B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Dudo de St. Quentin
ca. 960 - 1026
     
   



G e s t a   N o r m a n n o r u m
s e u   d e   m o r i b u s   e t   a c t i s
p r i m o r u m   N o r m a n n i a e   d u c u m


C a p i t u l u m   1
( f o l .  1 v - 8 v )


_____________________________________________


EPISTOLA PANAGERICA. ATQUE APOLOGITICA.
RATIONE TRANSCURSA

INCLITO ET PIE VENERANDO. QVEM GENVS ORNAT. SAPIENTIA
DECORAT. ADALBERONI EPISCOPO SANCTAE DEI LAVDVNENSIS
AECCLESIAE CATHEDRA RESIDENTI SIBI COMMISSARVM OVIVM
DVCAMEN; ANTE DIVINAE MAIESTATIS CONSPECTVM. DVDO SVPER
CONGREGATIONEM SANCTI QVINTINI DECANVS.

GLORIOSISSIMI NOMINIS TVI DIVVLGAMEN. CVLMINE
SVPERLATIVO. LIBANINIS ALTIVS LVCE CLARIVS SVBLIMATVM.
PROLIXA INTERPOLATIONE PROTENSAE LONGITVDINIS. atque
expatiata intercapedine expansae latitudinis terrae ut
palam eminet latius diffamatum. Nemo qui uerba domini
Nichodemo dicentis. spiritus ubi uult spirat intelligit
nescit; quia ut colore indicatiuo humanis uisibus
palificatur. solamen effectus sufficiens omnibus.
omnibusque omnia factus; omnium praesulum celsitudinem
generis spermate et meriti almitate transcendis. Idcirco
tu apex pontificalis. inclitum specimen rectitudinis.
incomparabilis forma perspicue uitae. decus sacerdotale.
inenarrabilis lux uniuersae ecclesiae. insigne culmen
sanctitatis. totius bonitatis columpna inflexibilis.
digne promeritis assertione ueridica sanciris. Te etenim
quem talem tantamque personam facta egregia concinunt.
talis tantaeque proceritatis honore. altithroni dextera
extollere disposuit; quia indempnis pectoris tui antra
cordisque insontis intima possidet diuina caritas. cum
sua sobole multimoda. Quicquid multifariarum uirtutum
eiusdem caritatis filiarum. uniuscuiusque famuli dei
iugi ac uigilanti studio prout aspirator est inlustrator
mentium uidelicet flamen diuinum adipiscitur. quicquid
sanctissima eorum seruitute consequi potest; in te
diuinitus regnare uidetur. atque omnem earumdem uirtutum
congeriem fons caritatis in pectoris tui sede locauit
mirifice. Omnibus siquidem rationis capacibus. mi pater
atque domine certum constat esse. a puerilis etatulae
uagitibus interna cordis contrictione te totum aeterno
sacerdoti hostiam uiuam mactasse. pectus tuum
plenitudine uirtutum pneumati superno thronum
consecrasse. coelos mente habitasse. quia iocundi animi
tui enorme propositum. ut usque nunc temporis patet.
actenus ulla proluuiae. nec aliqua uitiorum tortitudine
inspicitur ab incepto deuiare. Tactus itaque sancti
spiritus nectare. singulari mirabilitate. et mirabili
singularitate uideris coelitus. dum uelut mistica
lampas. solari lumine exardescis inter episcopos
saeculi. Quis uero tam saxeum pectus gereret. tantaeque
caliginis obductione cor obuolutum haberet. mirabilibus
inspectis actibus tuis. a sua prauitate statim in
coelibem non uerteretur uitam? Quippe omnibus qui ab
anfracto itinere illius amarissimi callis. quo multi
seueriter ducuntur morti. sese nituntur priuare. et ad
quem fallentis mundi sapientia illorum uiam dirigit.
