BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Alfonsi

ca. 1062 - ca. 1140

 

Dialogus Petri cognomento Alphonsi,

ex Judæo Christiani et Moysi Judæi

 

________________________________________________________________

 

 

 

Titulus IX.

 

Quod in eo tempore Christus venit,

quo eum venturum fore a prophetis prædictum fuit,

et quæcunque de eo prædicaverunt,

in ipso et ejus operibus patuerunt.

 

Moyses. Cum igitur multis auctoritatibus ostenderis [624B] illum quem dicitis Christum fore hominem, potuisse et Deum, qua, quæso, auctoritate poteris ostendere eum, ut creditis, jam venisse? Fortasse enim non diu venit, sed venturo veniet in tempore.

Petrus. Plura sunt profecto, o Moyses, quæ eum venisse patenter ostendunt. Nam et tempus in quo eum prædixerunt venturum esse prophetæ quod et transactum est, et in eo ipsum novimus advenisse, et præter id alia multa, quæ in ipso et verbis ejus agnovimus, atque operibus, ut prædictum est a prophetis.

Moyses. In primis quæso ostendas de tempore, ubi videlicet et qualiter inde locuti sint prophetæ, et quomodo illud terminavere.

Petrus. Legimus sane quia Jacob, filiis suis lo[624C]quens, et singulis ad se vocatis, benedicens ait: Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ad eum congregabuntur gentes (Gen. XLIX). Hanc autem prophetiam aliter non exponam, quam exposuerint vestri doctores antiqui. Dixerunt namque et ipsi: Non auferetur sceptrum, id est virga, de regno Juda, et dux de femore, id est, de filiis filiorum ejus in sæcula, donec veniat qui mittendus est, id est Christus, cujus est regnum, et ad ipsum congregabuntur gentes. Et nos quidem novimus, quia, postquam venit Christus, neque rex neque dux de Juda fuit ulterius. Credere itaque debemus quod hic tempus Christi adventus determinatum fuit, et quod is qui tempore illo venit, sine dubitationis scrupulo Christus exstitit. Item in [624D] libro Danielis de tempore Christi adventus sic est angelus cum Daniele locutus: Septuaginta hebdomades constitutæ sunt super populum tuum, et super urbem sanctuarii tui, ut consummetur prævaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur justitia sæculorum, et impleatur visio, et prophetiæ, et ungatur Sanctus sanctorum. Scito ergo et animadverte. Ab exitu sermonis, ut iterum ædificetur Hierusalem, usque ad Christum ducem, hebdomades septem. Et hebdomades sexaginta duæ erunt, et rursum ædificabitur platea et muri in angustia temporum. Et post hebdomades sexaginta duas occidetur Christus, civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo, et finis ejus vastitas, et post finem [625A] belli statuta desolatio. Confirmabit autem pactum multis hebdomada una, et in dimidio hebdomadis deficiet hostia et sacrificium, et in templo erit abominatio desolationis, et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio (Dan. IX). Prophetia sane ista, o Moyses, clausa est, et ad intelligendum difficilis, et sunt ibi termini multi designati, sed tamen omnes ad ostendendum Christi adventum sunt positi. In primis igitur sciendum est, quia hebdomades istæ annorum sunt hebdomades. Cum igitur ait: Septuaginta hebdomades constitutæ sunt super populum tuum, et super urbem sanctuarii tui, ut consummetur prævaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur justitia sæculorum, et impleatur visio, et prophetiæ, et ungatur Sanctus sanctorum; cum [625B] illud, inquam, ait, adnotari voluit, quia septies septuaginta, id est, quadraginta et nonagintaanni erant constituti ab ejusdem anno prophetiæ usque ad destructionem Hierusalem et templi, quæ a Tito Romanorum imperatore fuit facta, cujus tempore destructionis jam Christus venerat, qui et justitia sæculorum et sanctorum Sanctus erat, per quem etiam peccatum omne et iniquitas est deleta, et prophetia omnis impleta. Cætera autem quæ sequuntur omnia ad horum quadringentorum et nonaginta annorum divisionem et determinationem sunt posita. Per hoc ergo quod est ab exitu sermonis, ut iterum ædificetur Hierusalem, usque ad Christum ducem hebdomades septem, innuitur quod ab hujus die prophetiæ usque ad Cyrum ducem Persarum qui ab ipso Deo per Isaiam Christus [625C] est appellatus (Isa. XLV), fuerunt septem annorum hebdomades, id est quinquaginta et novem anni, cujus Cyri præcepto cœpit Hierusalem reædificari. In cujus reædificatione et postquam consummatum est opus, usque ad adventum Titi super Hierusalem quadringenti triginta et quatuor anni fuerunt, et hoc est quod dicit: Hebdomades sexaginta duæ, id est, quadringenti triginta et quatuor anni erunt, et rursum ædificabitur platea et muri in angustia temporum, et post habdomades septem occidetur Christus, quod est post hebdomades septuaginta, et postquam occidetur Christus. Civitatem et sanctuarium dissipabit populus scilicet Romanus, cum duce venturo, id est cum Tito, et finis ejus vastitas, et post finem belli statuta desolatio. Quod autem sequitur, confirmabit pactum mul[625D]tis hebdomada una, illa profecto hebdomada una septem sunt anni obsidionis. Septem enim annis obsessa est civitas ab exercitu Romanorum, et infra illos septem annos, adeo coacti fuerunt intus et afflicti, quod non haberent unde sacrificium facere possent, et hoc est quod ait: In dimidio hebdomadis, id est infra hebdomadem, deficiet hostia et sacrificium, et in templo erit abominatio desolationis. Quod etiam additur, usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio, insinuat quod captivitas, et desolatio illa fine foret caritura. Septem ergo hebdomades usque ad Cyrum, et sexaginta duæ hebdomades a Cyro usque ad Titum, et hebdomada obsidionis una, profecto septuaginta sunt hebdomades. [626A]

Moyses. Postquam de tempore adventus Christi ex prophetarum testimoniis asseruisti, de quo satis esse patuit ut dixisti, volo ut alia illa exsequaris, quæ in ipso et operibus ejus patuerunt, atque verbis, quæ et de ipso ut asseris prædicta sunt a prophetis.

