BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Anselmus Cantuariensis

1033 -1109

 

Dialogus de veritate

 

ca. 1080

 

_______________________________________________________

 

 

 

Capitulum V

De actionis naturalis et non naturalis veritate.

 

MAGISTER: Verum in actione quoque nihilominus veritas credenda est, sicut dominus dicit, quia «qui male agit, odit lucem»; et: «qui facit veritatem, venit ad lucem» (Joh 3,20/21).

DISCIPULUS: Video quod dicis.

MAGISTER: Considera igitur quid ibi sit veritas, si potes.

DISCIPULUS: Ni fallor, eadem ratione qua supra veritatem in aliis cognovimus, in actione quoque contemplanda est.

MAGISTER: Ita est. Nam si male agere et veritatem facere opposita sunt, sicut ostendit dominus, cum dicit: «qui male agit, odit lucem», et: «qui facit veritatem, venit ad lucem»: idem est veritatem facere quod est bene facere. Bene namque facere ad male facere contrarium est. Quapropter si veritatem facere et bene facere idem sunt in oppositione, non sunt diversa in significatione. Sed sententia est omnium quia qui facit quod debet, bene facit et rectitudinem facit. Unde sequitur quia rectitudinem facere est facere veritatem. Constat namque facere veritatem esse bene facere, et bene facere esse rectitudinem facere. Quare nihil apertius quam veritatem actionis esse rectitudinem.

DISCIPULUS: In nullo video titubare considerationem tuam.

MAGISTER: Inspice an omnis actio quae facit quod debet, veritatem facere convenienter dicatur. Est quippe actio rationalis, ut dare eleemosynam; et est irrationalis actio, ut actio ignis qui calefacit. Vide ergo an convenienter dicamus ignem facere veritatem.

DISCIPULUS: Si ignis ab eo a quo habet esse accepit calefacere: cum calefacit, facit quod debet. Igitur non video quae inconvenientla sit ignem facere veritatem et rectitudinem, cum facit quod debet.

MAGISTER: Mihi quoque non aliter videtur. Unde animadverti potest rectitudinem seu veritatem actionis aliam esse necessariam, aliam non necessariam. Ex necessitate namque ignis facit rectitudinem et veritatem, cum calefacit; et non ex necessitate facit homo rectitudinem et veritatem, cum bene facit. Facere autem non solum pro eo quod proprie dicitur facere, sed pro omni verbo dominus voluit intelligere, cum dixit quoniam «qui facit veritatem, venit ad lucem» (Joh 8,44). Non enim separat illum ab hac veritate sive luce, qui patitur persecutionem «propter iustitiam» (cf. Mt 5,10); aut qui est quando et ubi debet esse; aut qui stat vel sedet quando debet; et similia. Nullus namque dicit tales non bene facere. Et cum apostolus dicit quia recipiet unusquisque «prout gessit» (cf. 2 Cor 5,10), intelligendum ibi est quidquid solemus dicere bene facere vel male facere.

DISCIPULUS: Usus quoque communis locutionis hoc habet, ut et pati et multa alia dicat facere, quae non sunt facere. Quare rectam quoque voluntatem, de cuius veritate ante veritatem actionis supra contemplati sumus, inter rectas actiones, ni fallor, cumputare possumus.

MAGISTER: Non falleris. Nam qui vult quod debet, recte et bene facere dicitur, nec ab iis qui veritatem faciunt (cf. Joh 3,21), excluditur. Sed quoniam de veritate investigando illam loquimur, et dominus de illa veritate quae in voluntate est specialiter dicere videtur, cum dicit de diabolo quia «in veritate non stetit» (Joh 8,44): ideo separatim quid in voluntate veritas esset considerare volui.

DISCIPULUS: Placet mihi ita factum esse.

MAGISTER: Cum ergo constet actionis veritatem aliam esse naturalem, aliam non naturalem: sub naturali ponenda est illa veritas orationis, quam supra vidimus ab illa non posse separari. Sicut enim ignis cum calefacit veritatem facit, quia ab eo accepit a quo habet esse: ita et haec oratio, scilicet ‹dies est›, veritatem facit, cum significat diem esse, sive dies sit sive non sit; quoniam hoc naturaliter accepit facere.

DISCIPULUS: Nunc primum video in falsa oratione veritatem.