quorum corporeae delectationis gaudia imitatur affectus
unita intentio fieri participes religionis tuae. quia
multis praeteritis et futuris temporibus certe nec
primum similem uisus es nec habere sequentem. Nec mirum
antistes reuerentissime. si hoc tibi diuinitus concessum
est ut toto orbi premaximum exemplar boni effectus sis;
quoniam ab ipsa cunabulari uita. gradibus uirtutum
sydereae patriae templa uisus es scandere; atque
praemiorum magnitudine stelligeras sedes possidere. Sed
etiam talibus factis quoddam mirum inducitur. o mire
admirationis pontifex ne prauis iniquorum sophistarum
susurrationibus posses criminari. illius uite praecepta
amplexatus quae semper ad ardua molitur. talem tuis
studiis curam adhibuisti. ut sic ubi terrarum quid
regnaret religionis et ab indigenis alicuiusue hominis
relatu aures tuas irrumperet. nunquam unius hore spatium
passus es transgredi; quousque citius dicto adimplere
laborasti. Tu quidem gaudium domini tui ingressurus per
pauca. id est per quinque talentorum dona fideliter
dispensata. et cybariam dispensationem prudenter
distributam; super multa locaberis seruus bonus et
fidelis. cum dominus uenerit quia supernarum uirtutum
iunctus consortio gaudia sine fine mansura possidebis.
Mna quippe tibi credita tuis sacris nundinis ad
thesaurum summi patrisfamilias decem mnas reportabit cum
dominus redierit. quia uidelicet per decalogi mandata
temetipsum lucratus deo manipulos iustitiae in dextera
ferens. centesimum fructum ad mensam inuisibilis atque
immortalis sponsi dignus conuiua reportabis. sicut mna
centum ponderatur dragmis. Tu merito apostolici meriti
gradum sortitus. sorteque diuina in eiusdem gradus
culminae id est in duodenario numero sublimatus; quia si
secreta eiusdem numeri pensentur ubique celsitudini tuae
deputatur. Qui reuera inpariter par. anathematicis
uocatur; ex pariter pari. et pariter impari confectus.
Sicut namque iste numerus ipsam eamdem significationem
illorum et aliam quam illi non habent de quibus
conficitur possidet. ita tu omnium episcoporum qui eidem
numero deputantur. quam habent uim religionis; et aliam
a deo obtines. Et qualiter ex una impar. ex altera parte
par dicitur. sic ipse tu aliis qui altitudine ipsius
numeri sublimantur. inequalis et equalis inueneris.
Inequalis sanctitate; equalis uero nomine. Ipse recte
superfluus suis asseritur partibus. quia uidelicet si in
unum redigantur eius species; qualiter summam pristine
quantitatis transgrediuntur. sic transgressione
meritorum; si tuae sanctitatis symbola colliguntur.
aliis in eodem numero deo militantibus altior
reppereris. Quid uero eodem in musicis calculo
designatur modulis. nisi sublimitas tanti patroni? Quid
aliud ipse duodenarius. nisi concentum symphoniae
diapason. augmento duplicitatis perficit ad senarium qui
sui quadam demonstratione. alicuius rei perfectionem
sicut ipse perfectus est assuescit significare? Et quid
per ascensum ordinis huius numeri. nisi immensa
perfectio duplicis incrementi in te cumulata
augmentatione duplicitatis declaratur? Respiciente
siquidem eodem numero ad octonarium sesqualtera. ad
nouenarium sesquitercia proportione. diapente. et
diatessaron retinet simphonias. quia tunc temporis quo
ipsius eiusdem prouectio te in pastorale regimen
sustulit; octo beatitudines uite augmentauit. et nouem
angelorum coetibus sociauit. Qua uero ratione binarii
multiplicatione ipse duodenarius in uicesimam quartam
cumulationem transcendit; sic geminorum praeceptorum
scilicet dei et proximi amor. gemina obseruatio uiginti
quattuor supernis senioribus te aggregauit. cum quibus
inmarcessibili corona redimitus canticum nouum sedenti
in throno cantabis. Inter quos sicut isdem sua medietate
superposita. id est senario; qui ut dictum est caret
defectione et superfluitate in octauum decimum numerum
crescit. similiter dulcissonis consonantiis totius
armonicae modulationis. officium mellifluae cantilene
reddentibus nihil defectiuum. nihil superfluum audiens;
secundum quinque tetracorda. decem et octo disparibus
innexa fidibus. efficaciter delecta delectaberis.
