BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Alfonsi

ca. 1062 - ca. 1140

 

Dialogus Petri cognomento Alphonsi,

ex Judæo Christiani et Moysi Judæi

 

________________________________________________________________

 

 

[567D]

Titulus II.

 

De cognoscenda præsentis Judæorum captivitatis

causa tractat, et quam diu durare debeat.

 

Moyses. Quoniam quæcunque nostri doctores divinæ majestati indigne applicant, tu omnia inexpugnabilium luce rationum, nec Scripturæ auctoritate, nec cujuslibet rationis vigore consistere posse monstrasti, nunc ad secundam propositorum partem in qua de nostra es captivitate locutus veniamus, si placet. Dixisti enim (nisi menti excidit) nos tali modo sperare captivitatem evasuros esse, quo scilicet modo nequaquam possumus evadere. Nunc itaque propter hoc quæro utrum nos illo quo credimus, [568A] sed alio, an etiam nullo (quod absit) modo evadere concedas.

Petrus. Eo quidem modo quo ipsi æstimatis non credo, sed alio modo vos evasuros esse non abnego.

Moyses. Quare eo quo dicimus liberari nequaquam possimus modo, et quisnam sit liberationis modus audire desidero.

Petrus. Cum Christum Filium Dei esse, aut in mundum pro humani generis redemptione negaveritis venisse, et ejus præcepta nolueritis servare, liberari nequibitis a captivitate. Si vero eum et Dei Filium esse, et jam venisse credideritis, et mandata cujus custodieritis, statim de captivitate exibitis. [568B]

Moyses. Quam auctoritatem poteris afferre super hujusmodi sermone?

Petrus. Prius quæ vestræ captivitatis fuerit causa videre debemus, ut sic etiam evadendi modum melius agnoscamus, more sapientis utentes medici, qui prius infirmitatem inspicit, ut qua opus sit medicina scire possit.

Moyses. Bene dictum collaudo.

Petrus. Prius causam Babylonicæ captivitatis, quæ non nisi per septuaginta annos duravit, dicas volo, quia ipsam cum audierimus, adjuverit nos ad cognoscendam causam hujus tantæ captivitatis.

Moyses. Plurima peccata, quæ longum est enumerare, prioris captivitatis causa fuere.

Petrus. Ita quidem concedo esse, sed tamen ex [568C] illis aliqua volo a te ego audire.

Moyses. Pauca ex illis in medium deducam quæ prophetica auctoritate probantur, scilicet usuram, vel munus pro iniquitate accipere, juramentum falsum jurare, in vendendo et emendo pecuniam falsam dare, falsa testimonia dicere, alterutrum detrahere, parentes, et loca sanctificationis et dies Sabbatorum inhonorare; matris, sororis, filiæ, socrus, vel cujuslibet illicitæ feminæ turpitudinem revelare, homicidia perpetrare, idola adorare, stellis sacrificare, Deum negare, Deique prophetas, tanquam Uriam, Zachariam, Isaiamque necare, et alia multa, quæ, ut superius dixi, longum est enumerare, quæ in tantum creverunt, ut Deus ad Jeremiam diceret prophetam: Circuite vias Hierusalem, et aspicite et considerate, [568D] quærite in plateis ejus an inveniatis virum facientem judicium et quærentem fidem, propitius ero ei (Jer. V). Item Ezechiel ait: Quæsivi de his virum qui interponeret sepem, et staret oppositus contra me, propterea ne dissiparem eam, et non inveni (Ezech. XXII).

Petrus. Gaudeo et gratias ago, quia jam te aliquam veritatis scintillam videre cognosco. Dic ergo, si nosti, quænam causa hujus tam longæ tamque diræ fuerit captivitatis, quæ jam mille quadraginta duravit annis.

Moyses. Hæc eadem peccata et his similia.