Petrus. Legimus in Deuteronomio, quia Moyses morte sibi jam imminente sic ad populum Israel est locutus: Prophetam, inquit, de gente tua, et de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi Dominus Deus tuus, ipsum audies, ut petisti a Domino Deo tuo in Oreb, quando concio congregata est atque dixisti: Ultra non audiam vocem Domini Dei mei, et ignem hunc maximum amplius non videbo, ne moriar. Et ait Dominus mihi: Bene omnia sunt locuti. Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui, et ponam [626B] verba mea in ore ejus, loqueturque ad eos omnia quæ præcepero illi. Qui autem verba ejus quæ loquetur in nomine meo audire noluerit, ego ultor existam (Deut. XVIII). Quis est autem, o Moyses, quis est ille quem dicit Dominus similem Moysi suscitandum, et ipsum esse præcipit audiendum?

Moyses. Utique de Josue filio Nun dici potuit, qui post Moysen et in ipsius loco surrexit.

Petrus. Profecto de Josue mullatenus potest esse. De eo quippe patenter Scriptura loquitur, sicut in lib. Numeri legitur: Respondit Moyses ad Dominum: Provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem, qui sit super multitudinem hanc, et possit exire et intrare ante eos, et educere illos vel introducere, ne sit populus Domini sicut oves absque pastore. [626C] Dixitque Dominus ad eum: Tolle Josue filium Nun virum in quo est Spiritus Dei, et pone manum tuam super eum. Qui stabit coram Eleazaro sacerdote, et omni multitudine, et dabis ei præcepta cunctis videntibus, et partem gloriæ tuæ, et audiat eum omnis synagoga filiorum Israel (Num. XXVII). Cum vero tam aperte de Josue hic agatur, cur illa alia quæ adeo clausa est prophetia, illa scilicet prophetia, suscitabit tibi Dominus Deus tuus, et cætera; cur inquam, illa de ipso dicta intelligatur? Sed et per hoc quod legitur: dabis ei partem gloriæ tuæ , ac si diceret non omnem gloriam tuam, per quod ostenditur quia similis Moysi non fuerit, et in fine Deuteron.: Non surrexit propheta ultra in Israel [626D] sicut Moyses (Deut. XXXIV); per hæc, inquam, innuitur quia de Josue dictum non sit: Suscitabit tibi Dominus Deus tuus, etc., cum sequitur in eodem, similem tui. Sed et aliter differunt, prophetia illa quæ est: Suscitabit tibi Dominus, etc., et ea quæ de Josue sunt dicta. In illa namque habetur, qui verba ejus audire noluerit, ego ultor existam, de Josue vero legitur, qui contradixerit ori tuo, et non obedierit cunctis sermonibus quos præceperis ei, morte moriatur. Patet igitur omnibus modis, quia prophetia illa de Josue non est prolata.

Moyses. De quo ergo?

Petrus. De Christo, qui Moysi similis fuit, quia sicut Moyses et ipse legem dedit.

Moyses. Nunc itaque singulas prophetiæ partes [627A] ostende, quomodo universas ad ipsum possis applicare.

Petrus. Prophetia quidem ista petitioni filiorum Israel respondet. Petierant enim, sicut scriptum est (Exod. XX), in monte Oreb, ne ultra vocem Domini visibiliter audirent, aut tantum ignem ne morerentur aspicerent. Contra quod dicit Dominus ad Moysen (Deut. XVIII): Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui, quasi diceret: Ille quem suscitabo, de ipsorum erit progenie Judæorum, sed et tui similis erit, hoc est, sicut tu legem dedisti, ita et ipse dabit, quod etiam per hoc notatur, quod prophetam singulariter et per excellentiam posuit. Nisi enim et ipse legem daturus esset, prophetas sane, non prophetam suscitabo, dixisset. Prophetas quippe [627B] plures suscitavit Deus, qui annuntiaverunt verba ejus, sed nullus eorum legem dedit ad similitudinem Moysi, nisi Christus. Et ponam verba mea in ore ejus, quod est, quia vocis meæ impetum nequeunt tolerare, per ipsum loquar eis sub carnis velamine. Loquetur ad eos omnia quæ præcepero illi. Ac si aperte diceret: Præter id quod volam et præcipiam, nihil omnino dicet: Qui autem verba ejus quæ loquetur in nomine meo audire noluerit, ego ultor existam, id est, qui præceptis ejus parere renuerit, non occidetur, nec alio modo carnaliter punietur, sed ego ipse juxta placitum meum misericorditer vindicabo in ipsum. Cum igitur Christus et de Judæorum natus progenie, et tanquam Moyses legislator exstiterit et Verbum Dei sub ejus carnis velamine latuerit, nihil[627C]que aliud quam præcepit Deus Pater, ipse docuerit, ipso attestante in Evangelio et dicente: Sermonem quem audistis, non est meus, sed ejus qui misit me Patris (Joan. XII), eum ipse nullum occidi vel corporaliter puniri voluerit, sed misericordiam per omnia prædicaverit, profecto nihil obstat quin tota de ipso prophetia dicta fuerit.

Moyses. Adhuc restat unum, de quo mihi volo respondeas. Cum enim Christus, ut credis, Deus simul et homo fuerit, quomodo eum prophetam appellavit?