Quorsum tendunt ista; illud est in causa. Peragratis
totius galliae partibus circumspectis undique secus
omnium christianorum finibus neminem comperio cui pari
decore totius honoris munera adtribui debeant sicut
tibi. Quocirca memorande pater postquam inclita fama ex
tuis miris actibus expressa. aures meas irrupit; animis
meis indesinenter stimulos ad te diuertendi ministrauit.
quia uelut ab ipsa diuulgatione nominis tui didici
satisfacturus ubique desideriis meis. ut refrigerium
fieres meae necessitatis. Hanc uero necessitatem ab
incoatione usque nunc temporis patior. quod cui tantilli
operis despectiuam atque reprobabilem compositionem ad
corrigendum repraesentarem minime reperiebam; praeter te
cuius laus coelos tangere uidetur. et cui ut supra
dictum est totus honor debetur. Talem et huiuscemodi
honorem corde reuoluo et mente delibero. decere tantum
patronum ut quae in hoc codice suis tenebris obscura
uidentur. per te ad lucem referantur; quia non penuriosi
et ingloriosi nomen compositoris: Sed egregii
correctoris laus acquiretur. Quamquam sit in me pro
stultitia reputandum. per istarum litterarum fiduciam
audaciae animositatem arripiens. maiestatis tuae
conspectum adgredior; adgressusque cordis et corporis
ceruice submissa. non solum semel. nec bis. nec ter.
quin etiam crebrius preces iungo precibus. ut omnis
scrupulositas iniuste ambiguitatis. tuis accutissimis
bipennibus ex purissimo calibe totius sapientiae
confectis. funditus atque radicitus amputetur. Pene
dimidia pars huius operis. minime uidetur respicere ad
negotium utilitatis nisi te messore sarriatur carduis
superfluitatis. quia dum premor corporis infirmitate
dumque saecularium rerum impedior necessitate. mentis
meae oculus sua sponte cecitatem pocius quam lucem
amplectendo suffocatur. et corporalium desideriis
gaudiorum orbatur. atque in immenso gurgite tenebrarum
dimergitur. Illum siquidem oculum quem dico subsidiis
recti luminis destitutum; ate qui uersaris in sacrorum
praeceptis eloquiorum exopto illustrari. Certum te
reddere uolo. ut non rearis me huic operi hesisse
uoluntarie; Nec illud spontanea uoluntate coepisse. Ante
biennium mortis eius. ut more frequentatiuo fui apud
eximium ducem RICARDVM. WILLELMI MARCHIonis filium.
uolens ei reddere meae seruitutis officium; propter
innumera beneficia. quae absque meo merito mihi dignatus
erat impertiri. Qui quadam die adgrediens. cepit
brachiis piissimi amoris me amplecti; Suisque
dulcissimis sermonibus ad-trahere. atque precibus
iocundis mulcerae; quin etiam detestari et iurare in
caritate ut si qua possem ratione. animis suis diu
desideratis mederer. scilicet ut mores actusque telluris
Normannicae. quinetiam proaui sui ROLLONIS quae posuit
in regno iura describerem. Stupui uelut amens. et per
dies aliquot his petitionibus me negaui abnuens. Tandem
uero tot precatibus motus. tantisque precibus fatigatus;
uix flexi animum ad tantae sarcinae pondus humeris meis
imponendum. Et quanquam super uirium mearum
possibilitatem hoc esse recensuissem quod indicebatur;
iugum tanti honeris collo meo imposui. illius mandati
imitator effectus; quod praecipit nos stare uiriliter
agere et confortari insuper omnia nostra in caritate
fieri. Stilus nostrae imperitiae. necdum primas partes
operis attigerat. heu pro dolor cum lacrimabilis fama
Ricardum toto orbe principem. obisse nuntiauit. Omnia
haec in dolore huius principis postposuissem propter
nimium fletum. intolerabilemque planctum. qui non solum
cor meum. uerum etiam totius corporis membra quassans
torquebat. nisi per praecellentissimum filium eius
patricium RICARDVM adhuc superstitem et praecipuum
comitem Rodulfum res eadem repraesentaretur. Insistunt
ambo precibus. ut quod memorabilis uitae dux Ricardus
precando praeceperat exequerer. et ne propositum quod
illi spoponderam in bilinguitatis uitium uersum.
uideretur ullo mendacii inquinamento pollui. sed pollere
totius medullis intellectus intimis contestantur.
