BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Alfonsi

ca. 1062 - ca. 1140

 

Dialogus Petri cognomento Alphonsi,

ex Judæo Christiani et Moysi Judæi

 

________________________________________________________________

 

 

 

Titulus VIII.

 

Quomodo in corpore Christi incarnatum est Verbum Dei,

et fuit Christus homo, simul et Deus.

 

Moyses. Satis hucusque per auctoritatem egisti de pueri generatione, et satis patitur ratio sic fieri potuisse, sed omnibus est mirabilius qualiter humano corpori quod est compositum, deitas quæ simpla est adjungi potuerit et uniri. Precor ergo, ut promisisti, edissere qua id fieri potuit ratione.

Petrus. Nulla certe fieri debuit necessaria ratione, quod solo Dei nutu factum fuit atque bonitate (Tit. III). Nisi enim ipse voluisset, humanæ se naturæ [617D] non uniret. Verumtamen nulla ratione perhibetur fieri debuisse. Sicut enim anima, quæ simpla est, adjungitur corpori composito, et fiunt duo illa unus homo, et hoc absque rationis contradicto, ita nulla quoque obstante ratione, potuit Deus homini se unire.

Moyses. Aliud quoque abs te, si placet, volo audire. Cum enim Patrem et Filium et Spiritum sanctum dixeris et credas esse unum, dicas velim quonam modo Filium solum credas incarnatum, et non Patrem vel Spiritum sanctum.

Petrus. Tibi, puto, certe mirum est et impossibile, quod nos mirum non credimus esse. Licet enim ostendi nequeat hoc in Deitate, quia subtile quidem et [618A] spirituale, in rebus tamen corporeis simile possumus invenire, per quod et illud potes agnoscere, sicut in igne qui est substantia, semper inest claritas cum calore. Neque enim ignis substantiam absque claritate et calore, nec sine ignis substantia claritatem simul invenies cum calore. Venit autem ad nos aliquando calor sine claritate, aliquando etiam claritas sine calore.

Moyses. Verum est certe quod aliquando venit ad nos claritas sine calore. Nam hoc possumus ex candela percipere, cujus videmus claritatem, et non sentimus calorem. Sed non video de calore qualiter ad nos veniat sine claritate.

Petrus. Hoc facillime possum ostendere. Si enim de metallis aliquod acceperis, et illud sic calefece[618B]ris, ut inde aliud corpus calefacere possis, si eidem te adhibueris, calorem quidem senties, et claritatem non videbis.

Moyses. Jam ex verbis tuis videris credere, quod sicut quandoque claritas absque calore, et calor provenit absque claritate, et tamen non separantur ab igne, ita et Filius absque Patre et Spiritu sancto carnem suscepit, nec propter hoc tamen ab eis recessit.

Petrus. Utique sic credo ego, et tu bene inellexisti, si crederes. Dixit enim Veritas ipsa: Ego sum in Patre, et Pater in me est (Joan. XIV); et iterum: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, XVII).

Moyses. Concedo satis quod potuit homini Deitas se unire; verumtamen, cum sic fieri necesse non [618C] fuerit, cur credere debemus factum esse?

Petrus. Nos sane qui prophetas mentitos esse non credimus, cum ipsi Christum Deum et hominem futurum fore prædixerint, veraciter eos et hoc dixisse credere debemus.

Moyses. Vellem modo mihi ostenderes quo loco hoc prophetæ perhibeant de illo. Nam ego certe super omnia illud abs te audire desidero.

Petrus. Legimus sane in Genesi Dominum dixisse: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, et alibi: Creavit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam (Gen. I). Dic nunc mihi, quæso, quæ est Dei imago ista vel similitudo? In quo enim consimiles sunt imago Dei et imago hominis? [618D]

Moyses. Bonum est certe veritatem agnoscere, et ego veraciter dico in nullo illas consimiles esse. Nam et superius tum ratione, tum auctoritate ostensum est et nos concessimus Deum rei similitudinem habere nullius.

Petrus. Mentitur ergo Scriptura quæ dicit, quod ad imaginem et similitudinem suam Deus hominem creavit.

Moyses. Nequaquam.

