum verbum suum gignit, cum a se dicitur vel ab alio? Quot autem verba probari possunt de summa nasci substantia, tot eam necesse est secundum superiorem considerationem filios gignere, et tot emittere spiritus. Hac itaque ratione videntur in illa esse non solum multi patres et filii et procedentes, sed et aliae necessitudines.

 

 

 

Capitulum LXIII

Quomodo non sit ibi

nisi unus unius.

 

Aut certe pater et filius et eorum spiritus de quibus iam certissimum est quia vere existunt, non sunt tres dicentes, quamvis singulus quisque sit dicens; nec sunt plura quae dicuntur, cum unusquisque seipsum et alios duos dicit. Sicut enim summae sapientiae inest scire et intelligere, ita utique aeternae incommutabilisque scientiae et intelligentiae naturale est semper id praesens intueri, quod scit et intelligit. Nihil autem aliud est summo spiritui huiusmodi dicere quam quasi cogitando intueri, sicut nostrae mentis locutio non aliud est quam cogitantis inspectio. Certissimum autem iam consideratae rationes reddiderunt: quidquid summae naturae inest essentialiter, id perfecte convenire patri et filio et eorum spiritui singulatim; et tamen idipsum, si simul dicatur de tribus, non admittere pluralitatem. Cum ergo constet quia, sicut pertinet ad eius essentiam scientia et intelligentia, sic eius scire et intelligere non est aliud quam dicere, id est semper praesens intueri quod scit et intelligit: necesse est ut, quemadmodum singulus pater et singulus filius et singulus eorum spiritus est sciens et intelligens, et tamen hi tres simul non sunt plures scientes aut intelligentes, sed unus sciens, unus intelligens: ita singulus quisque sit dicens, nec tamen omnes simul tres dicentes, sed unus dicens. Hinc illud quoque liquide cognosci potest quia, cum hi tres dicuntur vel a seipsis vel ab invicem, non sunt plura quae dicuntur. Quid namque ibi dicitur nisi eorum essentia? Si ergo illa una sola est, unum solum est quod dicitur. Ergo si unum est in illis quod dicit, et unum quod dicitur - una quippe sapientia est quae in illis dicit, et una substantia quae dicitur -, consequitur non ibi esse plura verba, sed unum. Licet igitur unusquisque seipsum, et omnes invicem se dicant, impossibile tamen est esse in summa essentia verbum aliud praeter illud de quo iam constat, quod sic nascitur ex eo cuius est verbum, ut et vera eius dici possit imago et vere filius eius sit.

In quo mirum quiddam et inexplicabile video. Ecce enim cum manifestum sit unumquemque, scilicet patrem et filium et patris filiique spiritum, pariter se et ambos alios dicere, et unum solum ibi esse verbum: nullatenus tamen ipsum verbum videtur posse dici verbum omnium trium, sed tantum unius eorum. Constat enim ipsum esse imaginem et filium eius cuius est verbum; et patet quia nec imago nec filius suimet aut a se procedentis spiritus congrue dici potest. Nam nec ex seipso nec ex procedente a se nascitur, nec seipsum aut procedentem a se existendo imitatur. Seipsum quippe non imitatur nec a se trahit existendi similitudinem, quia imitatio et similitudo non est in uno solo, sed in pluribus. Illum vero non imitatur nec ad eius similitudinem existit, quia iste non habet ab illo esse, sed ille ab isto. Restat igitur hoc solum verbum illius solius esse de quo nascendo habet esse, et ad cuius omnimodam similitudinem existit. Unus ergo pater, non plures patres, unus filius, non plures filii, unus procedens spiritus, non plures procedentes spiritus sunt in summa essentia. Qui cum ita tres sint ut numquam pater sit filius aut procedens spiritus, nec filius aliquando sit pater aut spiritus procedens, nec umquam spiritus patris et filii sit pater aut filius; et singulus quisque sic sit perfectus, ut nullo indigeat: id tamen quod sunt sic est unum, ut sicut de singulis pluraliter dici non potest, ita nec de tribus simul. Et cum pariter unusquisque seipsum et omnes invicem se dicant: non tamen sunt ibi plura verba sed unum; et ipsum non singulorum aut omnium simul, sed unius tantum.