Petrus. Æstimare videris quod propheta solummodo hominis nomen sit, sed nequaquam, imo propheta appellatur quisquis ea quæ porro sunt ventura effatur. In Isaia quoque sic legitur: Ecce servus meus, [627D] suscepi eum, electus meus, complacuit sibi in illo anima mea. Dedi spiritum meum super eum, judicium gentibus proferet. Non clamabit, nec exaltabitur, aut audietur foris vox ejus. Calamum quassatum non conteret, et lichnum fumigans non exstinguet, in veritate judicium educet, non deficiet aut effugiet, donec ponat in terra judicium, et legem ejus insulæ exspectabunt (Isa. XLII). Sed et hanc, o Moyses, prophetiam ad quem melius quam ad Christum applicare possumus? Ipse namque et Dei servus, et electus fuit ejus, in quo complacuit sibi Deus. Et hoc quidem de eo dictum est secundum corpus. Quod autem sequitur, dedi spiritum meum super eum, secundum animam est prolatum. Judicium, id est legem, gentibus profe[628A]ret. Christus quippe legem quæ clausa erat et operta, et inter Judæos tantum, protulit, id est enucleavit, patefecit, et medullam elicuit; ad hoc ut gentes illam possent accipere. Sequitur, non clamabit, nec exaltabitur, aut audietur foris vox ejus. Et nos scimus quia Christus non clamosus, non arrogans, non inanis gloriæ appetitor fuit (Joan. XIII; Matth. II), imo super omnia humilitatem dilexit. Calamum quassatum non conteret, et lichnum fumigans non exstinguet. Videmus sane quod calamus quassatus leviter potest perfringi: lichnum autem fumigans, id est linum combustum, sed tamen adhuc retinens fumi, id est ignis, perfacillime potest exstingui. Sed quid per calamum quassatum, vel lichnum pene exstinctum, melius quam peccatoris fragilitas, qui conquassatus [628B] et pene in peccato est exstinctus, potest intelligi? Calamum autem quassatum Christus non contrivit, et lichnum fumigans non exstinxit, quia peccatores pene mortuos in peccatis, occidi non præcepit, sed misericorditer toleravit (Matth. III), et ad pœnitentiam revocavit (Matth. XI), quod et in consequentibus designavit propheta cum addidit: In veritate educet judicium. Veritas quippe et justitia, idem est. In lege vero Moysi judicium erat et præceptum, peccatorem occidi. Christus autem ad veritatem et justitiam judicium adduxit, quando peccatores non occidi, sed quod justius est, donec pœniterent sustineri præcepit, cum dixit: Nolo mortem peccatoris, sed magis ut convertatur et vivat (Ezech. XXXIII). Non deficiet aut effugiet, donec ponat in terra judicium. [628C] Mortem sane Christi voluit propheta notari per defectum, per effugium vero ascensum ejus in cœlum. Ac si diceret: Non morietur aut de terra recedet, id est in cœlum ascendet, donec mittat legem in terra. Et Christus quidem antequam secundum carnem obiret, aut ad Patrem in cœlum ascenderet, judicium in terra posuit, quando legem, id est Evangelium, nobis dedit. Ideo autem nequaquam non morietur, sed non deficiet dixit, quia mors Christi non revera mors, sed quasi transitus quidam et defectus fuit. Qui enim moritur homo amplius jam non vivit. Christus autem die tertia resurrexit et jam in æternum (Joan. XIII) vivit, et legem ejus insulæ exspectabunt. Per insulas gentes accipimus. Legem autem Christi gentes exspectarunt, quia non ab ipso, sed a [628D] discipulis ejus, id est ab apostolis eam acceperunt. Neque enim ipse, imo apostoli, gentibus prædicarunt. Item in Isaia: Ego Dominus vocavi te in justitia, et apprehendi manum tuam, et servavi te, et dedi te in fœdus populi, in lucem gentium, ut aperires oculos cæcorum, et educeres de conclusione vinctum, de domo carceris sedentes in tenebris. Ego Dominus; hoc est nomen meum: gloriam meam alteri non dabo, et laudem meam sculptilibus (Isa. XLII). Et hoc quoque de Christo protulit Isaias. Vocavit namque eum Dominus de utero Virginis in justitia, hoc est, sine peccato et carnis concupiscentia; de sanctæ et justæ Virginis natus est Christus carne munda (Luc. I; (Isa. VII). Manum ejus apprehendit, quod signum [629A] est protectionis et patrocinii, et servavit eum, sicut de manu Herodis adhuc vagientem eripuit, in Ægyptum duxit ac reduxit (Matth. II), de manibus Judæorum eum lapidare et interficere volentium sæpius liberavit (Luc. IV; Joan. VIII), et in aliis adversitatibus suis multis, ejus custos et protector exstitit. Dedit eum Dominus in fœdus populi Israelitici, scilicet, id est ad hoc dedit eum, ut populo Israel legis veritatem ostenderet. Et in lucem gentium (Joan. XVIII) dedit eum Dominus, quia gentes relicto errore, et expulsis tenebris incredulitatis suæ, luce legis Christi sunt respersæ. Et adhuc misit eum, ut aperiret oculos cæcorum, et educeret de conclusione vinctum, et de domo carceris sedentes in tenebris. Et Christus oculos cæcorum aperuit, cum infide[629B]lium corda patefecit, et depulsa umbra legis lumen ostendit. De conclusione vinctum eduxit, quia in se credentes de captivitate omni usque hodie liberat et emittit. Eduxit etiam de domo carceris sedentes in tenebris, quia eos qui in tenebroso carcere tenebantur inferni, descendens ad inferos ipse extraxit. Gloriam et laudem suam alteri quam Christo Dominus non dedit, quia deitatem suam nulli alii homini unquam counivit, aut laudem tantam attribuit. Item Isaias: Quærite Dominum dum inveniri potest, invocate eum dum prope est. Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum et miserebitur ejus, et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum. Non enim cogitationes meæ cogitationes vestræ, neque viæ meæ viæ [629C] vestræ, dicit Dominus, quia sicut exaltantur cœli a terra, sic exaltatæ sunt viæ meæ a viis vestris, et cogitationes meæ a cogitationibus vestris. Et quo modo descendit imber et nix de cœlo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, et infundit eam, et germinare eam facit, et dat semen serenti, et panem comedenti: sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo. Non revertetur ad me vacuum, sed faciet quæcunque volui (Isa. LV). Et dic, o Moyses, verbum istud totum qualiter exponis? Quando invenitur Dominus, et quando non invenitur? quando est prope, et quando longe?