Petrus. Hanc rationem nulla poteris auctoritate firmare quia a trecentis annis ante subversam Hierusalem nullus in Israel propheta exstitit, qui hoc prædixerit vel scripserit, maxime cum doctores [569A] vestri dicant hoc tantum fuisse causam subversionis Hierosolymorum, quod alter alteri sine re inimicaretur et invideret. Insuper etiam ad tuæ rationis destructionem adjiciunt, quod, ædificato templo, Deus in manus eorum peccati principem tradiderit cui ligatis manibus et pedibus unum evulserunt oculum, et ab ea die non habet potestatem decipere posse in homicidio et idololatria, et consanguinearum turpitudine revelanda. Non ergo omnia ea quæ fuerant prioris, secundæ quoque causa fuerunt captivitatis. Dicunt etiam quod, templo existente, multi erant homines bonæ vitæ, qui prophetæ debuerant esse, si tempus fuisset prophetiæ. Multi etiam præter usum faciebant nova miracula, veluti dicunt Joannem filium Zachai tantæ sanctitatis fuisse quod, cum in [569B] cathedra sua ad legendum libros suos sederet, Deus ad ostendendam meritorum ejus virtutem, omnes aves super eum volitantes, concremari et in terram ruere fecit. De alio quoque, Hunni videlicet, tale aliud miraculum astruunt. Temporibus quidem ejus terram dicunt siccitatem pertulisse. Qui circulo de lapidibus fabricato ingressus est ipse in eum, et ait ad Deum: «Juro per nomen tuum, Deus, quod non hinc egrediar, nisi pluvia in terram descendat.» Cœpit ergo minutim pluere, sed ipso majorem pluviam postulante, tantus imber descendit ut pene terras omnes vastaverit. Sed eodem mediocriter petente, pluvia temperata descendit, et terra bonis omnibus redundavit. Aiunt etiam de Annania filio Dosa quod vox quotidie de monte Horeb sanctitati ejus tale [569C] afferebat testimonium, dicens: «Propter bonitatem Annaniæ filii Dosa totum mundum guberno, cui tamen parum quid satis de ipso sufficit mundo.» De quo et aliud tale miraculum astruunt. Cum enim ipse et uxor ejus ambo pro Deo vitam pauperrimam ducerent, omni die Veneris clibanum calefieri jubebat, ut proximi et vicini ejus eum cibis affluere, et bene crederent vivere. Quadam igitur die cum solito more clibanum succendi præcepisset, et quædam vicinarum quare hoc fieret animadvertisset, ad clibanum subito venit, ut eorum facta revelans tam viro quam mulieri verecundiam inferret. Ut igitur ad clibanum venit et introspexit, plenum panibus vidit, quod velociter currens præfatæ mulieri nuntiavit. Quæ eam hoc non veritatis, sed improperii [569D] causa dicere æstimans, credere noluit, donec ipsamet probavit. Ivit igitur, aspexit, sicut vicina dixerat esse invenit, et ad virum lætabunda regressa, quomodo iniquæ mulieris voluntatem Deus commutaverit in honorem, ei ex ordine retulit. Ille indignum judicans ut quod Deus ad miraculum fecerat in proprium suum sumeret usum, nihil ex eo se gustaturum esse respondit, sed totum dari pauperibus fecit. Aiunt præterea eisdem temporibus Nicodemum Guirionis filium valde laudabilis vitæ fuisse virum. Cujus diebus siccitas tanta terram pressit, ut euntes ad templum orationis causa, nihil quod biberent in via habere potuissent. Erat autem in itinere illic euntibus cisterna quædam cujusdam principis gen[570A]tilium. Ad hunc principem accedens Nicodemus ait: «Cisternam tuam mihi ad totius populi opus, si placet, concede, et usque in diem illum cisternam cum aqua, vel æque valens pretium reddam.» Quid multa? Quod postulavit impetravit, et populi sitim compescuit. Sed cum statuto die creditor ille pretium quæsiturus adesset, et præ nimia siccitate nihil aquæ cisterna haberet, Nicodemus, oratione ad Deum fusa, pluviam de cœlo impetravit super totam terram, et cisternam, sicut acceperat, plenam domino suo restituit. Sed quia in hora qua eadem pluvia descendit, jam dies inclinata erat ad vesperum, ait princeps ad Nicodemum: «Aquam quidem oratione tua recipio, sed tamen quoniam constitutæ diei tota transiit hora, pretium ex debito mihi solvere de[570B]bes.» Ille igitur facta iterum oratione, solis cursum detinuit, et toto mundo ejus lumine illustrato debiti quæstionem evasit. De Achiba etiam scriptum habetis quod quodcunque postulasset a Deo impetrabat. De cujus sanctitatis magnitudine hoc legitur. Quod cum Moyses in montem pro suscipienda lege subisset, et omnia post eum futura tempora, et omnes sæculorum generationes Spiritu sancto dictante prænovisset, et inter homines Achiba humanam excedere vitam, et magnis meritis pollentem vidisset, ait ad Deum: «Cum tam probabilis vitæ futurus sit homo, quare, Domine, per me et non magis per eum legem tuam populis placet ministrare?» Ad hæc Deus: «Quoniam, inquit, lex in præsenti est mundo necessaria, Achiba autem post [570C] longa futurus est tempora.» In his datur intelligi quod Moyses illum de quo talia dicebat, longe se meliorem prævidebat. Hi et alii similes his erant vobis majores et judices, qui minoribus bona agere imperabant, et quorum monitis cæteri libenter obtemperabant. Quorum si vel unus similis in prioris captivitatis tempore fuisset, nequaquam, ut supra Deum dixisse per Jeremiam ostendimus (Jer. V), captivitas facta fuisset. Et quod magis mirandum est, his diebus quibus meliores horum pollebant, iidem destructo templo captivati sunt Judæi. Dic ergo, o Moyses, quænam hujus captivitatis fuerit causa, quia quam dixeras supra, nulla ratione stat firma.

Moyses. Quid aliud dicam non habeo, nisi quod [570D] longo tempore subsistente templo peccata multa paulatim succreverunt cum illo, quod nostri doctores dixerunt, sed multiplicato delicto.

Petrus. Quod dicis templum substitisse tempore longo, decem profecto tantum annorum curricula substitit, supra quod alterum scilicet Salomonis ante subsisterat. Quod autem dicis quia peccata sunt cumulata peccatis, ratio non recipit. In prima enim captivitate ideo peccata sunt addita peccatis, quia reges iniqui exemplum mali præstabant aliis, scilicet Deum postponebant, idola adorabant, et populum idem facere cogebant, velut fecit Ochozias, Achas, Manasses, Amon, Sedecias (IV Reg. I, XVI, XXI et XXIV). Principes autem secundi temporis omnino contrarii erant, quia bonam agen[571A]tes vitam etiam populum exemplo sui bene vivere cogebant. Qua ergo ratione ostendi potest tot peccata succrevisse, ut propterea sit captivitas facta? Quod autem dicis propter malevolentiam quam ad invicem habebant captivitatem illam factam fuisse, rectæ rationis non innititur anchora. Hoc enim peccatum pars una fuit eorum quæ in prima fecerant captivitate, nec propter illud tamen captivari deberent, nisi cum eo et alia majora eo succrevissent. Majorum enim et minorum criminum quantitatem nos nescimus discernere, nisi secundum modum ultionis a Deo indictæ. Hujus autem vindicta, non est nisi quadraginta flagella. Alia sunt crimina, quorum est major vindicta, scilicet cum quis præcipitur vel capite plecti, vel laquei suspensione necari, vel lapidibus obrui, vel etiam igne cremari. [571B] Quomodo ergo verum esse potest malevolentiæ crimen majoribus æquari debere? Rursum ratio refugit credere crimen hoc temporibus illis in tantum regnasse, cum Aggæi prophetæ verba testentur constructo templo Deum dixisse: Magna erit gloria domus istius novissimæ plus quam primæ, dicit Dominus exercituum, et in loco isto dabo pacem (Agg. II).