 

 

 

Capitulum LXIV

Quod hoc, licet inexplicabile sit,

tamen credendum sit.

 

Videtur mihi huius tam sublimis rei secretum transcendere omnem intellectus aciem humani, et idcirco conatum explicandi qualiter hoc sit continendum puto. Sufficere namque debere existimo rem incomprehensibilem indaganti, si ad hoc ratiocinando pervenerit ut eam certissime esse cognoscat, etiamsi penetrare nequeat intellectu quomodo ita sit; nec idcirco minus iis adhibendam fidei certitudinem, quae probationibus necessariis, nulla alia repugnante ratione asseruntur, si suae naturalis altitudinis incomprehensibilitate explicari non patiantur. Quid autem tam incomprehensibile, tam ineffabile, quam id quod supra omnia est? Quapropter si ea quae de summa essentia hactenus disputata sunt, necessariis sunt rationibus asserta: quamvis sic intellectu penetrari non possint, ut et verbis valeant explicari, nullatenus tamen certitudinis eorum nutat soliditas. Nam, si superior consideratio rationabiliter comprehendit incomprehensibile esse, quomodo eadem summa sapientia sciat ea quae fecit, de quibus tam multa nos scire necesse est: quis explicet quomodo sciat aut dicat seipsam, de qua aut nihil aut vix aliquid ab homine sciri possibile est? Ergo si non eo quod seipsam dicit, generat pater et generatur filius: «generationem eius quis enarrabit?» [Isai. LIII, 8]

 

 

 

Capitulum LXV

Quomodo de ineffabili re

verum disputatum sit.

 

Sed rursum si ita se ratio ineffabilitatis illius habet, immo quia sic est: quomodo stabit quidquid de illa secundum patris et filii et spiritus procedentis habitudinem disputatum est? Nam si vera illud ratione explicitum est: qualiter est illa ineffabilis? Aut si ineffabilis est: quomodo est ita, sicut est disputatum? An quodamtenus de illa potuit explicari, et ideo nihil prohibet esse verum quod disputatum est; sed quia penitus non potuit comprehendi: idcirco est ineffabilis? Sed ad illud quid responderi poterit, quod iam supra in hac ipsa disputatione constitit: quia sic est summa essentia supra et extra omnem aliam naturam, ut si quando de illa dicitur aliquid verbis, quae communia sunt aliis naturis, sensus nullatenus sit communis? Quem enim sensum in omnibus iis verbis quae cogitavi intellexi, nisi communem et usitatum? Si ergo usitatus sensus verborum alienus est ab illa: quidquid ratiocinatus sum non pertinet ad illam. Quomodo igitur verum est inventum esse aliquid de summa essentia, si quod est inventum longe diversum est ab illa?

