BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Liber de Wintonia

1085 - 1090

 

persona

 

Liber de Wintonia vulgo Domesday Book (scilicet "liber diei iudicatus") scribi curatus est a rege Gulielmo Conquestore. Liber censualis est regni Anglici anno 1086/1087. Anno 1066 Gulielmus Angliam expugnavit quam ob rem conquestor appellatus est. Viginti annis post librum censualem scribi curavit. Omnes terrarum domini interrogati sunt. Respondere deberent quaestionibus quae sequuntur: Quod nomen terrae est? Quis terram tenet? Quanta area terrae? Quot homines ibi sunt? Quot aratra ibi sunt? Quae piscinae ibi sunt, qui saltus? Quantum pecuniae regi solvendum est? Ad has quaestiones terrarum dominis respondendum erat et de statu qui tunc erat et de statu temporis regis Edwardi sive litteris compendiariis T.R.E. id est ante annum 1066. Hic liber hodie magni momenti est quia de rebus oeconomicis medii aevi Angliae multa refert.

 

 

 

opus

 

Liber de Wintonia

 

 

secundaria

 

The Open Domesday Book (J.J.N. Palmer, George Slater, Anna Powell-Smith)

Fontes