Moyses. Quoniam omnes mearum rationum sunt aditus obstrusi, tu mihi, quæso, hujus quæstionis tuæ solutionis clave januam solve.

Petrus. Cum captivitatis originem et causam ignores, quare eadem tam dura fuerit, tam crudelis et intolerabilis, respondere non potes. In prima etenim captivitate cum aliorum more captivorum in [571C] Babylonem ducti fuissent, nullam præter servitutem pœnam sustinuerunt. Colebant enim agros, plantabant vineas, ædificabant domos, cum uxoribus et filiis secure vivebant. In secunda autem tot et tanta eis opprobria, et tam inaudita intulerunt, quibus similia vel æqualia non sunt visa unquam nec audita. Occisi quidem sunt, sunt et cremati, et captivorum more venditi, adeoque crevit illa venditio, donec pro uno argenteo triginta darentur captivi, nec tamen inveniebatur qui emeret, sicut promisit Moyses dicens: Venderis inimicis tuis in servos et ancillas, et non erit qui emat (Deut. XXVIII). Naves etiam ipsis impletæ, sine ullo remige vel gubernaculo vagari per pelagus sunt dimissæ, ad ipsorum dedecus et vilita[571D]tem. Præterea postquam in hac captivitate dejecti estis, intolerabilia vobis dabantur mandata, ne legem videlicet legeretis, nec vestros eam filios doceretis. Quod si quis legens eam aut docens filios inventus fuisset, aut cremabatur, aut pectinibus ferreis acutissimis pectebatur. Præterea nec Sabbatum nec Pascha celebrare permissi estis. Si vero quis hoc faciens inventus fuisset, acerrime puniebatur. Prohibiti super hoc estis vestros pristino more filios circumcidere, multumque transiit temporis, quo nemo nisi in occulto suum ausus est filium circumcidere. Circumcidens autem inventus quivis pœnis afficiebatur gravissimis. Edictum præterea durissimum vobis promulgatum est, ut si quis vestrum puellam virginem uxorem duceret, prius eam ad provinciæ principem [572A] duceret, ut cum ea dormitaret, et sic demum ad Judæum rediens nuberet. Qua de re adeo contriti estis, ut nemo virginem desponsare vellet. Sic per omnium successiones temporum diversa vobis indicebantur mandata malorum, ut ipsis vestrorum testimoniis probatur librorum.

Moyses. Omnia procul dubio malorum genera concedo, sed jam dudum inhianter tantæ tribulationis causam audire desidero.

Petrus. Quia malorum causam ignoras, idcirco quare tam longa sit nescis. Ecce enim jam in ea mille quadraginta annos expletis, et adhuc quanto durare debeat tempore, nullo scripto certum habetis; forensis autem justitia exigit ut, punitis aut mortuis his qui facinus aliquod commisere, sequaces [572B] a captivitate liberi debeant esse, quemadmodum habetur scriptum in lege, quod exploratores qui ad considerandam repromissionis terram missi erant, cum Dei voluntati rebelles voluissent existere, ne peccatum eorum inultum existeret, quadraginta annis morati sunt in solitudine, et in eorum dierum spatio, omnes illi prævaricatores obiere (Num. XIII et XIV). Quibus tali morte punitis, filii qui a patrum erant insontes crimine, terram patribus promissam introiere. In transmigratione quoque Babylonis septuaginta anni sunt demorati, donec defunctis omnibus quorum peccatis captivitas fuerat facta, filii qui nihil commeruerunt de jugo sunt liberati. In hac vero captivitate quæ a Tito facta est, innumerabiles jam transierunt generationes, nec adhuc finem ha[572C]bet. Hoc autem factum est contrarium ei sermoni quem ait Dominus ad Moysen: Non occidentur patres pro filiis, nec filii pro patribus, sed unusquisque pro peccato suo morietur (Deut. XXIV). Ezechiel quoque ait: Vivo ego, dicit Dominus Deus, si erit ultra parabola hæc in proverbium in terra Juda. Ecce omnes animæ meæ, ut anima patris, ita et anima filii mea est. Anima quæ peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII).

Moyses. Et si his exemplis contraria est longævitas nostræ captivitatis, sed tamen aliis legis concordat Scripturis. In Exodo enim dicit Dominus: Ego sum Dominus Deus tuus, fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filiis in tertiam et quartam generationem, in his qui oderunt me (Exod. XX). Jeremiæ [572D] quoque verba sunt hæc: Patres nostri peccaverunt et non sunt, et nos iniquitates eorum portavimus (Thren. V).

Petrus. Aliter res se habet quam dicis. Si enim ita essent verba prophetæ, sibimet contraria essent. Sic autem utrumque dissolvitur. Quod enim dicitur, quia filii non portabunt iniquitatem patrum (Ezech. XVII), ita intelligitur si filii non fecerint iniquitatem patrum. Quod autem dicitur, quia filii portant iniquitatem patrum (Exod. XX), hoc modo dicuntur portare, si scelera fecerint patrum.