Moyses. Deum quidem inveniri et prope esse, idem est. Prope autem est et invenitur ab illis qui ei fideliter famulantur. [629D]

Petrus. Propius sane vult esse Dominus, et magis offert se peccatoribus et eis qui longe esse videntur, quam justis et fidelibus ac prope, ut dicis, existentibus. Quod et alibi propheta testatur, ubi dicit: Pacem, pacem ei qui longe est, et qui prope est, dixit Dominus (Isa. LVII). Quid namque per longe Deo existentem nisi peccatorem, et per eum qui prope est, nisi justum intelligimus? Et propheta prius qui longe est, et postea qui prope est dixit, et sic peccatori quam justo Deum propius esse, monstravit.

Moyses. Possumus etiam dicere prope Deum esse decem diebus illis, qui sunt a prima die mensis septimi usque ad diem expiationis, sic namque dictum est a doctoribus nostris.

Petrus. Et hoc quoque malum est. Si enim decem [630A] illis tantummodo diebus prope est Deus et invenitur, tunc, si alio tempore peccator converti volens Deum quæsierit, et eum quia longe existentem non invenerit, jam Dei et non peccatoris culpa erit, quod converti ad Deum non poterit.

Moyses. Dicunt etiam aliud doctores nostri, Deum scilicet prope fuisse et potuisse inveniri, quandiu stetit templum Domini, destructo autem templo se elongavit, et jam ultra se inveniri non voluit.

Petrus. Et in hoc quoque stulti fuerunt ipsi. Nam et contra hoc dicit Moyses ad filios Israel, quod si quando Deum ad iracundiam provocarent, ut eos inter gentes captivos dispergeret, si tamen novissimo etiam revertentes eum quærerent, procul dubio invenirent (Exod. XXXIV; Deut. XXXII). [630B]

Moyses. Quandoquidem et hoc et illud contradicis, tu ergo quando et qualiter inveniri Deum vel prope esse asseris?

Petrus. Inventus est sane Dominus et prope, cum de sancta Virgine carnem assumpsit, et inter nos præsentialiter habitavit, et tunc quidem propheta quæri eum et invocari præcepit, cum dixit, quærite Dominum, etc. Nam et hoc Spiritu sancto revelante futurum esse prævidit, unde et in sequentibus addidit: Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, videlicet ne de eo inique cogitarent, aut Deum esse eum propter assumptam carnem dubitarent, imo fideliter crederent, nam et fides in sola cogitatione est (Joan. XVII). Et cogitatio hominis diversa qui[630C]dem est a cogitatione Dei. Unde et sequitur: Non enim cogitationes meæ cogitationes vestræ, neque viæ meæ viæ vestræ, dicit Dominus, ac si diceret: Ne cogitetis quia quod videtis et auditis, Filium scilicet sine Patre carnali, contra usum esse sciatis, aliter namque ego, et vos aliter cogitatis. Vos enim non nisi corporaliter, ego vero spiritualiter. Aliter etiam incedo ego, et vos aliter inceditis. Vos namque viam nisi quæ in usu est non novistis, ego vero quoque illam novi quæ est contra usum, et quæcunque volo efficere possum. Et hoc est: Sicut exaltantur cœli a terra, etc. Quod autem sequitur: Quo modo descendit imber et nix de cœlo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, et infundit eam, et germinare [630D] eam facit, et dat semen serenti, et panem comedenti: sic erit verbum quod egredietur de ore meo, non revertetur ad me vacuum, sed faciet quæcunque volui, hoc utique addidit, ut per visibilium similitudinem rerum ostenderet, quod in deitatis subtilitate tam plane videri non posset, et dixit: Sicut pluvia cum de cœlo descendit non revertitur rursus in cœlum, priusquam terram molliat, fecundare et germinare faciat, sic et verbum meum quod egredietur de ore meo, id est Filius meus, quem in mundum ut carnem accipiat sum missurus, ad me vacuus non redibit, quin, priusquam redeat, quæcunque volam efficiat, hoc est, sicut disposui, carnem assumat, flagelletur, moriatur, de inferno suos eripiat. ac resurgat, et legem quæ clausa est minus intelligen[631A]tibus aperiat. Quod si de verbo suo, id est, de sermone suo, Deus se dixisse intelligi voluit, quod ait, verbum meum quod egredietur de ore meo, non utique addidisset, non revertetur ad me, etc. Neque enim verbum, id est sermo, postquam semel de ore egreditur, ad os ultra revertitur. Per hoc igitur aperte ostendit, quod de Filii persona verbum meum dixit.

Moyses. Jam ex verbis tuis innuitur quod nix et imber postquam de cœlo emittitur, in cœlum rursus revertitur.

Petrus. Verum est.

Moyses. Vellem modo mihi ostendi, qua id possit ratione comprobari.

Petrus. Scrutari sane prius debes unde nubes proveniant atque imbres, et sic facilius quod modo quæris invenies. [631B]

Moyses. Illud precor mihi manifestes.