Adquiescens praeceptis precibusque eorum opus exsecutus
sum licet dialecticis sillogismi. nec rhetoricis
argumentis non glorietur. Tuae maiestati mittere
disposui. ut falsa amputarentur; et si quid ueritatis in
illo haberetur. tua auctoritate confirmaretur ut
mirabilis mercedum retributor. qui eximium marchionem
Ricardo in paradiso gloriae suae locauit. sicut te
erexerat suae sanctae aecclesiae columpnam. ita serto
perhenni ornatum constituat inter omnium sanctorum
choros senatorem coelestis aulae.

ADLOCVTIO AD LIBRVM HANAROLO
HANOCTROPHA DECVRSA.
Temate pertenui quoniam digestus haberis.
Retorici ratione carens dulcaminis omni.
Liber interno cum te perscrutor ocello.
Egrae fert animus quod uulgo ducere gestis.
Quae digesta stilo nequicquam scemata nostro
Et subsanneris tumido uafroque tumultu.
Site conseruent studiisque sigilla pudicis
Pestiferum intentant secreti tedia nobis
Auripluo quoniam danaen uix texit ab imbri.
Ut promit mitho fulgentius aenea turris
Aut pergas northmannica nunc gimnasia praepes.
Aut scolis clausus franciscis iam moruleris
Ridiculam uereor nobis sat surgere sannam
Si impatiens refutes clauem nuncobice dempto
Et ni proprias argute plebis in ora
Inuitum quatient nortmanni uerbere uatem.
In uulgus uenies audax nunc praepete gressu
Pro quanto tanti spernunt iactabere fluctu.
Hic fedum spuet aggestis labris labiisque
Succinet infandum retractanare aliusque
Et plausum manibus nimium dabit hicce profanis.
Elatis terram pedibus. ter succiet hic
Verrucas alius disquirens ore notabit
Cordibus explosis si nulla tamen patet usquam
Integra doctus erit certe praeuertere falsis
Ast ex hoc fuerit quo perditiorque profanus
Acrius his furias amens baccetur in omnes
Et nolensque uolens sic ANTIA et ONTA subibis
Ludibrio tandem sanne subtus et omni.
Yrokonay scisus frustra trudere taberna
Gingiber aut nardi modicum costumque piperque
Ignauis si quidque feres cartis amicitur
Obstiterit monitor longe nec cura mederi
Tute consiliis motus nostrisque querare
Fraudatum hoc tecum iugiter memorando referto.
Qua frontem titubans titulus prefixerit acrem
Suspicio primo subeat quintinus enormis
Panderet ut coelos itiner quid e nece fecit
His dux his meritisque suis primordia signet
Hoc forsan poteris contempnere uulgus inerme
Plebis iurgantis seu iam discrimina mille
Ne meritis fulgentis nominis obice tantis
Vix ausunt tumide temet spreuisse phalanges
Nitescet rabies parcentque sputis duce tali
[.]breque subtracta nudo incrudescere dente.
Flamine septifluo felix liberi duce sacro
Protectus iugiter munitusque auxiliatus.
[.]etondis meritis quintini martyris almi
Nec te non monitum olim discessise graueris
Quod restat dubiis supplex commiteque fatis
Meque utinam affectu obtato meliora sequantur.

FALLEVCIVS VERSVS EST. CONSTANS SPONDEO. DACTILO. ET
TRIBVS TROCHEIS. VERSVS AD RICHARDVM. MAGNI RICARDI
FILIVM.
O te magnanimum pium modestum
O te praecipuum timentem deum
O te magnificum probum benignum
O te mirificum bonumque iustum
O te pacificum deique prolem
O te munificum Sacrum modestum
O te prerutilum Ricarde clemens
O te longanimem Ricarde prudens
O te percaelebrem Ricarde decens
O te iuridicum Ricarde mitis
O te promeritum Ricarde dulcis
Gentes omnigenae ferunt decenter
Quae cernis memora libro modeste.
