B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Guidonis Aretini
micrologus
     
   



gymnasio musas placuit revocare solutas,
ut pateant parvis habitae vix hactenus altis,
invidiae telum perimat dilectio caecum.
dira quidem pestis tulit omnia commoda terris,
ordine me scripsi primo qui carmina finxi.



epistola Guidonis monachi ac musici ad Theodaldum episcopum suum,
de disciplina artis musicae.



divini timoris, totiusque prudentiae fulgore clarissimo ac dulcissimo patri et reverendissimo domino Theodaldo sacerdotum ac praesulum dignissimo, Guido, suorum monachorum utinam minimus, quidquid servus et filius.

dum solitariae vitae saltem modicam exsequi cupio quantitatem, vestrae benignitatis dignatio ad sacri verbi studium meam sibi sociari voluit parvitatem; non quod desint vestrae excellentiae multi et maximi spiritales viri, et virtutum effectibus abundantissime roborati, et sapientiae studiis plenissime adornati, qui et commissam plebem una vobiscum competenter erudiant, et divinae contemplationi assidue et frequenter inhaereant: sed ut meae parvitatis et mentis et corporis imbecillitas miserata vestrae pietatis et paternitatis fulciatur munita praesidio: ut si quid mihi divinitus utilitatis accesserit, vestro Deus imputet merito. qua de re cum de ecclesiasticis utilitatibus ageretur, exercitium musicae artis, pro quo favente Deo non incassum desudasse me memini, vestra iussit auctoritas proferre in publicum: ut sicut ecclesiam beatissimi Donati episcopi et martyris, cui Deo auctore iure vicario praesidetis, mirabili nimium schemate peregistis, ita eiusdem ministros ecclesiae honestissimo decentissimoque quodam privilegio cunctis pene per orbem clericis spectabiles redderetis. et revera satis habet miraculi et optionis, cum vestrae ecclesiae etiam pueri in modulandi studio perfectos aliorum usquequaque locorum superent senes, vestrique honoris ac meriti perplurimum cumulabitur celsitudo, cum post priores patres tanta ac talis ecclesiae per vos studiorum provenerit claritudo. itaque quia vestro tam commodo praecepto nec volui contraire, nec valui, offero sollertissimae paternitati vestrae musicae artis regulas, quanto lucidius et brevius potui, a philosophis explicatas; nec tamen eadem via ad plenum, neque eisdem insistendo vestigiis: id solum procurans quod ecclesiasticae prosit utilitati, nostrisque subveniat parvulis. ideo enim hoc studium hactenus latuit occultatum, quia, cum revera esset arduum, non est a quolibet humiliter explanatum. quod qua occasione olim aggressus sim, quave utilitate et intentione, perpaucis absolvam.

explicit epistola.