Petrus. Videndum itaque tibi est, o Moyses, quia sole super mare et super terram recta linea existente, de mari quidem vapor humidus, de terra vero consurgit siccus, sed et sursum conscendit per calorem solis, sicut et fumus aquæ per fervorem ignis, qui vapores duo cum sursum veniunt, altero alteri misto, ex se nubes densas conficiunt. Nubes autem cum circiter milliaria sexdecim in altum crepserint, ærem ibi frigidum reperiunt, unde jam altius transire nequeunt, et sic rursus in terram decidunt, et ex illis imbres proveniunt. Fecit autem Deus montium concavitates, ut ibi quasi thesaurus quidam receptarentur imbres. Fecit et in ipsis mon[631C]tium extremitatibus imis foramina quædam parva, per quæ paulatim derivatur aqua, quæ sicut in thesauro tenebatur abscondita, et hi sunt fontes, ex quibus universa proveniunt flumina. Quibus fluminibus universi nutriuntur pisces, prata et vineæ irrigantur, et segetes hominum et animalium adaquantur greges, villulæ præterfluuntur et magnæ urbes. Hujus autem argumentum rei est, quod deficiente pluvia, fontes siccantur et flumina, sicut in libro Regum tertio invenimus, dicente Elia: Post dies autem aliquantos siccatus est torrens, non enim pluerat super terram (III Reg. XVII). Flumina vero postquam super terram diutius cucurrerint, ad pelagus tandem deveniunt ac marinis fluctibus se componunt, et sic vapor maris sursum ut supra diximus [631D] reascendit, et ex se iterum nubes conficit, et hujus ascensus vel descensus finis non est nec unquam fuit, ex quo mundum Deus composuit, sed nec erit, quandiu rerum Creatori placuerit, teste Salomone, qui dicit in Ecclesiaste: Omnia flumina intrant mare, et mare non redundat. Ad locum unde exeunt flumina revertuntur, ut iterum fluant (Eccle. I).

Moyses. Auctoritates quidem ex libris prophetarum multas adduxisti, et eas secundum voluntatem tuam explanasti, sed vellem unam saltem mihi patentem ostendi, per quam quod intendis manifeste possit approbari.

Petrus. Non est profecto nova cordis tui et tui similium duritia. Neque enim etiam credebatis, cum [632A] manifeste et sine allegoria prophetæ loquebantur vobis, quare mirum non est, si tibi surda videntur meæ verba explanationis. Verumtamen ut omnes occasiones et objectiones tuas præcidam, jam de ipso Isaia auctoritatem unam patentissimam tibi dicam. Dicit enim ipse Isaias: Ecce intelliget servus meus, exaltabitur et elevabitur, et sublimis erit valde. Sicut obstupuerunt super te multi, sic inglorius erit inter viros aspectus ejus, et forma ejus inter filios hominum. Iste asperget gentes multas. Super eum continebunt reges os suum, quia quod non est narratum eis viderunt, et quod non audierunt contemplati sunt. Quis credidit auditui nostro (Rom. X), et brachium Domini cui revelatum est? Et ascendet sicut virgultum coram eo, et sicut radix de terra sitienti. Non est species ei neque [632B] decor, et vidimus eum et non erat aspectus ejus, et desideravimus eum despectum, et novissimum virorum, virum dolorum et cognitum infirmitate, et quasi absconditus vultus ejus et despectus, unde et nec reputavimus eum. Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit. Et nos putavimus eum quasi plagatum, et percussum a Deo, et humiliatum. Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra. Disciplina pacis nostræ super eum, et livore ejus sanati sumus. Omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit, et Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum. Coactus est et afflictus, non aperuit os suum. Sicut agnus ad occisionem ducetur, et quasi ovis coram tondente se ob[632C]mutescet, et non aperiet os suum. De angustia et de judicio sublatus est. Generationem ejus quis enarrabit? (Jer. XI; Act. VIII) Quia divisus est de terra viventium. Propter scelus populi mei plagatus fuit, et dedit cum impiis sepulturam suam, et cum divitibus mortem suam, licet iniquitatem non fecerit, neque dolus fuit in ore ejus (I Pet. II), et Dominus voluit conterere eum, et infirmari. Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen, et elongabitur tempus, et voluntas Domini in manu ejus dirigetur. Ex labore animæ suæ videbit et saturabitur. In scientia sua justificabit justum multis, et iniquitates eorum ipse portabit. Ideo eum participare faciam in plurimis, et cum fortibus dividet spolia, pro eo quod tradidit in mortem ani[632D]mam suam, et cum sceleratis computatus est, et ipse peccatum multorum tulit, et pro transgressoribus rogabit (Isa. LII; LIII). Multum sane in ista, o Moyses, super omnes alias laboravi prophetia, ut juxta quod apud vos est, illam inducerem, in quo etiam beati Hieronymi licet veram deserui translationem. Hoc autem feci, ut occasiones tuas omnes auferrem. Quam quia Christo applicamus, et tu forsitan non concedis, velim dicas de quo illam dictam esse intelligis.

Moyses. Doctorum profecto quidam nostrorum eam de Jeremia dictam esse asserunt, quia flagellatus, verberatus, et incarceratus fuit (Jer. XI) , et multa alia quæ enumerare longum est mala pertulit. Secundum alios vero de Josia rege intelligimus, [633A] qui, cum vir sanctus esset et justus, pro peccatis non suis, sed populi est interfectus (IV Reg. XXIII).

Petrus. De neutro certe istorum potest esse. Neutri namque prophetiam totam poteris applicare. Nam si de Jeremia intelligis, Jeremias quidem flagella, carcerem, et multam afflictionem sustinuit, sed nec occisus fuit, nec flagellatus conticuit, nec peccata nostra tulit, nec cætera ipsi applicabis, de Josia vero nihil quod in prophetia habeatur potuisse dici invenies præter id quod et sanctus, et pro populi scelere fuit interfectus.

Moyses. De quo ergo prophetiam dictam intelligis, cui partes ejus omnes applicare possis?