Moyses. Quod loqueris sapientibus rationabilem et justam parit intelligentiam. Hoc autem ex tuis verbis intelligi datur quod omnes sequacium generationes idcirco in patrum captivitate permanent, [573A] quod patrum suorum, in quantum possunt, opera exsequuntur. Quod si patrum opera dimitterent, et de captivitate exirent.

Petrus. Ita utique sentio.

Moyses. Jam si placet tanti reatus magnitudinem aperi.

Petrus. Quia Christum Dei Filium occidistis, dicentes eum magum, et de scorto natum, et quod totam gentem in errorem induxit. Majores vestri hæc et his similia protestati sunt, donec totam plebem suæ pravæ voluntatis efficientes consortem, virum justum injuste in injustum valde judicium adduxerunt, crucifixerunt et occiderunt. Tanti igitur reatus magnitudo tam longinquæ captivitatis causa existit. Dumque vos in paterna manseritis tam vo[573B]luntate quam fide, in eadem procul dubio existetis damnationis tribulatione.

Moyses. Utrum ille homo Filius Dei fuerit, latius postea disputare oportebit, quia tantæ quæstionis auctor validissimi argumenti vehiculo indiget. Nunc interim hoc modo ostendi volo quonam modo aut auctoritate coneris asserere quod is de quo loqueris homo nostræ tribulationis causa exstiterit.

Petrus. Quam, quæso, a me super hoc exigis auctoritatem, cum jam superius mihi concesseris tam inauditæ afflictionis inauditum omnino peccatum causam fuisse? Cumque illud tu nullo prorsus modo ostendere valeas, a me judicii æquitas jubet ut audias, nec unde comprobem quærere debes, sed destruere quoquo pacto si potes, aut concedere quod [573C] denegare non vales. Verum licet non me judicii censura constringat, non unam, sed multas super hac re auctoritates inducam.

Moyses. Id est quod toto desidero animo.

Petrus. Nosse debes quia, quadraginta annis post Christi mortem expletis, Hierosolymorum a Tito civitas fuit destructa. Item quadraginta annis antequam destrueretur, portenta et signa in eadem sunt visa, liquido indicantia quod hæc templi et urbis destructio esset futura, quemadmodum vestræ doctrinæ libri testantur. Aiunt enim quod quadraginta annis antequam subverteretur, rubra lana quæ hædi cornibus annectebatur, nequaquam more solito albescebat, candela quoque candelabri quæ ad occidentem respiciebat, ante consuetum tempus ex[573D]stinguebatur. Valvæ præterea templi, nullo tangente, cum magno strepitu sponte sua reserebantur. Quas cum quidam doctorum vestrorum, nomine Joannes, filius Zachai, sic aperiri sæpe vidisset, valde commotus tandem clamavit: «Quiescite;» et adjecit: «Templum, templum, profecto cognovi quod novissima tua concrematio possidebit, sicut et propheta ait: Aperi, Libane, portas tuas, et comedat ignis cedros tuas (Zach. XI).» Cum igitur ista prodigia quadraginta annis ante destructionem fuerint visa, et quadragesimo a Christi morte anno civitas fuerit destructa a Tito, liquido concluditur quod hæc signa a tempore mortis Christi sint facta. Sed et hoc cum aliis doctoribus vestris Joannes intellexit, quod mors [574A] Christi captivitatis vobis causa exstitit. Non autem eam, sed malevolentiam hominum et invidiam causam, scilicet causæ, captivitatis causam esse dixerunt, sed veram causam tacuerunt. Invidia quippe Judæorum et malitia causa mortis Christi fuit, mors autem Christi, causa captivitatis.

Moyses. Si illum hominem talem, ut dicis, fuisse constaret, et ejus mortem nostræ tribulationis causam fuisse, nullus ex nobis dignus esset vivere. Tale enim peccatum majus est quam Deum negare. Qui enim Deum negat, fidem tantum quam acceperat a se alienat; qui vero Dei Filium necat, præter hoc quod deitatem quæ est invisibilis denegat, etiam illud superaddit peccatum, quod rem visibilem quam corporeis conspicit oculis, eam etiam ab animi fide [574B] sequestrat, cum id quod videtur majorem debeat menti credulitatem afferre quam quod non videtur. Præterea autem eum nostri patres sputis illitum, colaphis cæsum, multis et variis injuriis affectum, mortique innocenter addictum cruci affixerunt. Unde non immerito hoc scelus majus fuit eo quod commiserunt in eremo, cum vitulum scilicet aureum adorarent pro Deo. Tunc vero legimus Deum voluisse Israel omnino delere, nisi Moyses pro eis interveniens multo fletu et jejunio, et oratione, Domini iram avertisset, quadraginta diebus et quadraginta noctibus assidui jejunii maceratione se pro eodem peccato affligens (Exod. XXXII), sicut lex perhibet dicens: Procidi ante Dominum sicut prius, quadraginta diebus panem non comedens et aquam non [574C] bibens, propter omnia peccata vestra quæ gessistis contra Dominum, timui enim iram et indignationem illius, qua adversum vos concitatus, delere vos voluit (Deut. IX). Nisi igitur Moysi oratio intervenisset, de toto populo nullus superesset. Cum autem hoc aliud facinus quod criminum quantitatem excedit, Dei scilicet Filium occidere præsumpsissent, nec ullus esset qui pro eis interveniret, nullus itaque debuit vivere. Vides autem quia ita non est, sed Deus nos et vivere permittit, et quotidie quantum amat ostendit, cum nobis in conspectu inimicorum nostrorum gratiam præstat, et opibus locupletat, et honoribus exaltat, sicut nobis per os Moysi prophetæ pollicitus est dicens: Cum essent in terra hostili non penitus [574D] abjeci eos, neque sic despexi ut consumerentur, et irritum facerem pactum meum cum eis. Ego enim sum Dominus Deus eorum (Lev. XXVI).

