B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Dudo de St. Quentin
ca. 960 - 1026
     
   



G e s t a   N o r m a n n o r u m
s e u   d e   m o r i b u s   e t   a c t i s
p r i m o r u m   N o r m a n n i a e   d u c u m


C a p i t u l u m   3 9
( f o l .  5 7 r - 5 9 v )


_____________________________________________


Rex uero ludouicus. prauo astute dolositatis ingenio
usus; misit ingentis reuerentiae praesules. ad hugonem uelocius.
ut ea fide qua concatenantur senior et miles; uenire festinaret ad
se promptius. Hugo igitur magnus creberrimis episcoporum
peticionibus suppliciter coactus; profectus est contra regem. ad
uillam in uico iuxta compendium. quae dicitur crux; dixitque ad
regem. Cuius rei negocio huc me accelerare fide. et legatis
praecipuis. compulisti? Rex autem. Vt reddas mihi Richardum quem
furatus est hosmundus. et perduxit ad comitem bernardum.
Respondit magnus hugo. Nisi castra quibus praeest bernardus.
illi ui abstulero; nequeo fauere ullatenus precibus tuis et
uoto. Tunc rex. Vt meae necessitati non iniurius sed solator
existas; concedam tibi ebroicacensem et baiocacensem comitatum;
quin etiam a sequana ad mare usque ut possideas. Ego uero quae
citra sequanam sunt tenebo; et quae meae uoluntatis sunt ex his
explebo. Simus concordes in omni negotio et unanimes. ut decet
regem et ducem perpetualiter; ego cis sequanam pergens rotomagum
obsidebo; tu uero militari manu. baiocas uallans expugnato. Sic
atteramus northmannos aduenas et superbos; nostreque dicioni
subiciamus illos. Taliter autem mitescent et subiugabuntur; aut
extermina daciam celeres repedabunt. Hugo uero dux magnus. fidei
quam fecerat bernardo pro Richardi iuuamine oblitus. quin etiam
beneficiis ac ciuitatibus exorbatus. pepigit cum rege huius
conuentionis foedus. quo ut haec facerent. determinato tempore;
regreditur ad sua quisque. Bernardus igitur comes huius
conuentionis gnarus; adiit hugonem ducem celerius. Veniensque ante
conspectum eius; dixit corde uultuque turbatus. Dux magne et
fidissime. precellis usque nunc omnibus meritis. et fidei tenore;
sed mirum mihi cur innocenti puero mentitus es. quod ultroneus
christianae coniurationis fide promisisti. Oporteret te quam
promisisti seruare fidem illesam; et nullorum donorum. munere et
beneficio exsecrari eam. Northmanni et brittones. norunt quae
spopondisti puero; franciaeque principes letificarunt se super hoc
consilio. Quid turpius hac infamia? Talique blasphemia quid
obnoxius? Tantae perfidiae rumor tantique malefidi ducis nequicia
promulgatur per tota penae franciae ciuitatum moenia; omnes
susurrant de tanto duce et aduocato. quomodo deceptus est. et
mentitus muneribus et beneficio. Contra istius inuectionis
molimina; hugo magnus respondit. ab imo cordis emittens suspiria.
Veris purisque sermonibus quae exsecutus es retulisti; quia
oblitus sacramenti quo me defensorem et adiutorem pueri. ultroneus
promisi terram a sequana usque ad mare hereditario iurae ab eo
possidendam. dono regis recepi eique integerrimae fidei
stabilitatem feci; meque adiutorem illius ex ea terra. quae citra
sequanam est periurans repromisi. si eam quam mihi dedit.
nunquam contradixerit. Verum quia mirabilis ingenii.
ingentisque industriae et calliditatis comes es. et astutus in
negotiis omnibus; precor ut eruas me. aliquo sophysmate a
blasphemia huius rumoris. Decurso abhinc die. sedecies;
festinabimus adire nortmanniam. ego et rex. Ipse autem
rotomagensem urbem. ego uero obsidebo ut iuratum est.
baiocacensem. Affligemus igitur northmannos talite et redigemus ut
seruiant humiles. Quisquis uero contra nos contumax fuerit et
rebellis; exterminabitur. Quisquis uero armis praesumpserit;
occidetur. Si quid prudentiae et ingenii habes; precor te ut ab
huius periurii noxa; soluens me liberes. Cernens autem bernardus
quod aperuisset hugo magnus cor suum; dixit ad eum. Iccirco quod
tu senior benignissimus. uel quia ille nepos meus dilectissimus;
melius quam potero argumentabor si forte uestrum cogitasse.
turbare quiuero. Ilico comes bernardus consilia regis et senioris
sui. denominateque congressionis super northmannos tempus
expertus. recordateque uoluntati sui senioris beniuolentia letior.
siluanectis regressus; misit ad bernardum rotomagensem et
dacigenam uelocius. et quae audiuit ab hugone duce magno. etiam
uoluntatem eius mandauit secretius. Quin etiam ne regi obnixius
ciuitatem defenderet. uerum choro canonicorum monachorumque
praeparato. eum quasi eius aduentui congratulans hylariter
reciperet; et hugoni magno duci terram quam illi dedit. regem
contradicere multarum argumentationum prosecutionibus cogeret.
Bernardus uero rotomagensis letior legatione huius consilii; quae
legato disserenti secreta audiuit. northmannis principibus
asscitis intimauit. Northmanni autem non quemquam illorum decipere
scientes umquam bernardum; quin etiam quod hugonis magni ducis
sciret secretum. eius conlaudauerunt pariter consilium. Statuto
uero tempore coniuratae progressionis; asscita francigena