Petrus. De Christo. Quod enim dixit, ecce intelliget servus meus, exaltabitur et elevabitur, et sublimis erit valde, nos quidem novimus quia Christus et [633B] Dei servus et magni fuit intellectus, et super omnes servos Dei sublimis et exaltatus. Cujus et opera mira fuerunt ac stupenda, et nunquam gloriæ fuit sibi cura. Et hoc est, sicut obstupuerunt super te multi, sic ingloriosus erit inter viros aspectus ejus, et forma ejus inter filios hominum. Sequitur: Iste asperget gentes multas. Et Dominus quidem Christus Israeliticæ genti quasi pluviam magnam pluit, cum inter eos tanquam in propria venit (Joan. I), et eis opera et magnalia sua ostendit. Alias autem gentes multas aspersit, quia eas non signorum præsentia, sed eorum auditu et fama quasi rore quodam de longe irrigavit, et omnes stupidos ac præ admiratione taciturnos reddidit. Unde est: Super ipsum [633C] continebunt reges os suum, quia quod non est narratum eis viderunt, et quod non audierunt contemplati sunt, sicut Judæis narratum fuit de eo, et audierunt. Quod et ipse propheta admirans, ait: Quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est? Ac si diceret: Adeo sunt miranda quæ prædico esse ventura, quod vix erit qui judicet esse credenda, scilicet quod brachium Domini debeat revelari, id est Filius ejus debeat incarnari, et sic per assumptam carnem mundo visibiliter ostendi. Et ascendet, inquit, sicut virgultum coram eo, et sicut radix de terra sitienti. Videmus quidem quod de terra sitienti, id est de iterra arida, neque virga, neque radix sine humore possit procreari. Humor enim quasi mas est ipsius soli. Christus au[633D]tem quasi radix aut virgultum de sicca terra coram Domino ascendit, cum de carne Virginis sine maris copula Deus Pater eum progenuit. Quod autem addidit, non est species ei neque decor, et vidimus eum et non erat aspectus, et desideravimus eum despectum, et novissimum virorum, ad ostendendam humilitatem suam addidit, et pompæ mundanæ contemptum. Eum, inquit, virum dolorum. Vir sane dolorum fuit ipse, quia nec in infantia, vel pueritia, nec in juventute, malevolorum insidiis caruit, ac labore, unde et majoris famæ fuit, et majoris notitiæ, quod est cognitum infirmitate. Hic namque per infirmitatem istam nil aliud propheta intelligi voluit, quam miserias et labores, quos secundum carnem in mundo [634A] Christus sustinuit. Sequitur: Quasi absconditus vultus ejus et despectus, unde nec reputavimus eum. Quasi absconditus Christi vultus fuit, quia, et sub ejus carne deitatis splendor delituit, et impetentibus se resistere cum posset noluit, quare despectus, et non reputatus, id est non appreciatus fuit. Et vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit, cum dolores atque supplicia quæ nostris debebantur sceleribus, ipse sustinuit. Et nos putavimus eum quasi plagatum et percussum a Deo et humiliatum, quod est, putavimus quod plaga, id est flagellum illud et percussio, et depressio illa sibi contingeret ob seipsum, sed nequaquam. Et hoc est quod ait: Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra. [634B] Et disciplina pacis nostræ super eum, id est, disciplinam et correctionem quam ut pacem haberemus passuri eramus, pro nobis ipse sustinuit, ut misericors et benignus. Unde sequitur, quia livore ejus sanati sumus, livore scilicet flagellorum et vulnerum, quæ pro nobis est perpessus. Item sequitur: Omnes nos quasi oves erravimus, et unusquisque in viam suam declinavit. Oves quippe simplicia et stolidissima sunt animalia et vaga. Et nos stulti quasi oves erravimus, quia ipsum quis vel qualis esset non novimus, unusquisque autem in viam suam declinavit, hoc est, doctrinæ illius vix ullus credidit, sed suam veterem quisque retinuit. Et Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum, id est, originale peccatum, quo irretimur omnes, per [634C] eum, id est per baptismum quem ipse dedit Dominus, condonat et abluit. Coactus est et afflictus, et non aperuit os suum, et sicut agnus ad occisionem ducetur, et quasi ovis coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum. Hoc totum explanatione non indiget, imo omnibus est manifestum. Christus namque ante Pilatum adductus, falsoque accusatus, verberatus, etiam et colaphis cæsus, conticuit, et ipsi Pilato pluribus eum interroganti, verbum vix aliquod respondit. Sed quod sequitur: De angustia et judicio sublatus est, per endiadim dicitur. De angustia enim inquit et judicio, pro de angusto judicio. Et nos quidem angustum judicium, judicium vocamus injustum. Christus vero de angusto judicio sublatus est, id est per angustum et injustum judi[634D]cium, cum nihil deliquisset captus est. Generationem ejus quis enarrabit? Hoc utique de divina generatione quæ inenarrabilis est et ineffabilis, protulit, et per hoc eum futurum fore Deum ostendit. Unde et sequitur: Divisus est de terra viventium. Propter scelus populi mei plagatus fuit, idem est quod superius dixit, ipse vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra. Et dedit cum impiis sepulturam suam, et cum divitibus mortem suam. Cum impiis et divitibus idem est. Divites quippe hujus mundi, pene omnes impii sunt (Matth. XIX; Luc. XVIII; I Tim. VI). Apud Judæos autem erat consuetudo, impios et pro aliquo scelere suo interfectos, extra communionem hominum sepeliri cæte[635A]rorum. Et Christus cum impiis, id est cum latronibus est crucifixus, et mortuus, et extra communem sepulturam sepultus, licet iniquitatem non fecerit, nec dolus fuerit in ore ejus, sed ita voluit Dominus, sicut scriptum est in sequentibus: Et Dominus voluit eum conterere et infirmari, id est pati. Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen, etc. Scimus profecto quod antiquitus Scriptura sacrificium quod pro peccato fiebat, peccati nomine appellabat. Unde et hic propheta dicit: Si posueris, Domine, animam tuam, id est, animam Christi, pro peccato, id est, pro peccati sacrificio, hoc est, si pro peccato nostro sacrificabitur, semen videbit, id est, semen magnum, et hæredes multos habebit (II Cor. V). Et Christus per sacri[635B]ficium corporis sui, et mortem suam, semen magnum vidit, et hæredes permultos, et elongatum est tempus, et voluntas Domini in eo completa fuit: Ex labore animæ suæ videbit, et saturabitur. Ac si diceret: Adeo laborabit anima sua, quod cum videbit laborem illum quia tantus fuit, saturabitur, id est, nimius sibi videbitur, sicut hodie etiam dicitur, tantum pertuli mali et angustiæ, quod satus effectus sum inde. Et Christus angustias et labores nimios sustinuit. In scientia sua justificabit justum multis, hoc est per scientiam suam eum qui est justus ostendet multis justum esse Dominus. Christus autem et justus fuit, et eum justum esse Dominus multis ostendit. Sed et quod sequitur, et iniquitates eorum ipse portabit, idem est quod superius dixit, vere [635C] languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit. Ideo, inquit Dominus, participare eum faciam in plurimis, et cum fortibus dividet spolia. Et Christus in plurimis participavit, quia de plurimis gentibus crediderunt in eum multi. Et cum fortibus spolia divisit, quia cum principibus inferni qui mundum istum spoliaverant, quasi prædam partitus, partem suam asportavit, quando eos qui ipsum venturum esse crediderant, inde eripuit. Sequitur: Pro eo quod tradidit in mortem animam suam. Causam sane repetit, quare in plurimis participavit, videlicet quia ex nimia pietate sua pro mundi redemptione mori sustinuit. Item sequitur. Et cum sceleratis computatus est. Et Christus, sicut prædiximus, cum sceleratis est computatus, quia cum [635D] latronibus est suspensus. Et ipse peccatum multorum, non omnium tulit, quia non omnes, sed multos salvificavit. Item sequitur: Et pro transgressoribus rogabit. Christus autem pro transgressoribus rogavit, quando pro crucifigentibus se oravit dicens: Pater, dimitte eis, non enim sciunt quid faciunt (Luc. XXIII). Quia igitur, o Moyses, et tempus et alia omnia quæ de Christo prophetæ prædicarunt, in eo quem ipsum fuisse credimus, sed et in verbis ejus operibusque patuerunt, patet revera eum jam venisse, nec debes jam inde ulterius dubitare.

