B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Bruno Merseburgensis
ca. 1040 - post 1082
     
   



D e   b e l l o   S a x o n i c o

P r o l o g u s

_______________________________________________

 
 
      Domno suo dilectissimo, numquam sine pia veneratione nominando, Werinhero sanctae Merseburgensis ecclesiae praesuli venerando, Bruno, licet perexigua suae tamen familiae portio, quicquid valet hominis utriusque devotio.
      Inter eum qui munus aliquod donat, et eum cui donatur, haec est observanda ratio, ut cum iste in thesauris nichil pretiosius quod donet invenire valeat, tunc ille munere tali nichil iocundius accipiat. Quod ego considerans, cum paternitati vestrae, cui pro viribus meis immo ultra vires meas semper servire desidero, munus aliquod offere voluissem, quo fervorem mentis etiam foris alicuius operis attestatione monstrarem, omnibus scriniis mearum facultatum perquisitis solum litterarum genus inveni, quod et vestrae convenire dignitati et meae non impar esse putarem devotioni. Hoc enim munus ceteris omnibus, quae sibi invicem possit benignitas humana largiri, pretiosius aestimo, quia eius et origo nobilior et usus excellentior et aetas probatur esse diuturnior. Aurum namque vel cetera quae homines praecipua ducunt, de terrae visceribus nata, nullum tribuunt animae profectum, sed fragilitati corporeae breve subsidium vel etiam luxuriae praebent turpe servitium, et dum corpora sustentant hominum, effugere proprium non possunt interitum. Quamvis etiam si quieta iaceant, non sint tuta, dum tinearum morsibus vel scabra rubigine corrosa, diu manere non valeant. Studium vero litterarum a latebris animae secretioribus ligone rationis effossum, nullum debet corporis imbecillitati servitium, sed eum, cuius industria processit, format et instruit animum, adeo senectutis vel interitus ignarum, ut etiam ea quae torrente violentia temporis rapiuntur ad interitum, ab ipso temporis impetu litterarum virtus conetur eripere, et semper nova quasi stationaria legentibus ostendere. Igitur bellum quod Heinricus rex cum Saxonibus egit, volo breviter et veraciter scribere, sicut ab his, qui rebus intererant, potui cognoscere. Quod cum sui magnitudine, tum misericordia Dei, quam in ipso bello experti sumus, est memorabile, sicut in sequentibus, si quis legere dignabitur, poterit agnoscere. Sic enim in flagello vino severitatis oleum pietatis admiscuit, ut et prophetam vera locutum esse gaudentes agnosceremus: 'Cum iratus fueris, misericordiae recordaberis' [Hab. 3,2], et apostolum: 'Fidelis Deus, qui non permittet vos temptari super id quod potestis' [I Cor. 10,13]. Sed priusquam incipiam ipsius belli seriem explicare, oportet me pauca de pueritia vel adolescentia eiusdem Heinrici praemittere, ut dum qualem vitam puer vel adolescens agebat, lector agnoverit, minus miretur, quod intestinum bellum vir factus inceperit. Verum ne hoc opus quilibet in manus accipiens statim velit conspuere, placuit michi illud vestri nominis praenotatione munire, quatenus dum vestrum nomen pagina prima demonstrat, sequens opus a sputis defendat. Ergo vestra dignitas dignetur illud tanta alacritate suscipere, quanta a me offertur devotione.