B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Dudo de St. Quentin
ca. 960 - 1026
     
   



G e s t a   N o r m a n n o r u m
s e u   d e   m o r i b u s   e t   a c t i s
p r i m o r u m   N o r m a n n i a e   d u c u m


C a p i t u l u m   4 8
( f o l .  7 3 v - 7 4 v )


_____________________________________________


Cum autem tantae nobilitatis coniugis. decenti gratularetur
consilio. brittonicaeque atque northmannicae patriae populos
serenare iure salutifero. atque per totam pene frantiam
burgundiamque salubri consilio. repentinas insurgentium malorum
commotiones compesceret digne potestatis dominio; quidam satrapa
nomine tetboldus. diues opum. militumque sufficientissimus;
nouercalibus furiis. zeloque et odio successus; coepit insidiari
ei multis subsannationibus. rixarique contra eum. et oppugnare
incassum terram eius. Decernens autem se nil contra eum
proficere; profectus est ad gerbergam reginam. filiumque eius
francorum regem lotharium. commorantes lauduno monte.
Qui multis prosecutionibus coepit eos urgere ut decipiendo;
deponerent eum tanto honore. Venenoque liuoris infectus dicebat
regi. et matri eius. Mirum mihi et omnibus cur tantae arrogantiae
comes Richardus northmannicum brittonicumque tenens regnum
quietus; super francos praesumptiua temeritate elatus. principatur
contumax prae omnibus. Nec deo nec ulli militat famulatur et
seruit; uerum in suae praesumptionis iactantia. inreuerenti animo.
cordeque infrunito confidit. Nostrorum quemque paruipendit;
francorumque ut rex dicione superba dominatur et regit. Huius
consilio tractantur cuncta; quae francigenis sunt incommoda. Non
est tui. nec nostri honoris; ut talis comes dominetur nostri.
Dedecus quippe est tui imperii; quia burgundionibus imperat.
aquitanos arguit et increpat brittones. et northmannos regit et
gubernat. flandrenses minatur et deuastat. dacos. et lotharienses.
quin etiam saxones. sibi conectit. et conciliat. angli quoque ei
oboedienter subduntur scoti. et hibernenses. eius patricinio.
reguntur. Omnium quippe regnorum. omnes gentes. ei famulantur et
oboediunt; nec est nisi tu. qui queat resistere superbienti
temeritati eius. militumque suorum. Magis ac magis supraque satis
ingruenter confortatur et praeualescit. nec multiflua militum
congerie confidens resipiscit. Vide ne regnum tibi hereditarium
conetur super te inuadere; teque ab illo exterminare et extrudere.
Si quod iniuste tenet teneres; omnia regna tibi uendicare quires.
Harum quippe fallacium ambagum alloquio audito. subintulit
tetboldo regina tristis. et commota. Tu nostri secreti conscius.
secretiorisque consilii. fidus secretarius et consiliarius; da
nobis consilium super his rebus. Nullius iuuaminis uirtute
suffulti nisi dei; precamur ut motus pietate in hoc negocio.
clementer succurras nobis. Auersamus undique secus. et comprimur;
et nusquam tuta fides repperitur. Tetboldus uero comes. cupiens
perdere dolo penitus Richardum tantae probitatis patricium;
subintulit reginae hoc consilium.

APOSTROPHA
Heus quid adhuc furis. ardescens o arnulfae odio. perfidiaque.
Inuidiae nimium afflictus tedis et laniatus?
Desine moliri contra superum. uelleque posse.
Peruacuus nimium labor est quem nunc corde retractas.
Non capitur quem dextra dei sancit. protegit atque.
Nam iustus. probus. innocuus. sanctus. percelebrisque.
Marchio. patriciusque. comes. dux Richardus et almus.
Aggere quadrifidae mactus uirtutis rutilanti.
Plebem commissam sibimet pater ut corriget augens.
Proteget. auxiliabitur. et saluabit. refouebit.