Petrus. Non rectam de hac re intelligentiam concipis. Neque enim Deus ideo reliquias de vestro vivere patitur populo, quod de eorum aliquid cogitet commodo, sed ideo tantum ut universis gentibus serviatis, et in omnium oculis improperium et fabula et maledictio sitis, sicut vobis promisit lator legis, dicens: Eris perditus in proverbium ac fabulam omnibus populis, ad quos te introduxerit Dominus (Deut. XVIII), et ut sitis toti populo in parabolam, et proverbium quærentibus omnibus ad invicem. Quid putas causæ est propter quod Deus gentem hanc ubique terrarum dispersam perpetuæ servituti [575A] subjecit, et tot malorum multatione damnavit? Respondebitque alter: Ob tale peccatum, quod Dei Filium invidiæ tantum causa occiderunt, ideo in hæc mala devenerunt. Quod si in ipso tempore quo peccatum a vobis est commissum, totam Judaicam progeniem funditus delevisset, multis temporum circulis transactis, culpa oblivione deleta, a nullo mortalium sciretur, sicque et infamiæ opprobrium, et malorum evitaretis periculum, sicut et de multis contigit gentibus et regibus, quorum gesta temporum sunt vetustate deleta. Est et alia causa, propter quam Deus Judaicam noluit perdere gentem. Videbat enim quosdam de semine vestro quandoque in se credituros, atque salvandos, et ideo propter eos noluit omnino vestram disperdere stirpem, [575B] sicut dicit Isaias: Quomodo si inveniatur granum in botro, et dicatur: Ne dissipes illud, quoniam benedictio est; sic faciam propter servos meos, ut non disperdam totum (Isa. LXV). Testimonium autem divinæ circa vos pietatis quod Moysi promissum de legis libro protulistis, non ad præsentem, sed ad præteritam respicit Babylonis captivitatem, quoniam de ea quandoque vos erat educturus.

Moyses. Qua comprobas auctoritate promissum illud ad solam Babyloniæ captivitatem pertinere?

Petrus. Quoniam in loco ubi promissum hoc fecit Deus ad Moysen, si paulisper attendas superiora, eumdem Moysen præmisisse invenies: Tunc placebunt terræ sabbata sua, cunctis diebus solitudinis suæ, quando eritis in terra hostili, sabbatizabit, et requie[575C]scet in Sabbatis (Lev. XXVI). Hoc autem eis in Babylonem ductis completum esse Ezras in libro Temporum comprobat, dicens inter cætera: Ductus est Israel in Babylonem, et servivit regi et filiis ejus, donec celebraret terra Subbata sua. Cunctis enim diebus desolationis egit Sabbatum (II Par. XXXVI). In his verbis liquido apparet quia de prima captivitate loquatur.

Moyses. Auctoritas ista meæ non sufficit dubitationi, quia non monstrat nos propter hominem illum in hanc decidisse captivitatem.

Petrus. Quod evidentius testimonium quæras vos propter Christi mortem hanc subisse captivitatem, quam id quod scriptum apud vos legitis, quia scilicet in ipso adhuc captivitatis exordio, quidam [575D] terræ vestræ princeps decem de melioribus totius Israelitici populi, Ananiam scilicet Terradionis filium, Simeonem Gamalielis filium, Ismæl Elisei filium, et Achiba cæterosque captos in carcerem misit, sciscitans ut quid justum vendidissent. Lex enim, inquit, discernit ut quicunque Judæum vendiderit, mortis muitetur sententia. Et vos igitur secundum judicium legis mori debetis. «Dicto decreto, vario dat corpora leto.» Non enim omnes una cœrcuit pœna, sed singulis singula sunt genera mortis proposita. Alium videlicet ignis cremavit, alter ferrei pectinis unguibus laceratus exspiravit, alium vero mors quævis diversa consumpsit, quemadmodum mortes illas vestræ doctrinæ liber exposuit. Doctores autem [576A] vestri hujus justi pro quo illi ita puniti sunt nomen mutantes, in hoc facto de Christo prorsus conticuerunt. Dixerunt enim quia princeps ille justum nomine, Joseph filium Jacob, quem in Ægyptum vendiderant fratres (Gen. XXXVII), intelligebat, ejusque sanguinem ab eis exigens, propter eum talibus illos affecit suppliciis. Absurdum autem rationi videtur, ut id ab eis exigeret quod ad minus ante mille quingentorum erat factum annorum curricula, maxime cum temporibus quibus Joseph venundatus fuit, nulla lex esset qua princeps ille eos mortis reos convincere posset.

Moyses. Rationes tuæ non mihi sufficiunt, quoniam non aliqua eas auctoritate confirmas, sed proprio fingis arbitrio, nec inest eis ulla necessitas [576B] qua me ad credendum tibi cogere debeas. Volo autem, ut, si vales, aliquam de prophetis auctoritatem in medium deferas, qua captivitatem istam propter hominem illum, et eum Christum esse necessario monstres, nec nobis in hac tribulatione posse certum terminum esse.