Quid ergo? An quodam modo inventum est aliquid de incomprehensibili re, et quodam modo nihil perspectum est de ea? Saepe namque multa dicimus, quae proprie sicut sunt non exprimimus, sed per aliud significamus id quod proprie aut nolumus aut non possumus depromere; ut cum per aenigmata loquimur. Et saepe videmus aliquid non proprie, quemadmodum res ipsa est, sed per aliquam similitudinem aut imaginem; ut cum vultum alicuius consideramus in speculo. Sic quippe unam eandemque rem dicimus et non dicimus, videmus et non videmus. Dicimus et videmus per aliud, non dicimus et non videmus per suam proprietatem. Hac itaque ratione nihil prohibet et verum esse quod disputatum est hactenus de summa natura, et ipsam tamen nihilominus ineffabilem persistere: si nequaquam illa putetur per essentiae suae proprietatem expressa, sed utcumque per aliud designata. Nam quaecumque nomina de illa natura dici posse videntur: non tam mihi eam ostendunt per proprietatem, quam per aliquam innuunt similitudinem. Etenim cum earundem vocum significationes cogito, familiarius concipio mente quod in rebus factis conspicio, quam id quod omnem humanum intellectum transcendere intelligo. Nam valde minus aliquid, immo longe aliud in mente mea sua significatione constituunt, quam sit illud ad quod intelligendum per hanc tenuem significationem mens ipsa mea conatur proficere. Nam nec nomen sapientiae mihi sufficit ostendere illud, per quod omnia facta sunt de nihilo et servantur a nihilo; nec nomen essentiae mihi valet exprimere illud, quod per singularem altitudinem longe est supra omnia et per naturalem proprietatem valde est extra omnia. Sic igitur illa natura et ineffabilis est, quia per verba sicuti est nullatenus valet intimari; et falsum non est, si quid de illa ratione docente per aliud velut in aenigmate potest aestimari.

 

 

 

Capitulum LXVI

Quod per rationalem mentem maxime accedatur

ad cognoscendum summam essentiam.

 

Cum igitur pateat quia nihil de hac natura possit percipi per suam proprietatem sed per aliud, certum est quia per illud magis ad eius cognitionem acceditur, quod illi magis per similitudinem propinquat. Quidquid enim inter creata constat illi esse similius, id necesse est esse natura praestantius. Quapropter id et per maiorem similitudinem plus iuvat mentem indagantem summae veritati propinquare, et per excellentiorem creatam essentiam plus docet, quid de creante mens ipsa debeat aestimare. Procul dubio itaque tanto altius creatrix essentia cognoscitur, quanto per propinquiorem sibi creaturam indagatur. Nam quod omnis essentia, in quantum est, in tantum sit summae similis essentiae, ratio iam supra considerata dubitare non permittit. Patet itaque quia, sicut sola est mens rationalis inter omnes creaturas, quae ad eius investigationem assurgere valeat, ita nihilominus eadem sola est, per quam maxime ipsamet ad eiusdem inventionem proficere queat. Nam iam cognitum est, quia haec illi maxime per naturalis essentiae propinquat similitudinem. Quid igitur apertius quam quia mens rationalis quanto studiosius ad se discendum intendit, tanto efficacius ad illius cognitionem ascendit; et quanto seipsam intuerit negligit, tanto ab eius speculatione descendit?

 

 

 

Capitulum LXVII

Quod mens ipsa speculum

eius et imago eius sit.

 

Aptissime igitur ipsa sibimet esse velut «speculum» dici potest, in quo speculetur ut ita dicam imaginem eius, quam «facie ad faciem» videre nequit. Nam si mens ipsa sola ex omnibus quae facta sunt, sui memor et intelligens et amans esse potest: non video cur negetur esse in illa vera imago illius essentiae, quae per sui memoriam et intelligentiam et amorem in trinitate ineffabili consistit. Aut certe inde verius esse illius se probat imaginem, quia illius potest esse memor, illam intelligere et amare. In quo enim maior est et illi similior, in eo verior illius esse imago cognoscitur. Omnino autem cogitari non potest rationali creaturae naturaliter esse datum aliquid tam praecipuum tamque simile summae sapientiae, quam hoc quia potest reminisci et intelligere et amare id, quod optimum et maximum est omnium. Nihil igitur aliud est inditum alicui creaturae, quod sic praeferat imaginem creatoris.

 

 

 

Capitulum LXVIII

Quod rationalis creatura ad

amandum illam facta sit.