Petrus. Cui igitur duorum illorum credendum est prophetarum, an illi qui dixit Deum rei nullius habere similitudinem, an illi qui ait: Creavit Deus hominem? etc. Uter eorum veraciter est locutus? [619A]

Moyses. Neutrum sane eorum dicendum est esse mentitum.

Petrus. Et duo contraria quomodo possunt in eodem esse, Deum scilicet et habere imaginem, et non habere?

Moyses. Hoc certe volo ego mihi edisseras quonam modo ea ipse intelligas.

Petrus. Et hoc profecto verum est, Deum scilicet ut prædiximus rei similitudinem habere nullius, et Moysen veraciter dixisse novimus, quod ad imaginem et similitudinem suam creaverit homines Deus. Veridicus enim fuit ipse in omnibus. Sed per imaginem Dei de qua Moyses est locutus, imaginem illam, id est, formam humanam necesse est intelligamus, quam assumpsit Dei Filius incarna[619B]tus.

Moyses. Et quomodo hoc stare poterit, cum eo tempore, quo factus est Adam, nondum imaginem illam, quam Deum creditis assumpsisse, ipse assumpserit?

Petrus. Et si imago illa nondum erat in opere, in ejus tamen providentia jam fuerat atque voluntate. Cum autem voluntas ejus non mutetur, quantum ad ipsum nil obstat, quin imago sua semper fuisse credatur. Et hoc quippe alibi invenimus in prophetis (Num. II, III; Mal. III) quod de futura re quasi præterita sint locuti, sicut Isaias sub persona Domini, ait: Dies ultionis in corde meo, annus retributionis meæ venit (Isa. LXIV). Dies profecto vel [619C] annus non venerat, quæ tamen quia in corde suo jam erat, jam venisse dicebat.

Moyses. Habes adhuc aliquam aliam auctoritatem, per quam apertius possis ostendere puerum illum esse Deum debuisse et hominem?

Petrus. Habeo utique multas. Ait enim de eo Isaias: Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis, et vocabitur nomen ejus Admirabilis, Consiliarius, Deus fortis, Pater futuri sæculi, Princeps pacis (Isa. IX). Hæc enim nomina omnia nonnisi Deitati conveniunt.

Moyses. Tu male Scripturam intelligis. Neque enim ita legendum est, quod dicatur puer ille Admirabilis vel Consiliarius, etc., imo ita: Ille qui est ad[619D]mirabilis, qui est consiliarius, qui est Deus fortis, qui est pater futuri sæculi; ille, inquam, vocabit eum principem pacis. Sin autem, de quo igitur dictum est vocabit?

Petrus. Hoc mihi sane nullum affert incommodum, quia Deus sic appellavit seipsum. Et hoc lingua bene patitur Hebraica, sicut in libro Numeri invenitur: Ista est lex consecrationis: Cum dies quos ex voto decreverat complebuntur, adducet eum ad ostium tabernaculi fœderis (Num. VI). De eodem namque dictum est, et adducet, et eum. Sed et quod in eodem loco ait propheta: Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis: super solium David, et super regnum ejus sedebit, et, ut confirmet illud, [620A] et corroboret in judicio et justitia, a modo et usque in sempiternum (Isa. IX); hoc, inquam, totum ostendit puerum illum Deum et hominem debuisse esse futurum. Quidquid enim hominis est, finem est habiturum, Deus autem et quod hujus est, manet in æternum (Psal. XVI). Præter hæc etiam omnia injuste mihi contradicis de nominibus supradictis, vestri namque doctores, et Christum septem nomina habiturum esse dixerunt, et hæc eadem posuerunt. Hoc autem in disputationis exordio pactum non firmaras, ut injuste aliquid contradicas.

Moyses. Recordor et verum est, ita nostros dixisse doctores.