Petrus. Isaias propheta ait: A finibus terræ laudes audivimus, gloriam justi (Isa. XXIV). Hæc verba, justi hujus laudes ubique terrarum fuisse ostendunt. Nullius autem hominis justi laudes tantas fuisse unquam audivimus, ut usque ad fines terræ pervenirent. Cui justo quia tribulationes quas sine causa passurus erat prævidebat, his compatitur verbis, dicens: Væ mihi: prævaricantes prævaricati sunt, prævaricatione transgressorum prævaricati sunt (Isa. [576C] XXIV). Prævidens enim propheta quas prophetis Dei adventum prænuntiantibus tribulationes illaturi essent, ait: Prævaricantes prævaricati sunt, intuitus autem, quia nec membris contenti, ipsum etiam caput invidia pleni quibuscunque possent modis essent oppressuri, et secundum corporis passibilitatem occisuri, prævaricationis nomen ingeminavit, ita subjiciens, prævaricatione transgressorum prævaricati sunt. Sed quia pro hoc peccato pœna plectendi essent, dictante spiritu præsciens, illico subjungens ait: Fortitudo et fovea, et laqueus super te qui habitator es terræ (ibid.). Inter cætera quoque de eadem gente ait: Gravabit enim iniquitas sua, et corruet, et non adjiciet ut resurgat (ibid.), ubi videlicet cer[576D]tum vobis terminum evadendi captivitatem funditus depressit. His consona Dominus per eumdem prophetam in alio loco posuit dicens: Nunc ingressus scribe super buxum, et in libro diligenter exara illud, et erit in die novissimo in testimonium usque in æternum: Populus enim ad iracundiam provocans est, et filii mendaces, filii nolentes audire legem Dei, qui dicunt videntibus: Nolite videre, et aspicientibus: Nolite aspicere nobis ea quæ recta sunt. Auferte a me viam, declinate a me semitam, cesset a facie nostra sanctus Israel (Isa. XXX). Buxus lignum durum est, et imputribile. Ideo autem in buxo scribi, et in libro diligenter præcepit exarari, ut in æternum duraret, et usque in novissimum diem in testimonium incredulitatis suæ et opprobrium permaneret. Per [577A] hoc etiam quod ait, erit in novissimo die, etc., innuit quia usque in novissimum diem perseveraret error Judæorum. Quid autem et quare scribi debeat, utrumque in uno versu insinuat cum dicit: Populus enim ad iracundiam provocans est, et filii mendaces, filii nolentes audire legem Dei. De qua lege Dei dixit? Si enim de lege Dei quam per Moysen dederat dicere vellet propheta, nolentes audire legem Dei, cum jam illam frequenter audissent, utique non diceret hoc, sed nolentes implere. De lege ergo quam daturus erat Christus intelligebat, de qua quod eam audire nollent, propheta jam præsciebat. Quod autem intulit, qui dicunt videntibus: Nolite videre, et aspicientibus: Nolite aspicere nobis ea quæ recta sunt. Auferte a me viam, declinate a me semitam, hoc [577B] quidem addidit propter Joannem filium Zachariæ Christi præcursorem (Joan. I), et cæteros qui Christum non solum venturum prædixerunt, sed etiam digito ostenderunt, quibus Judæos non esse prænoscebat credituros, sed hujusmodi verba dicturos. Quod autem in sequentibus dicunt prætereundum non est. Dicunt enim: Cesset a facie nostra sanctus Israel. Quisnam est iste sanctus Israel? Nunquid Deus visibilis est, ut de eo dicerent, cesset a facie nostra, aut de re invisibili dici potest, quod ab humana facie cesset, cum ab ea videri non possit? Si ergo quæras Deum qui possit videri, non invenies nisi Christum. Ipse enim et unus cum Patre est Deus (Joan. X), et tamen per humanitatem apparuit mundo visibilis (Tit. III). Cum [577C] autem tot eorum prævaricationes præmisisset, vindictam ipsius peccati subintulit dicens: Pro eo quod reprobastis veebum hoc, et sperastis in calumniam et tumultum, et innisi estis super eo, propterea erit vobis iniquitas hæc sicut interruptio cadens, et requisita in muro excelso, quoniam subito dum non speratur veniet contritio ejus, et comminuetur sicut conteritur lagena figuli contritione prævalida et non inveniebam de fragmentis ejus testam, in qua portetur igniculus de incendio, aut hauriatur parum aquæ de fovea (Isa. XXX). Verbum Dei Christus est (Joan. I). Qui ergo reprobat Christum, utique reprobat et Verbum e converso. Puniti itaque, quia Dei reprobaverunt Verbum, puniti concluduntur quod reprobaverunt Christum, et confisi sunt in verbis doctorum suo[577D]rum. Contritio autem pro isto eis eventura peccato, quam sit dura considera. Eveniet enim, inquit, eis interruptio subita, ideoque magis nociva, et de muro excelso, quia quodlibet tanto magis conteritur in imo, quanto de celsiori ceciderit loco. Comparatur etiam lagenæ figuli comminutæ contritio ista, tantaque ut dicitur erit, quod de ejus confractione nec testa remanebit. Omnis quippe vasis fractura, solidari, et in aliquod opus utile potest redigi, testulæ autem vas si confringatur, contritione valida partes ejus ad nihil utiles esse possunt: et quo magis testa quassata durat, tanto semper augetur fractura. Cum itaque tali testæ eorum contritio comparetur, quæ nec ad ignem de incendio tollendum, nec ad aquam [578A] de fovea hauriendam valeat, aperte datur intelligi, quia vestra captivitas in tantam venit dejectionem, quod nunquam in pristinam redibit libertatem. Quod autem propter quosdam qui quandoque in Christum credituri sunt, ideoque salvandi. Deus vestrum servare voluit semen, ideo propheta sub descriptione gratiam benedicti subintulit dicens: Quomodo si inveniatur granum in botro, et dicatur: Ne dissipes illud quoniam benedictio est (Isa. LXV), eodem modo se minime vos dispersurum promisit cum dicit: Sic faciam propter servos meos, ut non disperdam totum (ibid.). Quare autem hoc promiserit illico aperit dicens: Educam, inquit, de Jacob semen, et de Juda possidentem montes meos, et hæreditatem meam, electi mei et servi mei habitabunt ibi (ibid.), montes [578B] videlicet apostolos appellans, qui ut montes excelsi toti mundo sunt conspecti, licet in sequentibus montem sanctum singulari numero prolatum intelligat Christum; electos autem et servos, sanctos quoslibet alios vocans, propter quorum futuram salvationem vos estis reservati. De his autem qui non sunt credituri, quam subjiciat sententiam audi: Vos, ait, qui dereliquistis Dominum, qui obliti estis montem sanctum meum, qui ponitis fortunæ mensam, et libatis super eam, numerabo vos in gladio, et omnes in cæde corruetis, pro eo quod vocavi et non respondistis, locutus sum et non audistis (Isa. LXV). Increpata vero eorum iniquitate hoc modo condemnat eos et aliter scilicet laudando suos fideles, et increpando infideles his verbis: Propter hoc hæc dicit Dominus [578C] Deus: Ecce servi mei comedent, et vos esurietis; ecce servi mei bibent, et vos sitietis; ecce servi mei lætabuntur, et vos confundemini; ecce servi mei laudabunt præ exsultatione cordis, et vos clamabitis præ dolore cordis, et præ contritione spiritus ululabitis, et dimittetis nomen vestrum in juramentum electis meis (ibid.). Et quia omnibus his malis transactis aliqua adhuc spes evadendi captivitatem non posset esse residua, adjicit aliud quod eis totum fiduciæ tollat solatium. Dicit enim: Interficiet te Dominus Deus tuus (ibid.). Qui interficitur nequaquam ulterius quod fuerat reparatur. Qui igitur in infidelitate permanebunt, reparari non poterunt. Hoc de infidelibus dicto, de credituris subjicit ita: Et vocabit servos suos nomine alio (ibid.). Cum enim servi fuerint [578D] Christi, a Christo dicentur Christiani (Act. XI) Quod autem sequitur, et dimittetis nomen vestrum in juramentum electis meis, tale est ac si diceret: Jurabunt electi mei in nomen vestrum, sicut hodie usque a Christianis jurando dicitur, cum aliquid quod nolunt facere rogantur: «Judæus sim ego, si faciam.» Idem ipsum Amos propheta aperte comprobat dicens: Audite verbum istud quod ego levo super vos planctum, domus Israel. Cecidit, non adjiciet ut resurgat virgo Israel. Projecta est in terram suam, non est qui suscitet eam (Amos, V). Item ipse alibi: Venit finis super populum meum Israel, non adjiciam ultra ut pertranseam eum (Amos, VIII). Quod utrumque vobis spem evadendi captivitatem funditus [579A] tollit. Ipse etiam hoc malum vobis propter Christum evenisse confirmat, dicens: Hæc dicit Dominus Deus: Super tribus sceleribus Israel, et super quatuor non convertam eum, pro eo quod vendiderit justum, et pauperem, pro calceamentis (Amos, II). Hoc in loco quatuor pro quarto posuit, idemque fuit dixisse super quatuor, quam si dixisset super quarto. Huic simile Salomon perhibet. Ait enim, secundum quod Hebræorum libri testantur: Tria sunt difficilia mihi, et quatuor, quæ penitus ignoro (Prov. XXX). Si tria hic per se, et quatuor per se intelligere velis, septem fient. Ipse autem non nisi quatuor numerat, quæ se ignorasse insinuat. Ergo oportet ut quatuor pro quarto accipiamus. Sic et in hoc propheta est accipiendus. Hoc autem quartum scelus est, ut illico subdit, quia vendiderunt argento justum (Amos, II). [579B] Quem scilicet justum, Christum intelligi convenit.