 

Consequi itaque videtur quod rationalis creatura nihil tantum debet studere, quam hanc imaginem sibi per naturalem potentiam impressam per voluntarium effectum exprimere. Etenim praeter hoc quia creanti se debet hoc ipsum quod est: hinc quoque quia nil tam praecipuum posse quam reminisci et intelligere et amare summum bonum cognoscitur, nimirum nihil tam praecipue debere velle convincitur. Quis enim neget quaecumque meliora sunt in potestate, ea magis esse debere in voluntate? Denique rationali naturae non est aliud esse rationalem, quam posse discernere iustum a non iusto, verum a non vero, bonum a non bono, magis bonum a minus bono. Hoc autem posse omnino inutile illi est et supervacuum, nisi quod discernit amet aut reprobet secundum verae discretionis iudicium. Hinc itaque satis patenter videtur omne rationale ad hoc existere, ut sicut ratione discretionis aliquid magis vel minus bonum sive non bonum iudicat, ita magis aut minus id amet aut respuat. Nihil igitur apertius quam rationalem creaturam ad hoc esse factam, ut summam essentiam amet super omnia bona, sicut ipsa est summum bonum; immo ut nihil amet nisi illam aut propter illam, quia illa est bona per se, et nihil aliud est bonum nisi per illam. Amare autem eam nequit, nisi eius reminisci et eam studuerit intelligere. Clarum ergo est rationalem creaturam totum suum posse et velle ad memorandum et intelligendum et amandum summum bonum impendere debere, ad quod ipsum esse suum se cognoscit habere.

 

 

 

Capitulum LXIX

Quod anima semper illam amans

aliquando vere beate vivat.

 

Dubium autem non est humanam animam esse rationalem creaturam. Ergo necesse est eam esse factam ad hoc, ut amet summam essentiam. Necesse est igitur eam esse factam aut ad hoc ut sine fine amet, aut ad hoc ut aliquando vel sponte vel violenter hunc amorem amittat. Sed nefas est aestimare summam sapientiam ad hoc eam fecisse, ut aliquando tantum bonum aut contemnat aut volens tenere aliqua violentia perdat. Restat igitur eam esse factam ad hoc, ut sine fine amet summam essentiam.

At hoc facere non potest, nisi semper vivat. Sic igitur est facta ut semper vivat, si semper velit facere ad quod facta est. Deinde inconveniens nimis est summe bono summeque sapienti et omnipotenti creatori, ut quod fecit esse ad se amandum, id faciat non esse, quamdiu vere amaverit; et quod sponte dedit non amanti ut semper amaret, id auferat vel auferri permittat amanti, ut ex necessitate non amet; praesertim cum dubitari nullatenus debeat, quod ipse omnem naturam se vere amantem amet. Quare manifestum est humanae animae numquam auferri suam vitam, si semper studeat amare summam vitam.

Qualiter ergo vivet? Quid enim magnum est longa vita, nisi sit a molestiarum incursione vere secura? Quisquis enim dum vivit aut timendo aut patiendo molestiis subiacet aut falsa securitate fallitur: quid nisi misere vivit? Si quis autem ab his liber vivit, beate vivit. Sed absurdissimum est ut aliqua natura semper amando illum qui est summe bonus et omnipotens, semper misere vivat. Liquet igitur humanam animam huiusmodi esse, ut si servet id ad quod est, aliquando vere secura ab ipsa morte et omni alia molestia beate vivat.

 

 

 

Capitulum LXX

Quod illa se amanti

seipsam retribuat.

 

Denique nullatenus verum videri potest, ut iustissimus et potentissimus nihil retribuat amanti se perseveranter, cui non amanti tribuit essentiam ut amans esse posset. Si enim nihil retribuit amanti, non discernit iustissimus inter amantem et contemnentem id quod summe amari debet; nec amat amantem se; aut non prodest ab illo amari. Quae omnia ab illo dissonant. Retribuit igitur omni se amare perseveranti.