His depasce tuum cor atque pectus
Innecti ut ualeas quibus recensis

FVTVRAE MATERI ET TREPIDATIO ET DISVASIO.
Turbinibus uariis cui casibus. innumerisque
Ast inoportunis rerum uicibus uolitantum
Lapsibus atque uolubilibus fati exagitantis
Anxia mens titubat nimiis singultibus haerens.
Cor quoque praetrepidum fibris marcessit adustis
Torpens ast animus planctu suspirat acerbo
Linguaque raucidulos cursus iam gutturis inter
Desipiens horret balbutit blaterat haeret
Squalentique situ uix uerba sonantia garrit
Ingeniumque socros intellectusque pusillus
Difficilis sensus. heu stultitiaque repletus
Quali quibo modo. compto sermone referre.
Quod mihi nutanti committitur accumulare
Numine diuino gestum nutuque superno
Qui nec priuatim casu nec publice gesta
Elicere humanis possum digesta labellis
Ultra posse suum pondus quisquis graue sumit
Ludibrium passus praemagnum ridiculumque
Impendit semet ludicre garrulitati
Sepe fere sectatori incauto arte uenandi
Et sua pessumdat presumptio et inuia luci
Sic tiro parmam gestat belli monimentum.
Usus lasciui facili conamine sudans
Exhorto sed non norit certare duello
Ales numquam uestra tutus spatulum si bicessum
Praeuia cui mater dux non fuerit resecabit
Ingerit in pelagus parua qui lintre marinum
Nautarum semet doctrinae ignarus et artis
Fluctuat. aut illuc. aut huc. aut sepe uoratur
Qui solitus faleris onagro sine sepe sedere
Precipitur eques iam factus praepete cursu.
Non opus ire forum librato foenore mercis
Emere qui quod uult nescit caute et licitare.
Totius artis inops rationis consiliique
Sic in diuersum praelapsu scinditur omni
Qui repetit quod diffinire nequit moderate.
Doctorum nisi doctrinaque fauore uiuetur
Ergo meae nunc insciae squalore repongor.
Ignorans super hoc quid agam faciamne sinamne
Quamquam sensus hebes genuine garrulitatis
Thematis inlepidum. quicquam infacetum inhonestum
Digerat auctoris nullius robore fretus.
Aggrediar potero quicquid faciamque meapte
Fidens in domino mundum ditione regente
Quidquid uult faciens coelo terraque marique
Rudere consuetam plene edere uerba coegit
Sessorique suo alternis profarier rorsis
Postque sepulchralem lazarum recreauit honorem
Et uoluit functum post funus currere uiuum.
Post subiit uexilla crucis mundumque redemit.
Suscipe gesta tui proaui presul recolende
Et locupletis aui Suscipe gesta tui
Quin etiam meritis patris super aethera noti
Participis christo Quin etiam meritis
Illius atque bonis animum depasce benignis
Instrue te exercens Illius atque bonis
Mirificos recolens actus Sermone retracta
Affatusque suos mirificos recolens
Et memora memora causas eius memorandas
Digne quae gessit. nunc memora memora
Nisibus eximiis eius reminiscere morum
Atque recordare nisibus eximiis
Legitimum huius opus relegens imitare liberter
Et rimare studens legitimum huius opus
Scis quia castra dei semper recolendo adamauit
Dilexit uenerans Scis quia castra dei
Ariete non fragilis patriae murus fuit ipse
Portaque difficilis. ariete non fragilis
Orphanus. exul. inops. capiebat opem uiduaeque.
Solamen cuncti orphanus exul inops
Aecclesias statuit paganos credere fecit
Delubra construxit. aecclesias statuit
Corde deum dominum dilexit uiribus atque
Ut se propinquum. corde deum dominum.
Forte feros populos uiolente marte domabat.
Et conculcabat forte feros populos.
Legibus et ducibus uerbo induperabat amico
Gracior in regno. regibus et ducibus
Muneribus uariis missos ditabat honores
Ast humiles pariter muneribus uariis.
Pallia distribuens aurum pelles sonipesque
Munere largifluus pallia distribuens
Indomitos dacos uerbis blandibat amicis.
