BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Anselmus Cantuariensis

1033 -1109

 

Dialogus de veritate

 

ca. 1080

 

_______________________________________________________

 

 

 

Capitulum II

De significationis veritate et de duabus veritatibus enuntiationis.

 

MAGISTER: Quaeramus ergo primum quid sit veritas in enuntiatione, quoniam hanc saepius dicimus veram vel falsam.

DISCIPULUS: Quaere tu, et quidquid inveneris ego servabo.

MAGISTER: Quando est enuntiatio vera?

DISCIPULUS: Quando est quod enuntiat, sive affirmando sive negando. Dico enim quod enuntiat, etiam quando negat esse quod non est; quia sic enuntiat quemadmodum res est.

MAGISTER: An ergo tibi videtur quod res enuntiata sit veritas enuntiationis?

DISCIPULUS: Non.

MAGISTER: Quare?

DISCIPULUS: Quia nihil est verum nisi participando veritatem; et ideo veri veritas in ipso vero est, res vero enuntiata non est in enuntiatione vera. Unde non eius veritas, sed causa veritatis eius dicenda est. Quapropter non nisi in ipsa oratione quaerenda mihi videtur eius veritas.

MAGISTER: Vide ergo an ipsa oratio aut eius significatio aut aliquid eorum quae sunt in definitione enuntiationis, sit quod quaeris.

DISCIPULUS: Non puto.

MAGISTER: Quare?

DISCIPULUS: Quia si hoc esset, semper esset vera, quoniam eadem manent omnia, quae sunt in enuntiationis definitione, et cum est quod enuntiat, et cum non est. Eadem enim est oratio et eadem significatio et cetera similiter.

MAGISTER: Quid igitur tibi videtur ibi veritas?

DISCIPULUS: Nihil aliud scio nisi quia cum significat esse quod est, tunc est in ea veritas et est vera.

MAGISTER: Ad quid facta est affirmatio?

DISCIPULUS: Ad significandum esse quod est.

MAGISTER: Hoc ergo debet.

DISCIPULUS: Certum est.

MAGISTER: Cum ergo significat esse quod est, significat quod debet.

DISCIPULUS: Palam est.

MAGISTER: At cum significat quod debet, recte significat.

DISCIPULUS: Ita est.

MAGISTER: Cum autem recte significat, recta est significatio.

DISCIPULUS: Non est dubium.

MAGISTER: Cum ergo significat esse quod est, recta est significatio.

DISCIPULUS: Ita sequitur.

MAGISTER: Item cum significat esse quod est, vera est significatio.

DISCIPULUS: Vere et recta et vera est, cum significat esse quod est.

MAGISTER: Idem igitur est illi et rectam et veram esse, id est significare esse quod est.

DISCIPULUS: Vere idem.

MAGISTER: Ergo non est illi aliud veritas quam rectitudo.

DISCIPULUS: Aperte nunc video veritatem hanc esse rectitudinem.

MAGISTER: Similiter est, cum enuntiatio significat non esse quod non est.

DISCIPULUS: Video quod dicis. Sed doce me quid respondere possim, si quis dicat quia, etiam cum oratio significat esse quod non est, significat quod debet. Pariter namque accepit significare esse, et quod est et quod non est. Nam si non accepisset significare esse etiam quod non est, non id significaret. Quare etiam cum significat esse quod non est, significat quod debet. At si quod debet significando recta et vera est, sicut ostendisti: vera est oratio, etiam cum enuntiat esse quod non est.

MAGISTER: Vera quidem non solet dici, cum significat esse quod non est; veritatem tamen et rectitudinem habet, quia facit quod debet. Sed cum significat esse quod est, dupliciter facit quod debet; quoniam significat et quod accepit significare, et ad quod facta est. Sed secundum hanc rectitudinem et veritatem, qua significat esse quod est, usu recta et vera dicitur enuntiatio; non secundum illam, qua significat esse etiam quod non est. Plus enim debet propter quod accepit significationem, quam propter quod non accepit. Non enim accepit significare esse rem cum non est, vel non esse cum est, nisi quia non potuit illi dari tunc solummodo significare esse quando est, vel non esse quando non est. Alia igitur est rectitudo et veritas enuntiationis, quia significat ad quod significandum facta est; alia vero, quia significat quod accepit significare. Quippe ista immutabilis est ipsi orationi, illa vero mutabilis. Hanc namque semper habet, illam vero non semper. Istam enim naturaliter habet, illam vero accidentaliter et secundum usum. Nam cum dico: dies est, ad significandum esse quod est, recte utor huius orationis significatione, quia ad hoc facta est; et ideo tunc recte dicatur significare. Cum vero eadem oratione significo esse quod non est, non ea recte utor, quia non ad hoc facta est; et idcirco non recta tunc eius significatio dicitur. Quamvis in quibusdam enuntiationibus inseparabiles sint istae duae rectitudines seu veritates; ut cum dicimus: homo animal est, aut: homo lapis non est. Semper enim haec affirmatio significat esse quod est, et haec negatio non esse quod non est; nec illa possumus uti ad significandum esse quod non est – semper enim homo animal est –, nec ista ad significandum non esse quod est, quia homo numquam lapis est. De illa igitur veritate quam habet oratio secundum quod aliquis ea recte utitur, incepimus quaerere, quoniam secundum hanc veram eam iudicat usus communis locutionis. De illa autem veritate, quam non habere non potest, postea dicemus.

DISCIPULUS: Redi igitur ad id quod incepisti, quoniam sufficienter mihi inter duas veritates orationis discrevisti; si tamen aliquam eam veritatem ostenderis habere cum mentitur, sicut dicis.

MAGISTER: De veritate significationis, de qua incepimus, interim ista sufficiant. Eadem enim ratio veritatis quam in propositione vocis perspeximus, consideranda est in omnibus signis quae fiunt ad significandum aliquid esse vel non esse, ut sunt scripturae vel loquela digitorum.

DISCIPULUS: Ergo transi ad alia.