Quid autem retribuit? Si nihilo dedit rationalem essentiam ut amans esset: quid dabit amanti si amare non cesset? Si tam grande est quod amori famulatur: quam grande est quod amori recompensatur? Et si tale est amoris fulcimentum: quale est amoris emolumentum? Nam si rationalis creatura, quae sibi inutilis est sine hoc amore, si eminet in omnibus creaturis: utique nihil potest esse praemium huius amoris, nisi quod supereminet in omnibus naturis. Etenim idem ipsum bonum quod sic se amari exigit, non minus se ab amante desiderari cogit. Nam quis sic amet iustitiam, veritatem, beatitudinem, incorruptibilitatem, ut iis frui non appetat? Quid ergo summa bonitas retribuet amanti et desideranti se, nisi seipsam? Nam quidquid aliud tribuat, non retribuit, quia nec compensatur amori nec consolatur amantem nec satiat desiderantem. Aut si se vult amari et desiderari, ut aliud retribuat: non se vult amari et desiderari propter se sed propter aliud, et sic non se vult amari sed aliud; quod cogitare nefas est. Nihil ergo verius, quam quod omnis anima rationalis, si quemadmodum debet studeat amando desiderare summam beatitudinem, aliquando illam ad fruendum percipiat. Ut quod «nunc» videt quasi «per speculum et in aenigmate tunc» videat «facie ad faciem». Utrum autem ea sine fine fruatur, dubitare stultissimum est, quoniam illa fruens nec timore torqueri poterit nec fallaci securitate decipi, nec eius indigentiam iam experta illam poterit non amare; nec illa deseret amantem se; nec aliquid erit potentius quod eas separet invitas. Quare quaecumque anima summa beatitudine semel frui coeperit, aeterne beata erit.

 

 

 

Capitulum LXXI

Quod illam contemnens

aeterne misera sit.

 

Hinc utique consequenter colligitur, quod illa quae summi boni amorem contemnit, aeternam miseriam incurret. Nam si dicitur quod pro tali contemptu sic iustius puniatur, ut ipsum esse vel vitam perdat, quia se non utitur ad id ad quod facta est: nullatenus hoc admittit ratio, ut post tantam culpam pro poena recipiat esse, quod erat ante omnem culpam. Quippe antequam esset, nec culpam habere nec poenam sentire poterat. Si ergo anima contemnens id ad quod facta est, sic moritur, ut nihil sentiat aut ut omnino nihil sit: similiter se habebit et in maxima culpa et sine omni culpa, nec discernet summe sapiens iustitia inter id quod nullum bonum potest et nullum malum vult, et id quod maximum bonum potest et maximum malum vult. At hoc satis patet, quam inconveniens sit. Nihil igitur videri potest consequentius et nihil credi debet certius, quam hominis animam sic esse factam, ut si contemnat amare summam essentiam, aeternam patiatur miseriam. Ut sicut amans aeterno gaudebit praemio, ita contemnens aeterna poena doleat. Et sicut illa sentiet immutabilem sufficientiam, ita ista sentiat inconsolabilem indigentiam.

 

 

 

Capitulum LXXII

Quod omnis humana anima

sit immortalis.

 

Sed nec amantem animam necesse est aeterne beatam esse nec contemnentem miseram, si sit mortalis. Sive igitur amet sive contemnat id ad quod amandum creata est: necesse est eam immortalem esse. Si autem aliquae sunt animae rationales, quae nec amantes nec contemnentes iudicandae sint - sicut videntur esse animae infantum -: quid de iis sentiendum est? Sunt mortales an immortales? Sed procul dubio omnes humanae animae eiusdem naturae sunt. Quare quoniam constat quasdam esse immortales, necesse est omnem humanam animam esse immortalem.

 

 

 

Capitulum LXXIII

Quod aut semper misera aut

aliquando vere beata sit.

 

Verum, cum omne quod vivit aut numquam aut aliquando sit vere securum ab omni molestia, nihilominus est necesse omnem humanam animam aut semper miseram esse aut aliquando vere beatam.

 

 

 

Capitulum LXXIV

Quod nulla anima iniuste privetur summo bono;

et quod omnino ad ipsum nitendum sit.