Moyses. Satis intelligo quod dixisti. Sed si ita est, cur cætera omnia quæ de Christo in prophetis sunt [636A] conscripta, in isto quem dicitis venisse homine, non sunt completa?

Petrus. Quæ?

Moyses. Dicit quippe de Christo idem Isaias: Et judicabit gentes, et arguet populos multos, et conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces: non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad prælium (Isa. II). Et hæc quidem nondum completa sunt, quæ post Christi adventum procul dubio complebuntur. Usque hodie enim gentes ad invicem præliantur.

Petrus. Tu quod dicis quomodo dictum sit non respicis. Neque enim illud quod est, conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces, et non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur [636B] ultra ad prælium, non, inquam, illud dixit propheta, quid facturæ sunt gentes enarrando, sed quid præcepturus sit Christus ostendendo, quemadmodum et alibi Zacharias dicit de ipso: Et loquetur, inquit, pacem gentibus (Zach. IX): Sicut enim hic de eo quod pacem sit præcepturus (Joan. XIV), dictum esse intelligimus, ita et ibi: quam cum et ipse præceperit, si completum non est, culpa ejus nulla fuit.

Moyses. Dicit enim Hieremias: In diebus illis, id est Christi, salvabitur Juda et Israel habitabit confidenter (Hier. XXIII). Sed et hoc quoque nondum est completum, quod post hominis illius quem Christum dicitis, compleri debuit, si Christus esset, adventum. Juda namque et Israel, adhuc in miseria et captivitate est. [636C]

Petrus. Promissio sane ista, o Moyses, eis duntaxat est facta, qui de Israel credituri erant atque Juda, unde et in incredulis non est completa, quemadmodum populo Israel de Ægypto educto, quidam quia peccaverunt et a præceptis Domini recesserunt terram promissionis non intraverunt (Psal. XCIV; Num. XIV), quam promisit Dominus Moysi dicens: Descendi ut liberarem eum de manibus Ægyptiorum, et educerem de terra illa in terram bonam et speciosam (Exod. III), imo omnes in deserto mortui sunt.

Moyses. Item aliud, quod nondum completum, quod in adventu Christi prophetavit Isaias esse futurum. Ait enim: Habitabit lupus cum agno, et par[636D]dus cum hædo accubabit; vitulus, et leo, et ovis, simul morabuntur, et puer parvulus minabit eos; vitulus et ursus pascentur, simul requiescent catuli eorum, et leo quasi bos comedet paleas (Isa. XI: LXV).

Petrus. Stultissime omnium, o Moyses, intelligis tu istam simpliciter, ut posita est, prophetiam?

Moyses. Etiam.

Petrus. In eo nempe cordis tui patet inscitia. Si enim, ut dicis, lupus pacem non habeat nisi cum agno, nec pardus nisi cum hædo, nec leo nisi cum ove et vitulo, quid proderit talis confœderatio? In[637A]quietabit namque et lupus hædum, et leo agnum, et pardus ovem ac vitulum.

Moyses. Quomodo ergo illam intelligis?

Petrus. Nos sane per bestias illas quæ rapina et carne vivunt, impios homines intelligimus, et raptores; per reliquas vero pecudes, mansuetos ac simplices, et de illis dixit propheta quod Christus eos simul habitare ac pacem habere præciperet. Quod autem hoc de hominibus intelligi voluerit, in sequentibus insinuat propheta, cum subjungit, quia repleta est terra scientia Domini (Isa. XI). Neque enim hoc propter pecudes dixit quæ cum nec animam habeant rationalem, nec Domini scientiam habere possunt, id est Domini cognitionem. Sed ad hujus vestræ super prophetam istam intelligentiæ destructionem, dixerunt doctores vestri nullam [637B] inter tempus modernum et tempus Christi futuram esse distantiam, nisi quod ejus tempore captivitatem omnem exibitis atque miseriam.