Moyses. Idonea et digna laude huc usque dixeras omnia, nisi hanc introduxisses auctoritatem, quæ nulla consistit ratione, præcipue cum multa contra hoc objici possint adversa. Plures enim ante te veteres hunc eumdem versiculum contra Judæos in testimonium protulere frequenter, sed nulla tutari potuerunt ratione. Sed te prudentem virum maxime miror tam vilem introduxisse rationem, quæ nullius firmitatis fundamento insidat, præsertim cum omnia quæ contra hoc dici valeant, ipse optime scias.

Petrus. Considerans omnes qui ante me hanc in Judæos recte quidem induxisse auctoritatem, sed Judaicas objectiones non sufficienter nec aperte destruxisse dicuntur, ex industria in præsenti loco eam[579C]dem induxi, ut omnes quæ fieri possunt objectiones ut melius poteris facias, et earum destructionem mutata vice suscipias.

Moyses. Hoc primum verbis recte objici potest, quia dicens propheta, super tribus sceleribus, statim subjunxit, ostendens quod Israel tria illa peccata commiserit, Christum autem quem vos intelligere vultis, non Israel, sed Juda occidit.

Petrus. Nullum tua objectio ingerit impedimentum mihi, cum omnia frequentissime testentur volumina pro Juda Israel poni.