 

Quae vero animae incunctanter iudicandae sint sic amantes id ad quod amandum factae sunt ut illo quandoque frui, quae autem sic contemnentes, ut illo semper indigere mereantur, aut qualiter quove merito illae quae nec amantes nec contemnentes dici posse videntur, ad beatitudinem aeternam miseriamve distribuantur: aliquem mortalium disputando posse comprehendere, procul dubio aut difficillimum aut impossibile existimo. Quod tamen a summe iusto summeque bono creatore rerum nulla eo bono ad quod facta est iniuste privetur, certissime est tenendum; et ad idem ipsum bonum est omni homini toto corde, tota anima, tota mente amando et desiderando nitendum.

 

 

 

Capitulum LXXV

Quod summa essentia

sit speranda.

 

Sed in hac intentione humana anima nullatenus se poterit exercere, si desperet quo intendit se posse pervenire. Quapropter, quantum illi est utile studium annitendi, tantum necessaria est spes pertingendi.

 

 

 

Capitulum LXXVI

Quod credendum

sit in illam.

 

Amare autem aut sperare non potest, quod non credit. Expedit itaque eidem humanae animae summam essentiam et ea sine quibus illa amari non potest credere, ut illa credendo tendat in illam. Quod idem apte breviusque significari posse puto, si pro eo, quod est credendo tendere in summam essentiam, dicatur credere in summam essentiam. Nam si quis dicat se credere in illam, satis videtur ostendere et per fidem quam profitetur ad summam se tendere essentiam, et illa se credere quae ad hanc pertinent intentionem. Nam non videtur credere in illam sive qui credit quod ad tendendum in illam non pertinet, sive qui per hoc quod credit non ad illam tendit. Et fortasse indifferenter dici potest credere in illam et ad illam, sicut pro eodem accipi potest credendo tendere in illam et ad illam, nisi quia quisquis tendendo ad illam pervenerit, non extra illam remanebit, sed intra illam permanebit; quod expressius et familiarius significatur, si dicitur tendendum esse in illam, quam si dicitur ad illam. Hac itaque ratione puto congruentius posse dici credendum esse in illam quam ad illam.

 

 

 

Capitulum LXXVII

Quod in patrem et filium et

eorum spiritum pariter et in singulos

et simul in tres credendum sit.

 

Credendum igitur est pariter in patrem et filium et eorum spiritum, et in singulos et simul in tres; quia et singulus pater et singulus filius et singulus eorum spiritus est summa essentia; et simul pater et filius cum suo spiritu sunt una eademque summa essentia, in quam solam omnis homo debet credere, quia est solus finis quem in omni cogitatu actuque suo per amorem debet intendere. Unde manifestum est quia sicut in illam tendere nisi credat illam nullus potest, ita illam credere nisi tendat in illam nulli prodest.

 

 

 

Capitulum LXXVIII

Quae sit viva et

quae mortua fides.

 

Quapropter, quantacumque certitudine credatur tanta res: inutilis erit fides et quasi mortuum aliquid, nisi dilectione valeat et vivat. Etenim nullatenus fidem illam quam competens comitatur dilectio, si se opportunitas conferat operandi, otiosam esse sed magna se quadam operum exercere frequentia, quod sine dilectione facere non posset, vel hoc solo probari potest, quia quod summam iustitiam diligit, nihil iustum contemnere, nihil valet iniustum admittere. Ergo quoniam quod aliquid operatur, inesse sibi vitam sine qua operari non valeret ostendit: non absurde dicitur et operosa fides vivere, quia habet vitam dilectionis sine qua non operaretur, et otiosa fides non vivere, qui caret vita dilectionis cum qua non otiaretur. Quare si caecus dicitur non tantum qui perdidit visum, sed qui cum debet habere non habet: cur non similiter potest dici «fides sine» dilectione «mortua», non quia vitam suam id est dilectionem perdiderit, sed quia non habet, quam semper habere debet? Quemadmodum igitur illa «fides quae per dilectionem operatur» [Gal. 5,6], viva esse cognoscitur, ita illa quae per contemptum otiatur, mortua esse convincitur. Satis itaque convenienter dici potest viva fides credere in id in quod credi debet, mortua vero fides credere tantum id, quod credi debet.