undecunque potuit manu militari; uenit rex in pagum qui dicitur
calcis. coepitque infestare gentes. et praedia incendiis. Hugo
autem dux magnus. huiuscemodi coniuratione illectus; profectus est
ad baiocacensem comitatum. cum magno exercitu. Bernardus igitur
rotomagensis. non inmemor bernardi siluanectensis comitis
consilii; misit ad regem luthdouicum. in dolo uerbis pacificis.
quatinus properaret ad ciuitatem rotomagensem; cum episcopis
principibusque suis; et ne amplius deuasteret quae sua erant
ferocitate tantae gentis. Rex uero huius legationis mandato letus.
regiminisque sui et honoris profectum congratulans adaugere; sub
acta urbe et principibus. uenit rotomagensem ciuitatem cum
francigenis obtimatibus. prohibens reliquos exercitus; ne
depopularentur terram suae dicionis amplius. Bernardus uero
caeterique principes. atque clerus totius urbis occurrerunt contra
eum ad portam beluacensium; et receperunt animosae calliditatis
ingenio eum. Crastino uero diei diluculo. uenit bernardus ante
conspectum regis ludouici. et coepit in dolo compellare eum uerbis
humillimis. Domine rex inuictissime. ab olim usque nunc integer
stabilisque extitisti fide; et conlaudabilis in omne tuo opere.
Nos ducem et aduocatum perfidia arnulfi amisimus; sed gratia dei
te regem aduocatum nobis recuperauimus. Non curamus de prole quam
tibi hosmundus furatus est et abstulit; nec umquam eius seruitio
incumbentes militabimus ei. quia melioris consilii est nos esse
regales et palatinos. quam talis comitis satellites esse et
seruos. Verum nobis mirum quid audiuimus. et ultra credibile
supraque satis admirati sumus; quorum relatus didicimus. quod
hugoni duci semper contra te rixanti contumacius; concessisti
spaciosam terram a sequana maris finetenus. et adhuc expugnat
baiocacensem tellurem et praeoccupat cum magno exercitu. Parui
pretii rex dulcissime. parueque militationis atque seruicii; quod
tibi reseruasti. Vigenti millibus armatorum; augmentatus es
inimicum tuum. Quis constantinensibus et baiocacensibus uidit
fortiores in bello. prudentiores in consilio? Si militarem manum
ut vuillelmus tenuisses; omnium quippe gentium. horum consilio et
armis dominari quiuisses. Nonne vuillelmus huius exercitus
medietate fretus; comitante hugone et herberto seorsum. conduxit
te ad regem heinricum securus? Quis tuebitur. et defensabit.
proderit. et praeerit huic quam retinuisti ciuitati? Baiocacenses.
constantinensesque hanc custodiebant urbem francisco
angliscoque in portu eminentem. Omnium bonorum illius
terrae affluentia aderat nobis; et eramus locupletes opibus
illius telluris. Recipe ergo ciuitatem quia non habemus
sumptus. quibus in ea uiuere possimus. daque hugoni eam
quo queat rebellare contra te securius. Nos daciam cum omni generi
nostro prepete nauigationis cursu repedabimus; et hanc maiore
collecta multitudine militari. ut rollo quondam deuastabimus. nec
tua nec hugonis erit posterius. Rex uero deceptricibus querimoniis
instigatus; precatus est bernardum. ut daret sibi consilium. super
his rebus. Tunc bernardus. Mitte legatum ad hugonem ducem magnum.
qui baiocacensia rura illi contradicat; et non possidere plus quam
tribus noctibus. et dicat non tenere se ea amplius. quia malo es
consilio usus. Rex uero ilico misit ad hugonem; qui diceret huius
rei sermonem. Cumque legatus coram hugone duce adstaret. huiusque
rei uerba illi intimaret. obstupuit; in unoque obtutu defixus
inquit. Calliditas duorum principum coegit regem mandare tale
propositum. Huius igitur contradictionis uerbo. parisius hugo dux
regrediens; misit ad regem luthdouicum dicens. Cur quod mihi
spontaneus dedisti ablatum est? Respondit rex. Tellus northmanniae
non nisi unius senioris umquam tuebitur aduocatione. Nec debet
esse diuisum; quod decet esse continuum. Rollo olim daciae finibus
exterminatus. hanc sibi integre uendicauit; et non dispertita ab
ullo postea extitit. Gens dacigena nescit famulari; nisi uni soli
seniori. Legatus autem quae rege narrante audiuit; hugoni duci
diligenter retulit. Interea bernardus siluanectensis audiens
inopinatum citissimumque regressum hugonis ducis sui senioris;
uenit ad eum citatis equis. dixitque. Dux perseuerantis fiduciae.
quoniam noxialis sacramenti solutus es compede. memor sis
sacramenti. quo te Richardi pueri adiutorem spopondisti. Et hugo.
Nequibo illi auxiliari. quia omnis northmannica gens subdita est
regi. Contra bernardus. Prestolare attentius euentum rei; et quid
futuri parient dies illi.

APOSTROPHA
O rex. cur memor haud tui.
Istiusque patris qui tibi profuit
Cuius presidio continuo. regna tenes modo.
Et qui multa operatus est.
Pro te; et qui occubuit hostia uictimae.
Regis syderei. queque latent scii.
Et quod iam genitor suus.
Pollens ueridico; perpete famine.
Armis exsuperans. et quod auus continuit sacris.
Nunc praeiudicium facis.
Ex hoc innocuo adhuc probo puero.
Richardo caelebri prosapia nobiliter sato?
Huius flagicii lue.
Casus innumeri praepedient ob hoc.
Olim te capient. te periment fine sub ultimo.