B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Encomium Emmae reginae
1041/42
     
   


E n c o m i u m   E m m a e   r e g i n a e

P r a e f a t i o   e d i t o r i s
G .   H .   P e t z   1 8 6 5


________________________________________________


Aevi Salici historiis addere placet librum nuper in itinere Britannico exscriptum, et cuius praecipue causa Scotiam adieram. Legeram siquidem in Repertorio bibliographico Londini anno 1819 a Wilhelmo Clarke in 8 edito p. 257 sqq. in bibliotheca Marchionis de Douglas et Clydesdale codicem haberi de Cnutonis Magni gestis, Emmae reginae dicatum et pictura illustrem; cuius evolvendi et in usus nostros convertendi copiam postquam intercedente gratiosissime Marchione Lansdownii nactus eram, a possessore libri Duce Hamiltonii et Brandoni invitatus ineunte mense Septembri a. 1862 Hamiltoniam adivi. Ubi insigni hospitalitate exceptus, libros bibliothecae splendidae manuscriptos per biduum lustravi, atque praecipuam operam in exscribendo codice historico de quo hic agitur posui. Est enim

1) membranaceus sexaginta sex foliorum in 8 saeculo duodecimo ineunte conscriptus, Liber sancti Augustini Cantuariensis, et manu eius temporis Gesta Cnutonis M. inscriptus. At libro evoluto et attentius perspecto, non modo idem apparuit opus quod Chesnius inter historiae Normannorum Scriptores anno 1619 sub titulo Encomium Emmae reginae evulgavit, sed vere ipse codex cuius apographum Chesnius typis expressit, quemque exinde usque ad nostra tempora latuisse et maximum Francis haud secus ac Britannis sui desiderium movisse constat. Chesnius codicem tanc temporis inter libros Roberti Cottoni fuisse tradit, sibique ab eo per Wilhelmum Camdenum et Fabricium de Petrisco exemplar manuscriptum transmissum. Textus et rasuras aliquot et correctiones manu saeculi XVII. exhibet, quarum illas fortasse monacho cuidam Cantuariensi tribuendas, has vero aut Cottono aut Camdeno inter exemplandum arrisisse crediderim. Codex textum exhibet in universum bonum, sed qui nonnunquam manum correctoris desiderat, et qualem ex autographo transscriptum fuisse aestimare licet. Haud pauca tamen editionum Chesnianae et Langebekianae loca mendosa ipso codice adhibito hic emendata esse, facile patebit. Ceterum Cottoni tempore membranula textui assuta extitisse videtur, cuius textus apud Chesnium habetur, hodie vero desideratur, ideoque inde, adhibito quoque codice altero recenti, editioni nostrae inserendae erat. - Primam paginam pictura explet Emmae reginae adstantibus filiis Hardacnuto et Eduardo in solio regio sedentis atque libro ab auctore monacho genu flectente sibi porrectum manu tenentis.

Editioni nostrae praeterea adhibui

2) Codicem bibliothecae imperialis Parisiensis. Est membranaceus in 8 vel folio minori, saeculo XV. exeunte parva littera exaratus, olim armis et inscriptione testibus clarissimi viri W. Cecil de Burghleye, postea bibliothecae Colbertinae et bibliothecae regiae Parisiensis, cuius inter Latinos hodie numero 6235 signatur. Continet excerpta quaedam historicorum Anglicorum, ibique foliis 7–14 «Excerpta ex Gilda» occurrunt, quo titulo quaedam Gestorum Cnutonis pars tum transscripta tum leviter excerpta habetur, textu negligenter habito et vitiis pleno, qui tamen loco hodie in codice Hamiltoniano desiderato restituendo adhiberi potest. Lectio in universum ita corrupta, ut plerumque non nisi specimina eius annotationi criticae inferre visum fuerit; nominum ratio varia, rex in universum Chnuto scribitur. Quod recentiorum nonnulli partibus textus omissis momentum aliquod inesse opinati sunt, nulla ratione nititur, dum auctor aperte se Excerpta scribere profitetur. Quod unum animadvertendum censeo, sunt lineae excerpti ultimae, quibus patet, excerptorem ex secunda libri editione, hucusque ignota, hausisse; dum enim auctor libro suo primum in adventu Eduardi in Angliam, id est anno 1041, finem imposuit, Hardecnuto a. 1042 die 8. Iunii defuncto, denuo ultimis libri lineis erasis in eorum loco Eduardi successoris laudes substituit.

Libri scriptor se monachum Sancti Bertini et Sancti Audomari fuisse profitetur. Nomen eius latet; num ex Anglorum gente fuerit, nescimus. Anglos patrissantes aliquotiens scribit, quod tamen hic trahi nequit. Cnutonem regem anno 1026 Romam pergentem in monasterio suo eleemosynas et magnifica dona spargentem vidit, illique et Emmae reginae, cuius servum se vocat cuique exuli adhaesisse videtur, intime deditus, ipsa postulante opus in laudem eorum conscripsit. Quo quidem haud pauca scitu digna exposuit, alia tamen reticuit aut tam succincte retulit, ut titulum a Chesnio primo editore ei impositum, encomium Emmae, non summo iure inditum esse nemo asseveraverit. Nolui tamen vel alterum reticere, ab antiqua Cantuariensis monachi manu codici inscriptum, quum Cnutonis gesta praecipuam saltem operis partem occupent. Emma, Richardi ducis Normanniae filia, primis nuptiis Ethelredo II. Anglorum regi iuncta filios Aelfredum et Eduardum progenuerat; quod nemo facile suspicaretur, qui eam virginem Cnutoni manus dedisse apud nostrum legerit. Quo modo et aliae res magni in historia nostra momenti aut silentio teguntur aut levi tantum digito tactae ante oculos ponuntur, postquam in prologo et argumento scriptorem iusto verbosiorem et turgidum experti fueramus. Quae quum ita sint, lectores nec Cnutonis nec Emmae ingenium et res gestas scripto nostro pleniter et iuste exponi sibi persuadebunt; quod tamen non officit, quin locum ei inter saeculi XI. medii scriptores assignemus.

Editor primus Chesnius librum inter scriptores Normannicos proxime post Dudonis historiam constituit, cuius textum repetitum plurimisque annotationibus illustratum Langebekius tomo II Scriptorum rerum Danicarum pag. 472–503 inseruit.