Austerisque premens indomitosque dacos
Ordinis atque gradus nostri decus omne per omne
Ac firmamentum ordinis atque gradus
Alloquio celebris uirtutum agalmate pinguis
Mansuetus uerbo alloquio celebris
Causidicum superant eius me nunc bonitates.
Atque facultates causidicum superant
Permanet indicium illius uerum probitatis
Signa et adhuc rutilant permanet indicium
Amplius aeloquar an sileam quae gesta uidentur
Tempore uenturo. eloquar aut sileam.
Garriet ecce meus poterit quaecumque relatus
Tractatusque simul. garriet ecce meus
Vocebo ab ofremens uehementi corde retractans.
Quae retulit uiuens uocebo ab ofremens.
O uenerande piae recolende uerende patronae.
Praesulo Rotberte. o recolende piae
Immemores patris et memores scrutare triumphos
Actus perquire Inmemoresque patris
Exhibeasque patris dictis temet reuerendis.
Factis te speculans Exhibeasque patris
Subueniat iugiter Presens oratio patri.
Votaque continua Subueniat iugiter
O utinam ualeas uigeas per secla potenter
Cum christo regnans. O utinam uigeas
Elisio maneas campo Patre cum reuerendo.
Impireae patriae Elisio maneas.

VERSVS AD COMITEM RODVLFVM HVIVS OPERIS RELATOREM.
Virtus et nomen uulgata potentia passim
Flamigero regni Subtractis creuit in orbe
Cedant conuicti comitis probitate Rodulfi
Illis consulibus Romanus calluit orbis
Nunc northmanuus apex Ricardi culmen honoris
Totius regni uirtus decus atque potestas
Moribus et meritis mactus Rodulfe benignis.
Re tribuente uiget timetque superstite pollet.
Praepollens grauitate animi cordisque profundi.
Ore salem fundis tranquilli pectoris almo
Vt salis unda cybos sic sensus tu quoque condis
Radix consilii fecundi nectaris hurna
Viuax ingenio mitis rutilante loquela
Sol uelut hoc mundum refoues sic sirmate cunctos
Nilus ut aegyptum recretis sic corda tuorum
Te tellus rutilum meruit nortmannica lumen
Splendor ubique micas qui cordis lampade fulges.
Archipatres prisci pariter proceresque moderni
Scipio pompeiusque cato quis gloria rome
Magnificum decus imperium dominansque choruscum.
O felix animus patriae qui consulis actus
Auxilium regni firmamentum decus atque
Cuius quae constant libro hoc conscrita relatu
Digessi attonitus tremulus hebes anxius anceps.
Sit tibi summus honor christo regnante per euum.
Vitaque sit presens cum sanctis atque futura

ITEM AD RODBERTVM ARCHIEPISCOPVM
Presul precipuae atque uenerande
Culmen magnificum. aecclesiarum
Summus noster honor. Noster et altor
Luxque insigne decus. Digna salusque
Nostri sancte gradus. Ordinis auctor.
Quae digesta meo Suscipe sensu
Sacra tange manu Quae fero supplex
Intemptata sciis Grammaticae artis
Ac rimare legens Quaeque peracta
Quae nos dulcis amor. Curaque summa
Patris praecipui Et dulcis almi
Magni patricii. Et reuerendi
RICHARDI caelebris orbe labanti
Aeterna patria. Iure potentis
Quamquam sat breuiter. Scribere fecit
Qui bonitate cluens. Et pietate.
Simplicitate ualens. Et probitate.
Fulgens iudicio Iustitiaque
Regno splendidior Floruit isto
Magni CLOTHARII Tempore regis.
HVGONISque ducis. Postea regis
Cuius corde sagax. menteque prudens.
Expensas memora. Factaque dicta.
Recte quo ualeas Equiperari
Digne consimili. Iam bonitate
Tam digno comiti Tamque celebri
Tam iustoque bono. Tamque modesto
Tam sancto pio Tamque colendo
Iuste quo feruier. Atque potiri
In coetum superum Ireque dexter
Agnus candidulo Vellere pulcher
Iunctus coelicolis Pace perhenni
Pontificalis apex et honor
Culmine precipuo Renitens
Gloria pontificum Merita
Pastor opime gregis Domini
Pacifica pietate Calens
Officiis generose Piis
Aecclesiae ordinis atque Gradus.