Petrus. Adhuc et aliam dabo, si vis, auctoritatem, puerum illum Deum esse futurum et hominem. Ait [620B] enim de eo idem propheta: Egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet, et requiescet super eum Spiritus Domini, Spiritus sapientiæ et intellectus, Spiritus consilii et fortitudinis, Spiritus scientiæ et pietatis, et replebit eum Spiritu timoris Domini. Non secundum visionem oculorum judicabit, nec secundum auditum aurium arguet, sed judicabit in justitia pauperes et arguet in æquitate pro mansuetis terræ et percutiet terram virga oris sui, et spiritu labiorum suorum interficiet impium (Isa. XI). Quod enim ait, non secundum visionem oculorum judicabit, et cætera quæ sequuntur, procul dubio nulli conveniunt, nisi soli Deo. Homo enim nisi quod viderit, vel audierit, juste aliquid judicare non poterit. [620C]

Moyses. Pars sane hujus, quam tibi in auxilium adduxisti auctoritatis, ad hoc obstat ostendendum quod tu probare contendis. Legitur namque ibi: Et requiescet super eum Spiritus Domini, Spiritus sapientiæ et intellectus, Spiritus consilii et fortitudinis, Spiritus scientiæ et pietatis, et replebit eum Spiritu timoris Domini. Si enim Deus esset futurus, daturus utique esset hæc et non accepturus.

Petrus. Nihil est quod opponis. Dixi namque tibi in primis in meæ explanatione credulitatis, tres ipsum esse substantias Christum, corpus scilicet, animam, et Deum. Et secundum Deitatem septem illa sibi sunt attributa vocabula, secundum animam vero septem munera potuit suscipere supradicta. [620D] Hæc quippe anima præter quod erat Deitati adjuncta, per se quoque omnium fuit animarum dignissima.

Moyses. Cum itaque secundum Deitatem septem vocabula, et secundum animam septem illa susceperit munera, velim mihi certe aperias quid secundum corpus ei attribuas.

Petrus. Licet ridiculose hoc proferas, tamen, si vis, dicam quid secundum carnem ei attribuam. Dicit quippe idem Isaias: Dabo in solitudine cedrum, et sethim, et myrthum, et lignum olivæ, et ponam in deserto abietem, pinum et buxum simul (Isa. XLI). Per has sane arbores septem, corpus Christi designatur. De aliquo namque hoc deserto cur diceret, cum [621A] semper in deserto hujusmodi arbores commorentur? Per desertum ergo intelligitur mundus, qui, tempore Christi adventus, omni bono vacuus erat et desertus.

Moyses. Cum igitur corpus ejus per arbores designavit, cur arbores, quæso, fructiferas et pretiosiores in ejus designatione non posuit?