Moyses. Ut asseris ita esse non ambigo. Sed cum peccatum Juda supra retulerit, et consequenter Israelis peccatum subjunxerit, satis innotescit quod peccatum Israel a peccato Juda aliud sit. [579D]

Petrus. Nec hoc meæ obstat rationi. Peccatum enim quod tantummodo Juda fecerat, peccatum Juda appellat, quod autem Juda simul fecit et Israel, peccatum vocatur Israel.

Moyses. Cum Israelis populus totus per omnes terras divisus, Hierusalem terram nequaquam incoleret illis temporibus, quonam modo mortis Christi haberi potuit reus?

Petrus. Nunquidnam negas cum Juda magnam filiorum Benjamin et Levi partem tunc Hierosolymis fuisse?

Moyses. Quod certum omnibus est, negare quis audeat? [580A]

Petrus. Jure igitur pars totius debet suscipere nomen. Est et alia non inferior causa quia videlicet Israel populus licet tunc morti non corpore præsens adfuisset, audito tamen quod eorum fecerant socii, consortes culpæ, laudatores et consentanei, et participes omnino facti sunt voluntatis. Voluntas itaque eis pro facto est reputanda.

Moyses. Et sicut dicis ita esse concedam, tamen quod liber ait quod pro justo vendito hoc eis acciderit, ad Israel posse pertinere non video. Ipsi enim Christum quem dicis, non vendidisse, sed tantum a Juda Iscariote leguntur emisse (Matth. XXVI; Luc. XXII; Marc. IV).

Petrus. Objectio tua nulla rationis innititur anchora, quia qui ut Christus venderetur con[580B]sensum auxiliumque adhibuerunt, non minus quam si ipsi vendidissent scelus incurrerunt (Rom. I). Neque enim et Salomon idola fabricavit, sed quia uxoribus et concubinis fabricantibus assensum præbuit, eum fabricasse littera dicit (III Reg. XI).

Moyses. Licet in supradictis verum fatear te dixisse, nulla tamen necessitas me cogit concedere hunc justum Christum intelligi oportere, cum Joseph sano intellectu debeat accipi, quem fratres sui triginta argenteis vendidere (Gen. XXXVII).

Petrus. Si Joseph voluisset intelligi propheta, per justum, non quartum, sed potius primum dixisset peccatum. Illud enim prius commisere delictum, propter quod postea Pharaonis sunt passi durissimum jugum (Exod. XII). Sed cum pœnitentia peracta, [580C] jam sint liberati a pœna, quare de indulto rursus criminentur peccato?

Moyses. Et si defendere nequeo de Joseph hoc dictum fuisse, attamen de alio quolibet justo dictum esse possum asserere.

Petrus. Indignum nec rationabile esse videtur, ut cum tantum crimen sit quod indulgentia nulla sequatur propter quod divina sententia in totum Israelis desæviat, populum, illius celetur ac ignoretur persona in quem illud fuit admissum, insuper cum reatus iste in Hebræo sermone tali describatur vocabulo, quale imponitur illi qui negaverit Deum. Venditio autem Judæi non æquatur negationi Dei. Sed ipsi talem ac tantum vendiderunt hominem Christum videlicet Filium Dei, quod in culpa sunt [580D] pares Deum negantes.

Moyses. Quatuor volo ostendas peccata, quæ omnia pateant ad Deum negare esse æqualia.

Petrus. Quod liber tacuit ego nescio aperire, sed forsitan primum fuit peccatum, cum in eremo vitulum conflatilem pro Deo adorarunt (Exod. XXXII), in quo facto satis verum Deum negaverunt, et quia hoc peccatum ab omnibus est perpetratum, ideo commune fuit omnium. Secundum est in quo et Deum similiter negaverunt, et omnes communiter peccaverunt, quando videlicet Jeroboam vitulos similes fabricavit, et ab omnibus adorari constituit (III Reg. XII). Tertium autem cum Dei prophetas universi eadem voluntate occiderunt, et eorum dicta [581A] contempserunt (II Par. XXXVI). Quartum vero, quod majus omnibus est et gravius, quod nec veniale dicitur esse, quando Christum Dei Filium et hominem ab omni peccati contagione alienum (Isa. LIII; I Petr. II), inique vendiderunt, et injusta condemnaverunt nece. Ecce in hac auctoritate quam adversum te induxi, cuncta quæ objicere potueris nullo stare vigore probavi, et Christo rationabiliter convenire conclusi. Hac igitur et omnibus supradictis auctoritatibus in inconvulsa firmitate fundatis, probatum indubitanter arbitror esse tam longævam hanc captivitatem ob Christi mortem et malevolentiam evenisse. Concluso autem quod propter Christum sit captivitas facta, consequitur quod et vos de ea non exibitis, donec patrum vestrorum in vobis pecca[581B]tum emendabitis, idem quod non crediderunt credetis. Mundata vero mente cujusquam a culpa, confestim eum consequetur pietas divina. Quod etiam quidam doctorum vestrorum subtilius et occultis voluit exprimi verbis, si vestræ illud penetrasset duritia mentis. Interrogatus enim quando filius David esset venturus, «hodie, ait, si verbis credideritis ejus.» His enim verbis intelligi dedit quod quicunque quavis hora mandatis Christi obediens et credulus fuerit, illico Dei Filius ad eum accedit. Manifeste etiam et liquido tibi credo patere quæcunque ego vestrorum librorum probavi testimonio. Mecum igitur, frater, ejusdem Christi misericordiam implora, ut totius falsitatis errore sublato tuæ mentis oculis veræ fidei et totius bonitatis splendorem [581C] pariter et amorem infundat, et rectam fidem in futuro digna mercede compenset, ut per eam de captivitate exeas. Amen.