Palma decusque fidesque salus
Christicoleque caput Populi
Egregium auxilium patrie
Vir uenerande sacer meritis
Belligeri egregii Proaui
Martyrio micantis Aui
Praeducis eximiique Patris.
Ingenio reserata meo
Thematis ordine prosaici
Stultilogo stolidoque hebete
Inscia inepta uideque cape
Materiae fluitanda sua
Dulcia munifica et stupida
Famine ueridico alloquio
Gesta legens replicando diu
Quae bona repperis memora.
Fruge salutiferam segetum
Pasce animumque tuum his epulis
Talibus instrue corque tuum
Actibus aequiperis ualeas
Currere cum seniore uiro
Cum patre cum genitore sacro
Gloria uita. salus. probitas
Sospite corpore quin animo
Longa per innumerum tibi sit
Postque necis legubre exicium
Elisia patria uigeas
Participans THEOTHENOY RANYKAM.
Presul amande
Et reuerende
Et recolende
Atque tremende
Onoma cuius
Hoc quoque metrum
Non capit usquam.
Nisi redempta
Littera desit
Mirificarum
Prosapiarum.
Gesta tuorum.
Suscipe patrum
Patris auique
Sat bonitatis
Luce micantis
Nunc proauique
Iam memorando
Quae bona quisque
Fecit in orbe
Vita superstes
Dum uegetauit
Fomite sacro
Atque salubri
Somatis artus
Namque uerenda
Aecclesiarum
Mirificarum
Culmina fulgent
Quas pater olim
Scemate pulchro
Aedificauit
Quis ualet eius
Cuncta uidere
Quae bona fecit.
Corde sagaci
Menteque pura
Marcia quem nunc
Frantia plorat
Et gemit elus
Eiulat atque
Morte lugubri
Atque merenda
Heuque dolende
Munere cuius
Quae locupleta
Se exhylaranda
Laetificabat
Hanece cuius
Ordo sacrarum
Aecclaesiarum
Quae refouebat
Multimodarum
Congerierum
Munere sacro
Fomite sancto
Colloquioque
Tristis habetur
Quin uiduarum
Turba uagantum
Exul inobsque
Esuriensque
Qui sitis atque
Luce priuati
Consilioque
Vesteque nudi
Frigore pressi
Et lue pleni
Diues in omni.
Et locupletum
Turba bonorum
Atque malorum
Pontificalis
Culmen honoris
Rex proceresque
Grecus et indus
Frisso britoque
Dacus et anglus
Scotus hibernis
Clerus herili
Sorte dicatus
Ordo uerendus
Pulcher eous
Occiduusque
Atque sicamber
Belliger acer
Fleuit amare
Praesul opime
Culmen apexque
Atque cacumen
Lux generisque
Progenierum
Altus amorque
Pontificalis
Nunc imitare. Et prece prona Corde subacto Menteque pura
Viribus almis Sedulus ora. Quo requiescat Pace fruendo
Axe superno Agnus eatque Dexter ouando Velleris albi Tu
quoque cuncto Temporis salua Longa per annos
Innumerosque Vita tibi sit. Sospite sacro Somate semper
Postque lugubre. Mortiferumque Flebile dampnum Pace
fruaris Sede perhenni.
O Tinum specimen tria Summa uirgo deus unus
Precellens numen ethereum columen
Causarum decus et series concordia mundi
Exsors principii et sine fine manens
NOUSque LOGOS fomes mundi altor et auctor enormis
Orbis terrestris idea stelligeri
Vota precum aspirans humili prece posco mearum
Quo faueas coeptis inscia tremulis
Actus et casus. rerum infortunia strictim
Pandam si potero themate prosaico
Quae tulit Alstemo duce barbaries furiosa
Et quae ROLLONE denique christicola
Qualiter et soboles eius WILLELMVS IN omni
Lege serenato profuit imperio.
Quin et Ricardi merito super ethera noti
Patricii summi christicoleque pii
Terra ferax populi nortmanni iure quieuit
Annis fructiferis tempore pacifico
Te prestante deus qui cernens omnia solus
Regnas et uiuis et sine fine manes.