Petrus. Magno satis intuitu et ratione hoc fecit. Sicut namque semper virent arbores illæ, nec aliquando sua viduantur fronde, sic et corpus Christi semper vivum, semper totum manet et integrum. Habeo autem et aliud auctoritatis argumentum, ad comprobandum uniri potuisse hominem et Deum. Dicit namque Isaias: Et dicent in die illa: Ecce Dominus noster iste. Exspectavimus eum, et salvabit nos (Isa. XXV). Hunc certe versum aliter non curamus [621B] explanare, quam doctores vestri illum dudum exposuere. Per eum namque venturum docuerunt fore tempus, quo et Deum mundus esset visurus, et digito sibi ad invicem populus ostensurus. Hoc vero fieri posset nullatenus, nisi corpus fieret quis et Deus. Hoc etiam quod ait propheta: Vox speculatorum tuorum; levaverunt vocem, simul laudabunt, quia oculo ad oculum videbunt cum converterit Dominus Sion (Isa. LIV). Hunc, inquam, versum doctores vestri eodem modo quo diximus, exposuerunt, propter illud: Oculo ad oculum videbunt. Sed et aliud posuit propheta, per quod non minus comprobari possunt supradicta. Ait enim: Et revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est (Isa. XL). Potest quippe rei vox spiri[621C]tualis audiri, sicut filii Israel vocem Domini audierunt in monte Sinai (Exod. XX). Loquentem vero non videbis, nisi fuerit res carnalis. Item aliud quod ait Zacharias: In die illa proteget Dominus habitatores Hierusalem, et erit qui offenderit in die illa quasi David, et domus David quasi Dei, et angelus Dei in conspectu eorum (Zach. XII). Per hoc namque quod ait, et domus David quasi Dei, voluit utique intelligi quod de domo David esset nasciturus, qui ab omnibus haberetur Deus. Quod etiam ait, quasi Dei, et non posuit simpliciter Deus, insinuat quod is qui de domo David erat oriturus, in aliquo minor esset, quam Deus (Joan. XIV). Quod et David in Psalmo testatur cum dicit: Minuisti eum paulo minus a Deo [ab angelis] (Psal. VIII). Item Michæas: Et tu, inquit, Bethlehem [621D] Ephrata, parvulus es in millibus Juda. Ex te mihi egredietur qui sit Dominator in Israel, et egressus ejus ab initio a diebus æternitatis (Mich. V). Hoc quippe, ex te mihi egredietur qui sit Dominator in Israel, secundum corpus dictum est, secundum quod princeps ille adventurus erat in tempore. Quod autem sequitur, et egressus ejus ab initio a diebus æternitatis, perpetuitatem insinuat Deitatis. Hoc enim Deitati attribuit quod homini, puto, non convenit. Item David in Psalmo cum dicit: Sedes tua, Deus, in sæculum sæculi; virga directionis virga regni tui; et dilexisti justitiam et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo lætitiæ præ consortibus tuis (Psal. XLIV); cum hoc, inquam, dicit, eum ad quem [622A] loquitur Deum esse et hominem ostendit. Aiens enim: Sedes tua, Deus, in sæculum sæculi, virga directionis virga regni tui, nunquid non eum manifeste appellat Deum? Deinde cum dicit: Dilexisti justitiam. et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo lætitiæ præ consortibus tuis, ad hominem eum loqui percipimus. Neque enim vel Deum, vel consortes habet Deus. Item David alibi in Psalmo: Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis (Psal. LXXI), et quæcunque alia sunt in psalmo, dic nunc quis est iste regis filius? Salomon an Christus, qui de ipso David erat venturus, et filius ejus nuncupandus?

Moyses. Nolo sane te super hoc fatigare. De Christo enim dictum est, ut doctores nostri docuere. [622B]

Petrus. Cum igitur de Christo psalmum esse concesseris, videamus utrum ista quæ in eodem leguntur: Et permanebit cum sole et ante lunam in generatione et generatione; et: Sit nomen ejus benedictum in sæcula, ante solem permanet nomen ejus; et illud: Et adorabunt eum omnes reges, omnes gentes servient ei (Psal. LXXI); videamus, inquam, si de puro homine dicta sunt hæc omnia, sed nequaquam, imo de Deo. Sequitur ergo, ut Christum et hominem dicamus esse et Deum. Quod etiam, quia David Spiritu sancto revelante cognovit, et miracula quæ facturus erat prævidit, ideo hujusmodi finem psalmo fecit: Benedictus Dominus Deus Israel, qui facit mirabilia solus, et benedictum nomen majestatis ejus in æternum et replebitur majestate ejus omnis terra. Item in libro [622C] Dabrejamin, id est Verba dierum, legitur [Paralipomenon], quia cogitante David domum Domino ædificare, ait ad eum Nathan propheta sub persona Domini in hæc verba: Cum compleveris dies tuos ut vadas ad patres tuos, suscitabo semen tuum post te, quod erit de filiis tuis, et statuam regnum ejus. Ipse ædificabit mihi domum, et firmabo solium ejus in æternum. Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium, et misericordiam meam non auferam ab eo, sicut abstuli ab eo qui ante te fuit, et statuam eum in domo mea, et regno meo usque in sempiternum, et thronus ejus firmissimus in perpetuum (I Paral. XVIII). Dic, inquam, o Moyses, ista de quo dicta est prophetia?