 

 

 

Capitulum LXXIX

Quid tres summa essentia

quodammodo dici possit.

 

Ecce patet omni homini expedire ut credat in quandam ineffabilem trinam unitatem et unam trinitatem. Unam quidem et unitatem propter unam essentiam, trinam vero et trinitatem propter tres nescio quid. Licet enim possim dicere trinitatem propter patrem et filium et utriusque spiritum qui sunt tres: non tamen possum proferre uno nomine propter quid tres, velut si dicerem propter tres personas, sicut dicerem unitatem propter unam substantiam. Non enim putandae sunt tres personae, quia omnes plures personae sic subsistunt separatim ab invicem, ut tot necesse sit esse substantias quot sunt personae; quod in pluribus hominibus, qui quot personae tot individuae substantiae sunt cognoscitur. Quare in summa essentia sicut non sunt plures substantiae, ita nec plures personae.

Si quis itaque inde velit alicui loqui: quid tres dicet esse patrem et filium et utriusque spiritum, nisi forte indigentia nominis proprie convenientis coactus elegerit aliquod ex illis nominibus quae pluraliter in summa essentia dici non possunt, ad significandum id quod congruo nomine dici non potest; ut si dicat illam admirabilem trinitatem esse unam essentiam vel naturam et tres personas sive substantias? Nam haec duo nomina aptius eliguntur ad significandam pluralitatem in summa essentia, quia persona non dicitur nisi de individua rationali natura, et substantia principaliter dicitur de individuis quae maxime in pluralitate consistunt. Individua namque maxime substant id est subiacent accidentibus, et ideo magis proprie substantiae nomen suscipiunt. Unde iam supra manifestum est summam essentiam quae nullis subiacet accidentibus proprie non posse dici substantiam, nisi substantia ponatur pro essentia. Potest ergo hac necessitatis ratione irreprehensibiliter illa summa et una trinitas sive trina unitas dici una essentia et tres personae sive tres substantiae.

 

 

 

Capitulum XXX

Quod ipsa dominetur omnibus

et regat omnia et sit solus deus.

 

Videtur ergo, immo incunctanter asseritur, quia nec nihil est id quod dicitur deus, et huic soli summae essentiae proprie nomen dei assignatur. Quippe omnis qui deum esse dicit, sive unum sive plures, non intelligit nisi aliquam substantiam, quam censet supra omnem naturam quae deus non est, ab hominibus et venerandam propter eius eminentem dignitatem et exorandam contra sibi quamlibet imminentem necessitatem. Quid autem tam pro sua dignitate venerandum et pro qualibet re deprecandum, quam summe bonus et summe potens spiritus, qui dominatur omnibus et regit omnia? Sicut enim constat quia omnia per summe bonam summeque sapientem omnipotentiam eius facta sunt et vigent: ita nimis inconveniens est, si aestimetur quod rebus a se factis ipse non dominetur, sive quod factae ab illo ab alio minus potente minusve bono vel sapiente, aut nulla penitus ratione, sed sola casuum inordinata volubilitate regnantur; cum ille solus sit, per quem cuilibet et sine quo nulli bene est et ex quo, et per quem et in quo sunt omnia. Cum igitur solus ipse sit non solum bonus creator, sed et potentissimus dominus et sapientissimus rector omnium: liquidissimum est hunc solum esse, quem omnis alia natura secundum totum suum posse debet diligendo venerari et venerando diligere, de quo solo prospera sunt speranda, ad quem solum ab adversis fugiendum, cui soli pro quavis re supplicandum. Vere igitur hic est non solum deus, sed solus deus ineffabiliter trinus et unus.