Moyses. Ecce item aliud Isaiæ quod nondum scimus completum esse; dicit siquidem et ipse: Et erit lux lunæ sicut lux solis et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum, in die qua alligaverit Dominus vulnus populi sui (Isa. XXX).

Petrus. Non est gens in toto mundo stolidior vobis, qui putatis quod corpus vel lumen lunæ Deus augeat sive solis: sol enim si quantus nunc est major tantum esset dupliciter, totum profecto mundum combureret, ne cum si septempliciter; quod si et lumen ejus septempliciter majus esset, oculos uti[637C]que nostros nimio splendore obtunderet. Lunæ etiam lumen si splendore solis par fieret, nemo jam ultra quiesceret, semper etenim dies esset. Per lunaris igitur lucis sive solaris augmentum, voluit propheta intelligi fidem et gloriam in Christum crediturorum. Ac si diceret: Fides illorum et gloria multipliciter major erit et perlucidior quam modernorum. Et quod non de luna vel sole isto visibili, sed de Christianorum credulitatis gloria et splendore propheta loquatur, in sequentibus testatur cum subjungit: Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunæ illuminabit tibi, sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam, et non occidet ultra sol tuus, et luna tua non minuetur, quia Dominus erit in lucem sempiternam (Isa. LX). [637D] Nam si de sole vel luna proprie diceret, hoc quidem quod dicit, non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunæ illuminabit te, illi quod supra dixerat contrarium esset, erit scilicet lux sicut lux solis, et erit septempliciter. Patet igitur quia de splendore et gloria fidei sanctæ Ecclesiæ propheta hic loquitur, quod et ex consequentibus designatur, cum subditur, sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam. Ac si diceret: Nequaquam ulterius luce crudelitatis vestræ hujus, quæ similis est solis istius transitorii, vel lunæ indigebitis fulgoribus, gloria quippe lucis suæ vos æternaliter illuminabit Dominus. Sed et quod sequitur, non occidet ultra sol tuus, et luna [638A] tua non minuetur: si hoc, inquam, ita simpliciter intelligeretur, scilicet ut solis splendor vel lunæ foret continuus, non esset jam dies vel nox, mensis vel annus, quæ omnia ex solis ac lunæ proveniunt vicissitudinibus. Ergo non immerito de luce et gloria fidei nostræ quæ neque minuetur nec occidet, spiritualiter dictum intelligimus.

Moyses. Quid est etiam quod adhuc dicit Isaias: Tunc videbis et afflues, et mirabitur et dilatabitur cor tuum, quando conversa fuerit ad te multitudo maris, fortitudo gentium venerit tibi, inundatio camelorum operiet te, Dromedarii Madian, et Effa, et omnes de Saba venient, aurum et thus deferentes, et laudem Domino annuntiantes? (Isa. LX.) Hæc enim etiam nondum sunt consummata. [638B]

Petrus. Consummata sane fuerunt tempore templi secundi, quod fabricavit Ezra ex præcepto Cyri, teste Aggæo propheta, qui ait: Hæc dicit Dominus Deus exercituum: Adhuc modicum est, et ego commovebo cœlum et terram, mare et aridam. Et movebo omnes gentes, et venient desiderata cunctarum gentium, et implebo domum istam gloria, dicit Dominus exercituum. Magna erit gloria domus istius novissimæ plus quam primæ, dicit Dominus exercituum. Et in loco isto dabo pacem, dicit Dominus exercituum (Agg. XI). Et quippe quæ ibi dixerat Isaias fore ventura, Aggæus quidem in templo quod jam tempore suo reædificari cœperat, innuit esse complenda.

Moyses. Potest equidem esse ut dicis. [638C]

Petrus. Sed dic, o Moyses, quid est quod ait Aggæus, magna erit gloria domus istius novissimæ plus quam primæ? In quo enim domus novissimæ major fuit quam primæ gloria, cum in novissima non fuerint illa pretiosa insignia quæ fuerunt in prima? Nam neque arca Domini fuit in secunda, nec rationali usi sunt in ea, nec venit ibi ignis de cœlo qui combureret holocausta, nec fuit tunc temporis unctus aut propheta, et alia item quamplurima.

Moyses. De hoc utique nescimus, nisi quod a doctoribus nostris audivimus, sed et ipsi nihil aliud dixerunt, nisi quod domus secunda decem annis permansit diutius quam prima.

Petrus. Hæc profecto nulla est gloria. [638D]

Moyses. Ergo Aggæus procul dubio est mentitus.

Petrus. Absit. Sed in hoc fuit magna domus novissimæ gloria quam primæ, quod venit Christus adhuc ea stante, cujus adventus major fuit gloria quam illa supradicta omnia habuere. Sed et hoc, si placet, subtilius multo possumus intelligere, scilicet quod de eadem domo dictum sit, novissimæ atque primæ, de ejus videlicet principio et fine. Nam cum circa finem ejus Christus advenerit (Coloss. II), per quem et in ipsa domo deitas habitavit, gloria utique ejus novissimo plusquam primo magna fuit. Cujus Christi adventu omnia quæ et Isaias dicit et Aggæus testatur, sunt completa. Ipso quippe adveniente, maris multitudo et terræ ad eum est con[639A]versa, cœlum, tellus, et maria, sunt commota. Commota, inquam, sunt, id est cœli et terræ et habitatores exsultarunt, et undecunque Hierusalem oblationes varias ad laudem ipsius Christi attulerunt.

Moyses. Quare jam amplius tibi objicerem aliquid, cum tu auctoritates meas omnes ad tuam explanes voluntatem?

Petrus. Habet veritas robustas, quibus innitatur, columnas.