Moyses. De Salomone. [622D]

Petrus. Nequaquam potest hoc esse. Quod enim ait, cum compleveris dies tuos, ut vadas ad patres tuos, quod est, cum mortuus fueris, suscitabo semen tuum post te, patet quod dictum non est de Salomone: rex namque jam erat Salomon vivente adhuc patre suo. Quod si de Salomone vellet dicere, utique non dixisset, quod erit de filiis tuis, sed, quod erit de te. Quod etiam sequitur, et statuam eum in domo mea, et in regno meo usque in æternum, et thronus ejus firmissimus in perpetuum, patenter agnoscitur non de Salomone esse dictum. Salomon namque nec in domo Dei sive regno est statutus, nec fuit in perpetuum firmissimus thronus ejus. Et cum hoc conveniat Deo soli, tunc ille de quo hic agitur, homo futurus atque Deus fuerat. [623A]

Moyses. Cum hæc omnia, Petre, dicta esse intelligas propter Christum, qui est quod ait: Ipse ædificabit mihi domum? Quænam fuerat illa domus, quam ædificaturus erat Christus?

Petrus. Sanctam sane Ecclesiam intelligimus per domum illam, quam ædificavit Christus supra firmam petram.

Moyses. Quid igitur respondit Nathan ad David, de domo quam ædificare se Domino velle dixit?

Petrus. Sane hoc quod Salomonem filium suum loquens refert ipse David: Factus est, inquit, sermo Domini ad me dicens: Multum sanguinem effudisti, et plurima bella bellasti; non poteris ædificare domum nomini meo, tanto effuso sanguine coram me. Ecce natus est tibi filius, vir quietissimus, faciam enim eum [623B] requiscere ab omnibus inimicis suis per circuitum, quia Salomon vocabitur, et pacem et otium dabo in Israel cunctis diebus ejus. Ipse ædificabit domum nomini meo, et ipse erit mihi in filium, et ego ero illi in patrem, firmaboque solium regni ejus super Israel in æternum (I Par. XXII). Et hoc quidem de Salomone concedo ego dictum esse propter illud: Ecce natus est tibi filius, et postea, Salomon vocabitur. Quod etiam testatur David loquens ad filios Israel de eodem in hæc verba. De filiis meis, filius enim multos dedit mihi Dominus, elegit Salomonem filium meum (I Par. XXVIII). Et hic quidem sermo David ad Salomonem omnino diversus est ab illo, quem dixit Nathan ad David de Christo. Hic namque legitur, natus est tibi filius, et Salomon vocabitur: ibi autem, [623C] quia suscitabo semen tuum post te, quod erit de filiis tuis; et nullum ei nomen attribuit. Ibi etiam ait, et statuam eum in domo mea, et regno meo usque in sempiternum, et thronus ejus firmissimus in perpetuum. Hic vero solummodo, firmabo solium ejus super Israel in æternum. Per quod ostenditur, quia, quandiu regnum Israel permaneret, de Salomonis progenie rex non deficeret, regnum vero Christi semper fine careret (Isa. IX; Luc. I). Sed et Christi regnum sine conditione, Salomonis autem promissum est sub conditione. De eo quippe in libro Regum legitur, ubi David ad filium suum Salomonem sic loquitur: Confirmet, inquit, Dominus sermones suos, quos locutus est ad me dicens: Si custodierint filii tui legem meam, et ambulaverint coram me in veritate, in omni corde [623D] suo, et in omni anima sua, non auferetur tibi vir de solio Israel (III Reg. II). Testatur quoque ipse David illam quam prædiximus prophetiam, scilicet cum compleveris dies tuos, etc.; testatur dico illam propter Christum fuisse prolatam. Audiens namque illam, et sicut explanavimus intelligens, sed et inde Deo gratias agens ait: Quis ego sum, Domine Deus, et quæ est domus mea, quia adduxisti me hucusque? Sed et hoc parum visum est in conspectu tuo, Deus, nisi loquereris de domo servi tui etiam in longinquum, et vidisti me in lege hominis exaltati Domini Dei (II Reg. VII). Hoc quippe quod ait, quis ego sum, Domine Deus, et quæ est domus mea, quia adduxisti me hucusque, de se dixit et filio suo Salomone; quod autem [624A] deinde intulit, sed et hoc parum visum est in conspectu tuo, nisi loquereris de domo servi tui etiam in longinquum, hoc revera dixit propter Christum, quem de domo sua videbat esse venturum. Sed et per hoc quod ait: Et vidisti me in lege hominis exaltati Domini Dei, cum id quoque de Christo dixerit, profecto innuit quod et exaltatus et homo esse debeat et Deus.